Institutiones theologiae naturalis et ethicae ab Andrea Aloysio Farnocchia ... in suorum auditorum commodum elucubratae

발행: 1794년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

tinanda est amicitia vel eum insulsis insipidisque hominibus, qui praeter voluntatem saepe fidem non servant, vel cum loquacibus, uerbosisque, qui deficiente materia ea revelant, quae erant flentio premenda, vel cum iis tandem, qui res alienas ad aures nostras secreto deferre in deliciis habent: eodem eis nim modo, quo nobis aliena referunt, ne aliis nostra referant, valde timendum est. f. Ioa. Praeter has dotes in.amicis seligendis omnino necessarias, animadvertendum estav. an is, cum quo parare amicitiam volumus, excultus sit, scientiaque praeditus; ut

non solum Dos instruat, edoceatque, verum etiam recreet, ac voluptate afficiat. 4'. an

idem habeat vitae institutum. Qui enim sunt in eodem vitae genere, se invicem iacilius juvare possunt, ideoque caeteris paribus, si

optio detur, cum illis potius, quam cum aliis est amicitia ineunda. IV. an aetatis , Conditionisque aequalitas habeatur. Cum enim itudia, corporisque habitus juvenum, ac senum nimis inter se differant, cumque Viversae vitae conditiones diversas excitent cupiditates, inter homines diversae aetatis, & conditionis raro amicitia perseverat. Si omnes, quas di. ximus, dotes in eodem homine reperiantur, ille erit omnibus praeserendus, cum eoque praecaeteris erit amicitia conjungenda. Si minus vero omnes reperiantur, quod plurimum contingit , pro amico erit ille seligendus, qui earum dotum majorem numerum habeat. S. I Od. Η s autem de amicorum delectu praestatutis, facile definiri poterunt amicorum ossicia. Et revera, cum honestas, & prudentia primae esse debeant amicorum dotis S.ICI., & IO2.9, Primum etiam, praecipuum inque amicorum officium constituent: quare

232쪽

amicus amicum nunquam inhonestate, aut imprudentia offendet, cum primum horren, dum, alterum damnandum omnino sit. g. Io I. Cum vero benevolentiae, & conis junctionis gradus inter amicos longe major sit, quam qui ex ossiciis humanitatis, & beneficentiae inter caeteros homines reperiatur f. Ioo.), secundum amicorum ossicium erit

talis mutuus amor, taleque mutuum auXilium, ut ab illo amore, oc auxilio fere non discrepet, quo nos ipsos amamus, atque ad injuvamus. Quod tamen non est ita intelligenis

dum, ut amicorum amore ad scelera rapta mur. Cum enim amicitia adjutrix vu tutum a natura data sit, non comes vitiorum, scelestissimi sunt ii, qui, ne amicitiae renuntient, amico vires ad vitia & crimina suppeditant. Itaque si amicus postulet, ut vel libidinis minister, vel comes & adjutor sis ad injuriam,

atque peccatum, constanter abnuendum, reis

pudiandaque est petentis impudentia aut lenius, aut durius, prout res fert: quoniam, etsi qui tale aliquid petit, nisi obsequaris, que ratur, desertum jus esse amicitiae; tamen non iccirco minus peccas, Difi repugnes: ut enim peceat , qui postulat, ita qui a Mntitur iniqua postulanti. Io6. Ex hoc autem secundo ossicio tertium consequitur, quod situm est in spontanea sinceritate cum in admonitionibus & reis prehensionibus, tum in consiliis. Quilibet honestus homo, cum illum interrogamus, siniscere quid sentiat, respondere debet. At ami- ,

cus ob descriptum mutuum amorem, mutuumque auxiliu etiam non interrogatus adis monere, reprehendere, ac consilia dare debet, si iis amicus indigere videat. In quo tamen omni solertia utatur oportet. Cum enim

233쪽

stis

proprius amor reprehensionibus mimis comm Neatur, atque instar oculi pupilla, tangi non possit, quin offendatur, maxima solertia reis prehensones, admonitiones, ct consilia adhi-henda sunt. Hinc seligenda tempora magis opportuna , non Dunquam instar dubii ea, quae correctione indigent, proponenda, ac semper ea artificia adhibenda, quibus amicus per se errorem deprehendere .possit. g. lo7. Cum vero visculum, quo θmicitia praecipue augetur , diuque conservatur , sit mutua voluptas, mutuaque utilitas, quartum amicorum officium eru, id omne praestare, quod hVc mutuam voluptatem , mutuam. que utilitatem fovere potest. Hinc criminationibus , ct querelis de amicis facile non praebebimus aurem , sed eorum , praesertim absentium, famam iummo studio contra calumniatores defendemus. Hinc amicos Bum inquam ipsi criminabimur, nec facile de iis conqueremur . si quid vero contingat, de

quo amicos admonitos velimus, illud serva himus vetus dictum: Secreto amistos admone. lauda palam'. Hinc tandem amicorum volun . talibus, cum innocentes sunt, annuemus . nunquam plus .quam deceat ab iis exige mus , omnesque nostras voluptates , si fieri

possit, cum ipsis dividemus g. Io3. Tandem si aliqua justa ratio nos impellat ad amicitiam dissolvendam, ultimum amicitiae ossicium erit, id sine strepitu , ac

athmoribus, omnique cum decentia efficere.

optimum est, quod tradit Cicero de Osis.

Lib. I. cap. 4O. hac in re praeceptum: Amicitias, quae minus delectent minus probentur,

magis detere censent Sapientes sensim dissuere,

suam repente praecidere.

234쪽

CAPUT U. De ossiciis parentum in flos, filiorum in

parentes , ac fratrum in se invicem. I. Iop. psa naturae vox parentes edocet,l eorum in filios ossicia esse I'. s.

Ius alere, ac 2 Q. eθs educare. Eos proprio ma-vris lacte esse alendos , non alienis uberibus tradendos eadem natura docet, quae mulieri

dedit, quidquid ad munus illud requiritur. Praeterea matris, non secus ac liberorum inisterest, ut eos ipsa nutriat. Matris quidem, quod nisi fecerit, nimia amuentis lactis copia graves sibi morbos accerse te liberorum au. . Lem, quod magnam partem habeat in coriaporibus , animisque fingendis iugerium nutricis, natura lactis. Quod enim arbusculis contingit, ut scilicet ad mutandam eo. rum indolem plurimum valeant aquae, & so. Ium, quibus nutriuntur, hoc multo magis in pueris locum habet. Quare si frequenter a cidit, ut arbor laeta & nitens alium in locum translata deteriori terrae succo depereat; non minus accidit, ut parentum honorum liberi neque corpore, neque animo eis similes exi. Bant, cum ipsis plerumque adhibeatur nutrix vitiosa. S. IIo Sed. de educatione praecipue parentes solliciti sint oportet, atque ideo, ne pravis suis moribus liberos ad imitationem pro-n2s pertrahant in vitia, curare maxime derident. Maxima, inquit Ethnicus Poeta, pue-

235쪽

22oris debetur reverentia. Cum natura simus earum rerum tenacissimi, quae rudibus annis 'percipiuntur; maxime favendum est, ut pueri nihil, nisi hona ac recta videant, legant, audiant, quorum memoria usque ad senectutem eos persequitur. Quam ob causam a famulorum consortio, quantum fieri potest, removeantur. Nihil est enim tam tenerum, nihil tam flexibile , tam , quocumque incli. Daveri S cereum, quam puerorum mentes.

Plurimum igitur esset periculi, ne cereis illorum animis multa imprimerentur indecora,& obscaena, si inter famulos veri. rentur, qui plerumque corruptis sunt moribus.. s. ID. Quaenam sit optimae educationis ratio, non consentiunt inter se multi auctores, qui hae de re scripserunt. Nos in ea sententia sumus , optime se gerere parentes illos, qui dum in pueris corpus vigere, ac γratio evolvi incipit quod circa octavum az-tatis annum contingere solet domesticae publicam educationem anteferutat, ac proinde filios seminariis , collegiisque educandos tradunt , donec ad eam aetatem pervenerint, quae publicae educationis aegulas ac disciplinam aegre ferre, atque jugum excutere in .eipit. Tunc enim praestat, eos ad privatam

educationem rursus revocare . Ac revera si

usque ad hujul modi aetatem publice educentur, non solum immunes erunt ab iis omnibus vitiis, quae famuli, congressionum licenistia, spectacula, aliaque hujusmodi primis an innis Deile insinuant; verum etiam eorum corpus aptε exercitatione majorem firmitatem. acquiret, perficieturque; lpiritus vero accomodatis iocis recreabitur, atque aemulationis

ope in disciplinis magis proficiet.

236쪽

I. II a. Cum autem privatae edueationi rursus restituuntur, haec ab educatore omni diligentia servanda sunt. I . curabit, ne alu mnus fraeni, habenarumque impatiens fiat: quare firmitate, ac constantia fretus justo

moderatoque rigore semper utetur. 29. Omnem curam adhibebat, ut quae imperat, alumnus non tam timore, quam amore incitatus exein

qui properet. Quod quidem obtinebit, si non

impetu, ac cupiditatibus, sed ratione imperitet; si constantissimus in iis exigendis, quae praestanda omnino sunt, vel in iis negandis, duae sunt omnino omittenda , facilis en

em tempore in iis concedendis sit, quae rectat educationi non adversantur; si tandem non solum exprobrare, ac castigare, sed e t. iam laudare, . ac praemia pro o portunitate da. re sciat. 3'. non solum cie progressu in scientiis sollicitus erit, verum etiam de moribus formandis, temperandis, corrigendis. Hincalumno exempla proponet ad imitandum ex profani ,. praesertim vero, sacris scriptoribus deprompta et semperque vitabit, ne facta veris his dissentiant, pravisque suis moribus illum in vitia: pertrahat. . Qua in re nostra aetate maxime peccant educatores, qui nihil mores considerant, . todique sunt in scientiis edocenis

dis: quare plurimum fit. ut alumni neque boni, neque docti. fiant.. g. III. At quamvis parentes ita filios eduis care studeant, omnis eorum labor in nihilum recidet, nisi terribile illud momentum attendant, quo filii educationis vinculo soluti sibi relinquuntur. Nisi enim tunc regantur, ct a pravis sociis, improbisque amicis, & familiaribus, qui tam frequenter occurrunt, re

237쪽

hae educationis fructus evanescet. Tune Ita. que curare maxime debent, ut filii cum hominibus honestis, prudentibus, ac irreprehensis amicitias ineant, & aliqua in re se exerceant, cum otium sit omnium vitiorum fons & origo. - g. II 4. Caeterum parentes id ratum, fidimumque habeant, Mecessarios bonae educati nis sumptus nunquam nimis magnos habe dos esse, ac nunquam eam divites, ac locupletes eorum filios esse futuros, quam si optime instituantur, cum optima educatio omnium divitiarum maxima sit. f. I l I. Liberorum erga parentes officia alti tuor praecipue revoeari possunt, honorem, cilicet, amorem, hedientiam, & auxilium iam quidem I v. parentibus deberi honorem, & reis verentiam ha docet, monetque natura, ut in ea re consentiant cujuscumque nationis & re bigi opis populi. Duo autem expostulat honor parentibus oebitus, nempe ut eos tonsulant tiberi in rebus alicujus momenti, in quibus ab eorum auctoritate pendent , ipsorumque consiliis acquiescant; nisi obstiterit lex divina, atque ut parentum infirmitates patienter ferant. Equissimum enim est, ut qui juvenilem infirmitatem nostram susceperint, eorum similem imbecillitatem toleremus. Fili, i

quit Ecclesiasticus, suscipe senectam patris tui, ' non contristes eum in vita illius, si defe-eerit sensu, veniam da, s ine spernas eum in

virtute tua. a . Parentes amore tenerissimo

esse a filiis complectendos ex eo patet, quod eorum ministerio & vitae usuram, & innumera beneficia acceperunt. Summopere igitur studendum est, ut parentibus nostra agendi ratio in omnibus placeat, ut sive pro

238쪽

bonis laetitiam, si ve nro malist, quae ipsa ae. eidant, dolorem iis significemus. Iv. Debere filios parentibus obedire , & docuit suo exemplo Christus, de quo narrat S. Lucas:

Erat subditus trus cap. a. v. II.), & jubet Apostolus Christi fidissimus interpres: Filioli

Obedite vestris parentibus in Domino x hoe enim jugium G Eph. G. I. b. Haec autem parentibus obtemperandi lex, non tantum quamdiu vivunt, sed etiam post ipsorum mortem tenet. Debent enim filii ultimas parentum voluntates post obitum religiose eXequi. 6 . dandem parentibus esse a filiis praebendum, quid. quid ad vitam sustentandam necessarium est, habita ratione status & conditionis, ipsa grati animi significatio suadet. Nihil quippe aequius est, quam iis partim saltem rependere, quae ab ipsis accepimus. Quidquid enim beneficii in parentes conferat filius, nunquam tantum dare poterit, quantum sibi ab ipsis collatum fuit. f. II 6. Tandem amor & eoncordia sunt onficia, quae sibi invicem fratres praestare debent, ae felix illa familia omnino erit, in qua naturae vincula amoris & concordiae vinculiseon solidentur o Hinc Themistius orat. de Amic.) ad amici indolem detegendam praeeipiebat, ut attente observaretur, quomodo homo erga fratres Hos se. gerere . sv T. Quid vero si frater protervus sit, inlotens, malevolus, stagi violas 2 Ferendus est tamen, eum frater sit. , atque amice Practandus e est enim a natura catus. Reliquis siquidem amicitiis consentaneum est praeire judigium, at ei,. quae cum fratre intercedit, noni ,, qui 'pe quae in natura est , non in delectu. Tolerantur vitia animalium, equi, cauiss

239쪽

oblecrandus, leniter aliquando reprehendendus, at deserendus nunquam: imo tum enitere, ut eum ad sanitatem revoces, & agre-stem mitiges beneficiis, in quibus inest vis

magna quaedam ad animum molliendum. Nec vero irritus futurus est, ac inanis labor: nam ct ferae, quamquam immanes, ad cicurum nain turam rediguntur Certo cultu, victuque quotidiano . .

CAPUT VI.

De Prudentia

S. II 8. D rudentia idem fere significat, a

A praeviso, nam sapiens praevisio, pr dentiae naturam praecipue constituit. Ac revera homo, qui clare praevistere posset, quidquid evenire debet, ct juxta eam. praevisi nem actiones suas dirigeret , esset Omnium prudentissimus g. r I9. Ea, quae continuo eveniunt, vel ex

diversis hominum actionibus, vel ex Caufisphysicis, vel ex utrisque pendent. Ut igitur homo perfecta prudentia polleret, non solum deberet omnes hominum actiones praevidere, sed etiam omnes effectus, qui ex causis physicis originem habent. Quae praevisio cum ne- . cessario expostularet scientiam omnium legum physicarum, quibus endia physica subjiciuntur, Omnium circumstantiarum, in quibus singulis posita haec vel illa exhibent phaenome in Isa, simulque omnium determinationum, in quas homiqea per vices venjunt, homini est

240쪽

omnino; impossibilis, solique Deoi compecit;

quare nemo perfecta, prudentia praeditus esse potest. ἡ. Isto. Quamvis autem homines, ad perfectam prudentiam pervenire nequeant, ponsunt tamen prudentiam satis magnam, quae ad selicitatem ducat, sibi comparare. Nam in primis multas naturae leges agnoscimus, ac novas quotidie observationibus, & experientiis detegi mas. Plures causarum physicarum circumstantiae nobis, perspectae sunt, &Ex iis, quae innotoscunt, inductione, & analogia alias inferimus. Deinde quamvis hominum voluntates libertate polleant, attamen eas dirigere juxta certas leges suas actiones, compertum nobis est. Hinc praevideri facile

potest, quid acturus sit homo, qui in divitiis

felicitatem ponit, si de lucro faciendo aga. tur, quid acturus Voluptuosus, si possit voluptatem capere, quid ambitiosus, si sermo sit de honoribus Sc. g. I 2I. His autem principiis innituntur humanae pruclentiae regulae, quae tres sunt. Prima , ut ante omnia naturam operrs , quod aggredi volumus, accurate examinemus. Si opus Ilud honesum non sit , non solum ad illud non de- hemus, nostias actiones. sed ne cogitationes quidem convertere . Pariter, nisi sit utile, maxima solet imprudentia illud aggredi: Haec autem utilitas dimetienda esti ex fructu, qui iex. illo coosequitur, ex impensis & incommodis, quae perferenda sunt, e X. nsumendo tempore, ex dissicultatibus superandis. Altera, ut diligenter inquiramus, quaenam jim causae ph3- a, quae in opus fusciolendum influere possunt , q ιιzΠami sint circum stantia, in quibus hac fa reperiamur aut a moesy collocari possunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION