Institutiones theologiae naturalis et ethicae ab Andrea Aloysio Farnocchia ... in suorum auditorum commodum elucubratae

발행: 1794년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

ut operi absolvendo faveant , aut illudo non imp

diaηt . Tertia, ut perpendamus, quaenam sint personae, quae ad opus exequendum adhiberi deo bent , quanam operi fiIi faveant, quanam adveris Ientur, quodnam earum ingenium, qui affectus,

Da vir ph cet, θ' moralis ..8. I 2I: 'Hoc autem eRamen tempus, contris derationem pacatamque mentem expostulat.

Hinc I R. omne consilium, quod inimus, dum in senti aflictu agitamur, seinper imprudens erip. 2Q. generatim imprudens quoque erit praepropera fostinatio. Dixi generatim, nam aliquando captare necesse est opportunitatem ad agendum temporum, ac tunc cunctatio saepe nocet; apprehendi enim nequit occasio,

quae jam elapsa fuit. f. t 23. Tempus in ejusmodi cxamine i stituendo potest esse majus aut minus juxti naturam & pretium operis incipiendi, ae praecipue juxta sagacitatem, celeritatemque hominis, qui illud instituit. Quare felix habitus statim percipiendi res sub omnes aspectus,

ac celariter intuendi rerum relationes, & co. rollaria, quo nonnulli homines donantur, cauis sa est curii vix ibi horam insumant, ubi caeteri homines plurium dierum intervallo inis dige Diag. I 24. Quod vero examen illud, cum va de compositum est, celerius ac minus errori obnoxium reddit, est methodus scribendi judicia , quae confideratio per. vices indicat. Nam cum plures ideas debet mens contemis plari, neque celerius, neque tutius earum reis

lationes introspicit, quam si singillatim eas consideret, percipiatque singularum neXum, ac deinceps singula judicia, quae efformavit, simul conserat, ordinetque; quod quidem nun-

242쪽

227 quam . praestare poterit, nisi per vices in char. va notet, quae offert consideratio. Ipsa enim id earum multitudo sine hac methodo mentem obruit: timor ipse,, ne aliquas ideas amiserit,

eam impellit ad inordinate judicandum , ac ad eadem judicia pluries inutiliter repeten.

da. Uno verbo sine hac methodo mens in coll-

fusionem, in dubia perpetuo incidit, ac proinde non solum majus tempus insumit, sed etiam saepe in errorem prolabi ur.

f. I 23. Quod si &- examen instituendum valde compositum sit, 2 opus, quod aggreditur, magni momenti videatur, homo prudens, postquam methodo, quam praescripsi mus, examen illud absolverit, ne ullus erro. ris scrupulus insit, ac certus sit, neque affectibus, neque imaginatione in errorem arripi vel quoad operis eXecutionem , vel quoad eis jus utilitatem, consulet viros honestos, sinceros , opportunis cognitionibus praeditos, af-fectibus vacuos , .eorumque e pectabit approbationis vel reprobationis suffragium. Qua

in re diligenter advert l, ne, cum opus suscipiendum arcanum esse debet, multi sint ii, quos consulat. Nam quo plures erunt, eo facilius arcanum aperietur, ut quotidiana ostendit experientia . Hinc Isocrates praecipi eis bat, ne secreta panderentur, nisi iis, quibus eodem modo prodest , secretum premere Quod quidem praeceptum , licet aliquando servari possit, semper tamen non potest. g. Iet 6. Postquam vero homo prudens exa

men instituerit, ac, cum oportet, viros ον

ortu nos Consulueric, urgebit , atque insta init summo studio, ut quod sapienter constitutum est, id perficiatur, nec unquan animmo relinquet fiuctuandi locum, aut ab iace.

243쪽

pto desistet, nisi circumstantiae varie tur, aut dissicultates insuperabiles oriantur. Hinc in negotiis audendum est,. nec semper fides hahenda omnibus qui rem fieri non posse cenissent; homines enim. fere pusillo sunt animo,& objecta menti pericula & dissicultates pertimescunt, & quod ceteroquin aliquo conatu licet consequi, idem habent ut temerarium. Atque ex his prudentiae regulis facile inis notescunt praecepta, quae in. muneribus adminnistrandis, in amicis seligendis, in propriis ossiciis praestandis, ac in omni agendi ratiori ne sequamuP oportet.

244쪽

ETHICAE

LIBER III.

De Homine ut Dei creatura . . I. I 27- una homo advertit se a Deo exi. stentiam accepi sse quod certe

advertit, cum jam: percepit, se esse variis facultatibus praeditum,. ne in , sine Ietate constitutum) illud necessario ad vaertit, ex rela intione, quae inter creatorem & creaturam in tercedit , . quaedam di manare ossicia, quibus ipse satisfaciat necesse sit Haec ossicia plura, vel pauciora esse opinatur pro illa quam sibi de proprio creator.e ideam. Comparavit. Nos in hoc libro, quem. unico capite compi dictemur, ea ossicia e Xponemus, quae necessario oriuntur ex idea quam de Deo in Theolo. xia naturali tradidimus. De iis enim. ossiciis sermonem instituere,. quae profluunt ex idea Dei, prout revelationis fax illum nobis mani. festat, ad sacratR Theologiam spectat. Sit

itaque . .

CAPUT I. ET ULTIMUM.

' De Ossciis in Deum. f. I 28. on potest homo suis in Deum ossiciis satisfacere, nisi prius de Deo, divinisque attributis non errantem α

245쪽

dubiam, ut saepe improbi 2 stulti, 'sed ut sh,

pientes & boni, stabilem, certamque scieriotiam sibi comparet. Si enim hac stabili, ceristaque scientia careat, saepe fluctuabit, saepe ossicia praestanda ignorAbit. Hinc Lactantius,ajebat: Prius egi, Deum scire, consequens colere. Ηjnc etiam Seneca cap. 93. m aecipiebat: Primus est Deorum cultus, Deos credere: deinde-reddere eis majestatem suam, reddere bonitatem. Et Epitectus in Enchiridio cap 28. ReIigionis erga Deos immortales pracipuum illud esse scito, retias de his habere opiniones. ias. Ad hanc autem stabilem, certamisque de Deo, divinisque attributis cognitionem homo duplici via pervenire potest, nempe vel dando operam naturae, revelation inque studio, vel magistros audὶendo, qui Deum

divinaque attributa ex utroque illo fonte a. gnoscunt, e X plicantque. Quicumque autem hoc primarium. erga Deum ossicium negligunt, ii culpa non vacant, duri in caeteris, quae ex eo pendent, deficiunt: eorum enim ignorantia. voluntaria est, ct vincibilis. f. Iaco Jam vero omnia ossicia, quae ra- tionis lumine Deo praestanda esse cognosci. mus, me sundamento innituntur, nempe, quod mus nosi creareris, jugiter confervet, supremus si nostri Dominus, a quo omnia cum animirum corporis bona accepimus atque unus 6mninosi, qIi veram beatitudinem ηobis concedere possest. Quam stabile sit hoc fundamentum ex u4niversa Theologia naturali aperte constat. S 151. Ex hoc autem fundamento dima. nant pr mum ossici' interna, quae sunt lv. a. mor, a '. timst , 3'. fides, 4'. spes, I R. obsee quium, Gq. lavacatio, TR. gra'iarma ac io. Ἀ-

manat I amor. Nam si infixum sit penitus in ineatibus nostris a Deo tu nos bolla pr

246쪽

2 et 1

fluere omnia cum ea, quae possidemus, tum quae spera inus in omne posterrum tempus; si infixum sit, absoluta peregrinatione, Deum

nos tacere, dummodo velimus, perfecte hea

tos; quo pacto fieri poterit, ut illum sumis monere non diligamus 2 In hoc tamen Dei

amore cavendum est, ne Deum ita propter nos amemus, ut ad nosmetipsos illum refera. mus. Talis enim amor atheismi speciem quamdam contineret, cum homo ita Deum amans

non Deum, sed se ipsum amaret, ac sibi ipsi

Deus foret, propriumque, ut ita dicam, idolum. Itaque Deus amandus est, non solum quatenus est bonus in nos, sed etiam quatenus infinite perfectus 2 infinite bonus in se

est, qui proinde super Omnia amari debeat. Hujus autem sinceri erga Deum amoris maiaximum argumentum erit studium ossiciorum. quae nobis, quae aliis, quae tandem ipsi Ddo debemus: mentiuntur enim qui Deum se a mare profitentur, horum autem ossiciorum immemores vivunt: nam amor Dei a divina rum legum observantia separari non pol tist. f. Iaa. Dimanat a'. timor. Nam si Deu, nos creavit, jugi er conservat, innumerisque

cumulat beneficiis; igitur solliciti esse debe mus, ne aliquid faciamus, quod illi displi.

e eat. Illa autem sollicitudo, qua cavemus, ne aliqua nostra actio Deo displiceat, quia illum amamus, ct veremur, ut patrem, di- eitur timor stialis. At licet timere Deum timore semili 3 nempe, non quia illum vereamur ut patrem , sed quia formidemus ut do. minum potenti minum, qui punire severissime possit 8 In timore servili duo sunt distinguen da, alterum, quod est 'ipsi intrinsecum, stesten trale, nempe fugu ραηα, alterum, quod

est ipsi ext secum, S accidentale, nimirutri

247쪽

23 et ipsa servilitas, seu repugnantia', . qua ho- , εpoenae metu abstinet ab iis, quae male con cupiscit . Primum bonum est , .alterum autem malum, cum no P e X cludat peccandi voluntatem. Hinc S . Augustinus in Val. I 27 de timore t ervili haec habet: : Bonus es ille timor titilisi eis; sed nondum es ille casus permanens in saeculum saeculi.

133. Fluit' a ' .sdes. . Et enim', cum Deus: si summa ratio, &summe bonus, ct quidem immutabilis, ut in Theologia naturali demonstratum est, vireri nullo modo possumus, ne talis, Dominus nos decipiat, dum aliquid docet, aut promit te. Si igitur nobis constet, Deum aliquid docuisse, . aut prom sisse, quam is nostra ratio id intelligere nequeat, firmissime tenendum est, nec de ejus Veracitate, . aut fidelitate dubitandum, cum haec dubitatio naturae & ensentiae hujus Domini omnino adversetur. S. I 3ι. Consequituri 4'. spes. Si enim unus Deus veram beatitudinem possit concedere,. jam in eo uno spes suas collocare homines, possunt. Sperare autem debent, Deum. esse tandem praemiis ais cturum honos, poenas autem ab homjnibus scelestis immutabiliter exacturum. Nec si Deus differat, aut sirimpios,honis terrestrihus cumulare videasur,. minus,

est sperandum nam=ut verbis Caesaris de heli. . Gall. lib. I. cap. . XIV..uthr, , consuescunt. Dii immortales, quo gravrus homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci rvelint, his secundiores interdum res, . N. diuturinnam impunitatem ont edere Conlulatur g. 94. Theologiae ncluralis.

I. I 33. Ρrofluit 3φc obsequium. Etenim si

Deus est noster Domnus, igitur illi obsequium debemus, cum correlata sint dominus & seris us, dominium ci servitus. Hoc autem Ob-

248쪽

sequium expostulat, ut I R. homines, pro tua

quisque indole & statu , diligenter in divinas

leges inquirant; cum ab iis Legislator contemni videatur, qui in ejus legibus addiscenis dis negligentes sunt. 29. ut divinas leges S. ligenter custodiant, vitamque juxta eas duiscant, cum obisquens Deo reapse non sit, qui eum quidem noscit, sed lecundum eous leges non vivit: nm qui dicit Domine, Domine intrabit in regnum caelorum; sed qui fecerit voluntatem Patris, qui in caelis est. 3'. ut Deo mκgis quam hominibus obediant, cum Deus sit 'noster Dominus supremus, cui Reges Omnes obediant oportet, α sub quo incurvantur, qui portant orbem, ut loquitur Iobus. f. I S. Consequens est 6 invocatio. Nam si nostra felicitas uno a Deo pendet, utique nobis ut eam largiatur, est invocandus. Aciscedit, quod invocatio argumentum sit nostri erga illum obsequit, ejusque donis excipiendis animum nostrum praeparet. Oporte L au. tem illum invocare non temere, non remisse,

non negligemer, sed summo studio, summa animi contentione ac pietate, ardentique id quod petimus desiderio impetrandi; atque interim reputare, quanta sit Dei, quem aliciis qui audemus, majestas. Petendum vere sem. per est, quod sit honestum, quod deceat, quot cum ei. dare gloriosum sit, tum nobis utile ac salutare consequi. In quam rem praeclare scriptum est a Seneca epin. Ior rogahonam mentem , rQa valetudinem animi, deinde

corporis. Quidni tu isa vota saepe facias ρ audacter Deum roga. . . . sed ut more meo ciam aliquo munusculo epsstolam mittam, verum est,. quod a. pud Aιhenodorum inveni: tunc sciso, 6se te omnibus eueritatibus solutum, cum. eo perveneris, ut

nihil Deum roges, nis quod rugare possis palam.

249쪽

autem quanta dementia es hominum p Tu pi via ista Diis infusurrant: si quis admoverit aurem, conticescunt, θ' quod Icire hominem

nolunt, Dest narrant. Vide ergo, ne hoc pracipi salubriter pini: sic vive cum hominibus , tanis quam Deus videat, Ac loquere cum Deo, tanquam homines Gudiant. g. ra T. Corollarium tandem fit 79. gratiaruma Ilo. Si enim beneficia a Deo accepimus, quae certe innumera sunt;. agendae sunt Deo gratiae , cum beneficium & gratiarum actio sibi invicem respondeant. Sunt autem agendae Deo gratiae cum in prosperis rebus, tum in adversis, in paupertatem in morbo, in calumniis, aliisque generis ejusdem: haec enim quamquam vulgo habeantur in malis; tamen sae.

pe bona sunt, multumque ad mores vel eme dandos conferunt, vel perficie dos exer- eitatione virtutum, atque ad ampliorem me

cedem, laboribus assi tolerantiae propositam Et certe boni viri cum conflictantur adversis rebus, has habent beneficii loco, quippe quae sine dubio futuras fune illis utilitati, cum De , honos frustra premi calamitate non patiatur. g. I 38. Tandem ex eodem fundamento consequuntur etiam ossicia Memma, quorum primum est non loqui de Deo , divinisque attribu tis, nisi honoriscentissme; secundum, omnibuν, fgris externis interna osscia manifestare; ter intium se veritates divinas alios fudisse Moeere ς quartum promovere Dei gloriam S veram pietatem iis omnibus argumentis, quibus ejus attrι- huta intelliganιur. Ac revera st Deus nos crea vit, jugiter conservat, atque innumeris cuin mulat beneficiis,. summe bonus in nos est,

proindeque de eo loqui non possumus, nisi uerbis honorificentissimis . Si 1upremus est Dominus, cum ad animam, tum ad corpu

250쪽

quod spectat, omnibus nostris saeuitatibus ejus dominium testari , ideoque externi Setiam signis illum timere, invocare &C. de hemus; praesertim quod ita alii pariter ad idem praestandum excitantur: unicuique enim compertum est, quanta sit exemplorum vis atque emcacia. Tandem grati animi significatio, quaedi ex acceptis beneficiis consequi. tur, necessario expostulat, ut divinis beneficiis, quantum fieri pote it, respondeamus :quod nullo praeclarius modo praestare possumuS, quam si veritates divinas alios studiose edocendo, Dei gloriam totis viribus proin

SEARCH

MENU NAVIGATION