Specimen historicoliterarum de m. Vipsani Agrippae in rempublicam Romanam meritis, ... in Academia LugdunoBatava ... Didericus van Lankeren Matthes Amstelaedamensis ...

발행: 1841년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

81쪽

coepta erant, repressit, edixitque ne quis ea in suburbano intra D passus perageret l). Eandem mentem superstitiosos ritus arcendi, jam antea manifestaverat, cum a'. 721 u. c. aedilitatem gerens Omnes astrologos et magos Romam expulisset 2J, inter quos Lo Bion diuisso tradit Anaxilaum Larissaeum, Pythagoreum

Caeterum potestatem illam retinuisse Agrippam usque ad annum 738 apparet ex Dione Cassio 4 , ubi

Iegimus ipsum eo anno ex urbe profectuin esse, Tauro urbis ot Italiae imperio commisso. Saepe vero intra illos annos cum bella contra externos reipublicae hostes gessisse vidimus; praeterea multa opera in usum publicum exstruxisse mox ostendemus. Fere ad imperii

societatem Λgrippam eo tempore provexit Λugustus; nimirum anno 735 ab itineribus in varias imperii partos redux , Λgrippae sequenti anno cum alia sero eadem quae sibi, tum tribunitiam potestatem, qua revera super Omnes magistratus extolleretur, itidem in quinquennium dedit 5ὶ; hanc potestatem etiam in alterum quinquennium adeptus cst Λgrippa, cum ex Syria reversus esset 6ὶ.

82쪽

ωEodom anno 736 Λugustus Senatum legero instituit.

Iam anno 725 Caesar quinto suo consulatu, censoria

potestate instructus lj, collega Agrippa, idem opus

susceperat, Verum diversa ratione. Augustus enim

de malis, quae Reipublicae per bella civilia accidorant, sanandis Sollicitus, summi momenti osse judicavit, simul ac Imperatoris nomen Summam lue potentiam sibi sumserat, Veterem splendorem Senatui restituere, numerumque senatorum ad modum pristinum redigere. Nimirum dignitas antiqua hujus collogii contaminata suerat per bella civilia, cum in Senatum adscita esset magna indignoriam hominum, imo vix civium, caterva. Iam C. Iulius Caesar multos genere minus nobili ortos in Senatum admiserat 2ὶ. M. Antonius consul postea Caesare intersecto numerum senatorum auxerat et permultos adlegerat, quos Iulium Caesarem indicasse in commentariis perhiberet quique ideo Orcini vocarentur, instar libertorum testamento domini manumissorum 33. Ita numerus jam ad mill narium auctus erat, adeo ut Octavianus recte judicaret

i) Nunquam Augustum Censoris nomen assectasse eon Stat ex S DETONIO in OCT. cap. 27, quamquam eum censorem, uti reapse erat, vocat MACROB. Saturn. Lib. II. cap. 4. I. 23. Nec SugTomo repugnat Dio Cass. Lib. LII. eap. 42 qui dicat τιμ τείσας.

83쪽

novo dele tu Senatus opus esse. Λrdua sane res erat,

tot viros, quorum multi magnis dixi liis et honoribusgostis in ropublica Valebant, loco suo movere. Λt solertia sua, cui certe auxilium Λgrippae non defuit, quem ut diximus collegam sibi adsciverat, plerisque difficultatibus se expodivit si . Postquam enim hortatus erat sonatores, ut singuli de seso judicium ferrent et qui sometipsi indignos sonatoria dignitate judicarent, ut sponte e Sonatu discederent, statim quinquaginta ultra monitis ejus obsequii sunt, quorum ut exemplum sequerentur alios centum et quadraginta cohortationibus ad git. Illorum autem neminem censoria nota assecit, posteriorum solummodo nomina palam proposuit 23. Quamquam eo modo Senatum magna pro parte hominibus nequioribus purgarat, tamen multi, qui movendi eo fuissent, adhuc in Senatu manserant; quam ob rem Augustus jam anno 736 iterum, collega Agrippa,

constituit senatorum numerum, quem aequo majorem censebat, diminuere. Τrecentos tantum secundum antiquam consuetudinem constituero voluerat; omnibus vero id aegre serentibus, eonsilium mutavit Statuitque numerum ad sexcentos redigere. Νo Vero solus odium Susciperet,

tantum triginta viros optimos ex Senatu elegit, jurejurando affirmans se bona fide eos elegisse; hos triginta odem modo jurriurando adstrictos hortatus est ut singuli qui nos cognatis praetermissis optimos desig-

84쪽

narent; ex quibus postremis unus Sorte creatus senator maneret, qui rursus alios quinos iisdem conditio nibus in Senatum adscriberet. Cum vero ea ratione

per aliquot dies lectio senatorum fieret, fraudibus detectis, desiit sorte admittere Λugustus; sed ipse collega Agrippa reliquos elegit et numerum Senatorum, quem constituerat, complevit iij. Multi vero ossensi, quod ex Senatu moti essent, id aegre tulere, et impetrarunt ab Λugusto ut iterum in Senatum adscriberentur. Non mirum est eo tempore Romae complures

insidias struxisse Augusto et Agrippae; corum autem consilia detecta sunt, noxiiquo multi poenas dedere 2 . Num aliis Augusti institutis ad Senatum reformandum

de quibus Dio Cassius 3)ὶ adsuerit Agrippa, minime

constat. Notandum autem est, cum bis Agrippam censurae collegam habuerit, utroque illo magistratu, Augustum legem Iuliam de maritandis ordinibus rogasse, quae eximie ad mores nobilium emendandos Valeret, nempe praemiis ornando patresfamilias, cum orbos multis oneribus gravaret. Hinc probabile videtur , Agrippae eum hoc quoque consilium debuisse. Caetorum hanc legem egregio morum censore dignam

i Dio Cass. Lib. LIV. eap. 13 et 14; SDET. l. c. et e. 54. 2ὶ Dio C ss. ibidem cap. IS. Fortasse eo tempore conjuratio Rusi Egnatii accidit, de qua vid. VELL. PATEnc. Lib. II. cap. 91. Cons. et SuET. in Oc T. cap. 19.

85쪽

tamen neutro tempore pertulit, sed demum anno

De censu populi, quem Augustus et Agrippa anno 726, ipsi coss. et primum censoria potestate instructi, egerunt, legimus numerata suisse XLI centena LXIV millia civium capita 23; qua opportunitate lustralia Sacra peregere, quae per XLI annos sori desierant 3ὶ.Sequitur ut indagemus, quid tu administrandis provinciis longinquioribus Romani imperii gesserit noster; quae tamen disquisitio tantummodo reserri poterit ad ea quae in Oriente gesserit. Etenim, licet bis in Galliis eum imperio fuerit, tantum de bellis ibi gestis,

quae supra memoravimus, quaedam tradunt scriptores;

secus autem in Oriente accidit; Asiam enim provinciam suscepit, non belli gerendi causa, sed alio longe consilio. Nimirum ad evitandas simultates Agrippam inter et Marcellum ab Augusto in Syriam missum fuisse anno 731 exposuimus capite secundo. Iam statim gravis quaestio oritur quonam titulo et quanam potestate Agrippa praeditus fuerit in Oriente. Flavius Iosephus ei sere eandem auctoritatum atque Augusto tribuit; eumque Καιγαρι, vicarium Caesaris,

nominat s 4 , undo Le Blond intolligit oi totius Orientis

86쪽

imperii gubernationem commissam fuisso fit. Λt causam non video cur majorem fidem tribuamus Iosopho,

quam Dioni Cassio, qui ter mentionem sacit Agrippae in Syriam missi 2ὶ. Syria autem provincia orat Caesarea i3); Augustus enim anno 727 ipso septimum

ot Agrippa Coss. Provincias in senatorias seu populares et imperatorias diviserat. Illae rogsebantur a proconsulibus et propraetoribus, quos Senatus et populus duntaxat nomino crearet; has administrabant legali, propraetores seu minori dignitate, quos Caesar ipso nominaret 4 . Videtur igitur Caesar, cujus intererat Agrippam cito ab urbe amoVeri, consensum populi non exspectasse, Sed legatum eum misisse in provinciam suam. Le Blorid contra existimat quia Asia ot Bithynia populares erant provinciaeJ Sui Iragiis populi, sortasse imperatoris adulandi causa, illum creatum esse propraet0rem, adjectis duobus proconsulibus ipsi sub

ditis 5 , de quibus tamen non nisi Dionem i6ὶ lau

dat, qui lantummodo του ὐποσπρατηγους in Syriam missos memorat. Nec nimis tribuendum videtur Josoplii verbis ): πεωπεται oὲ 'Αγρί rας τῶυ πέραν

87쪽

Iονιου δι αδοχος Καiσαρι, quum provinciali facito accidere potuerit ut majorem sibi fingeret Romani praesidis imperium quam revera esset. Utique majori poststate instructum eum suisse, quam quae Vulgo magistratibus provincialibus tribueretur, negari non licet. Deinde quaeritur per quantum temporis spatium in Oriente administrationem gesserit; qua de re Iosephus tradit per decem annos eum rexisse Orientem iij;quod facile iii concordiam redigi potest cum Dionis narratione, tradentis eum prosectum esse a'. 731 in Asiam, rediisse a'. 733, iterum ivisse a'. 738, unde tandem redierit ao. 74l 2). Ita decem annos habebimus, dummodo in computationem veniat illud tempus, per quod STriae praefuere Agrippae legati s 3 . De rebus ab Agrippa in Asia gestis, si excipias

bellum cum Bosporanis cmemoratum pag. 57J sero unicum auctorem habemus Iosephum, qui ante Omnia mentionem lacit amicitiae, qua Agrippa et Herodes Magnus juncti suerunt. Magna sane causa erat cur Herodes, etiamsi non peculiariter Λgrippam diligeret, Λugusti amico, imo postea genero, placere eximio studeret. Nempe cum pridem Cassium et Brutum adjuvisset, dein do Antonii partes secutus esset, cujus ope etiam a Senatu impetraverat ut Rex Iudaeae constitueretur,

88쪽

post belli civilis finem ab Augusto in gratiain receptus fuerat I . Ad gratum animum igitur Λugusto signis- eandum jam ante adventum Agrippae, spectacula et ludos quinquennales in Caesaris honorem exhibendos curavit, templa et domus extra Iudaeam aedificavit, nomine Augusti decoratas. Sic et duabus a se conditis urbibus nomina Caesareae et Sebastes imposuit. Imo Anthedon, quam sere integram renovavit, exinde Λ-grippias vocata est 2J. Donique in splendidissima illa domo regia, quam Hierosolymae aedificari jussit, duo atria οι κουιὶ 'Αγρια πειον et Καισαρειον, nominavit 3 . Etiamsi ex his complura jam acciderant ante primum Agrippae adventum, tamen poStea verum amicitiae vinculum inter hunc et regem exstitisse constat. Cum igitur Λgrippa Mitylenas in insulam Lesbon Venisset, ubi, praemissis legatis in Syriam 43, hiem vit, Statim Herodes, ejus adventu nunciato, Mitylenas Salutandi eum gratia se constulit, ibique per totam hiemem moratus est. Ea etiam gratia apud Agrippam

valuit, ut Iegatos Gadarenorum Coele Syria 5ὶὶ,

qui do Herode tanquam pessimo tyranno quererentur, Agrippamque auxilium contra eum rogarent, , in CtOS

89쪽

mitteret ad Herodem si . Non improbabile autem videtur , Agrippam consilium simul addidisse veniam ipsis tribuondi; haec enim clementia erga legatos illos probata ceteroquin aliena erat ab Herodis indole. Per biennium in Oriente moratus, a'. 733 rediit in

Italiam, ubi praesentia ejus desiderabatur 2). Quid

per illum tractum temporis Lesbiis benefecerit, non constat; grati eorum. animi testimonium Servatum est in statuae basi: qua inscriptione haec verba conti

Αlteram missionem in Orientem anno 73S ad suem vergenti locum habuisse, ex eo constat, quod Agrippa ludos, ob victoriam Actiacam institutos, et quinto qu0que anno mense Septembri celebr tos, av. 738 quindecimvir exilibuerit 4). Herodes, vix nuncio accepto de Agrippae altero adventu in Asiam, ei obviam ivit, et enixe rogavit ut in Iudaeam veniret. Agrippa et hae in re morigeratus magnifico hospitio a Iudaeae rege exceptus est. Inprimis ei recens conditas urbes, Sebasten et Caesaream, hujusque satis amplum portum ostendit; deinde Alexandrion, Herodion et Hyrcaniam profecti sunt Herodes

Inscriptions. cet. P. 58.

90쪽

et Λgrippa; mox Hierosolymam, ubi populus tanquam

solenne sestum celebrantes, lautis Vestibus ornati, festivo cum clamore Agrippae Occurrere. Agrippa tunc hecatomben Deo sacrifieavit, et epulas populo parandas curavit. Deinde multis donis ab Herode cumulatus, in doniam rediit, unde paulo post se Sinopen contulit, bellumque in Cimmerio Bosporo ortum consedit, de quo superiori capite egimus l), cuique Herodes cum copiis intersuit, imo Agrippam per totum

iter comitatus est. Deinde rebus Bosporanis consectis ambo peragraverunt Paphlagoniam, Cappadociam et Phrygiam iterque produxere ad Ephesum usque, unde Samon navigavere. Ubique per provincias, quas invisebant, liberales se praestitero. Sic Agrippa clementiam suam Iliensibus probavit, postquam eos contum millibus drachmarum mulctaverat, quoniam Iuliae uxori in fluvium Scamandrum lapsae, et paenedemersae, nullum auxilium praestiterant. Poenae insigendae causa fuit aut amor orga Iuliam, aut dignitatis servandas consilium, quae minueretur nisi pr vinciales praesidem Romanum debito ubique honore prosequerentur. Attamen laudandus Agrippa quod

i) Pag. 57. Vid. FL. Ios. Int. Jua. Lib. XVI. e. 2. I I et 2. Ex his in Asia minore rebus gestis conjicere licet secundam Agrippae legationem a prima paulo diversam fuisse; Sed minime exemplis careret, legatos principes in provinciis senatoriis imperium sibi vindicasse. Diuitigoo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION