Jeremiae Horrocch ... Opuscula astronomica; viz. Astronomia Kepleriana, defensa & promota. Excerpta ex epistolis ad Crabtraeum suum. Observationum coelestium catalogus. Lunae theoria nova, & prae aliis accurata. Accedunt Gulielmi Crabtraei ... Observ

발행: 1673년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

191쪽

CAμ. U. . De Solis distantia Parallaxi. rZ3 '

' clipsibus tam exiguam distantiam confirmabit. Hypotheses enim suae omnino infinitam statuunt, cum Soli nullam prorsus relin clibant parat

laxi n. o. Neplerus e speculationibus Harmonicis, aliisque argument , probat Solis parsi laxin non excedere unum minutum . . Idmonicas contemplationes quod attinet, sunt eae pulchritudinis arbitra- riae, nec aeque omnibus arrident. Et fateor me in Vatiocinatione

Leptiri probabilitatem nullam cernere. Respicit enim Terrae unius veram non visam Semidiametrum. Sed quare solius Terrae ratio habetur, reliquis Planetis in hac speculatione praeteritis p Amnen hoc, nobis ipsis adularit Quare etiam in vera non in vis iciemidiametri quantitate pulchritudo haec quaerituri Contrarium planc in Harmonicis Planetarum motibus docet idem Repletis. Longe igitur verili milior Harmonia, ipso Neplero judice, omnes omnium Planetarum Semidiametros vitas inter se connectere, quam ego ostendi. Caeterae Replari argumentationes probant Solis parallaxin esse inobservabilem i pro me ergo aptius militant. Quod veterum parallaxi, trium minutorum, objicit , majorem hinc fieri qTerram inferiorem Marte superiori vi etiam in iuam , unius scru- 'puli, parallaxin valet. Mihi igitur, potius quam sibi, ex illo disputat.

. Denique Iavd iis, qui ex Diagrammate Hipparchi, S Ecclipsium observationibus, distantiam Solis pοmpose demonstrat,

& parallaxin ejus in Apogaeo hac ratione statuit aer. 2 333, miserrime suam ignorantiam prodit. . Neque enim Diagramma illud, decvjes explicatione gloriatur, ullatenus melita intellexit, quam qui- . libet ejus Antecessorum. linetiam hypotheses suae sunt omnium , falsissimae, necnon & Solis parallaxin omnino nullam exhibent, ut suo loco demonstrabitur. His omnibus aequo Lectori satis pituit, quantas ob causas , Quallaxis Solis. a me tantopere minuatur. Frustra igitur maj . rem Parallaxin defendens , universum Astronomorum contensum cocco affectu obtrudet: cum demonstrarim ego , quam fallacia sint , . illorum fundamenta, & quam revera meam sententiam stabiliant, si non verba, sed rem ipsam intueatarr. Expecto igitur, quidnam.amplius desideraturi sint studiosi, ad veritatem adeo maniaestam(ut mihi is altem videtur Pomprobandam. Exanimo tamen polliceor libentissi-- me Palmam ei me concessurum, qui haec mea solide refutarit, & ipse

meliora attulerit. . - . .

Atque hactenus de prima Solis eommutatione HoriZom ii, seu pa-

192쪽

tallaxin actum est. Sequitur altera, quae Refractio dicitur, priori 'contraria i tum quod locum Solii, visum, non, ut prior, deprimit, sed

supra verum elevat; tum . quia ad paucos tantum altitudinis gradus pertingit, neque ad verticem extenditur.

193쪽

DISPUTATIO UIL

UEnio iam tandem ad praecipvum illud Assronomi munus,quod

de corporum mundanorum motu versatur. In eo primum perquirendum est generatim, deinde in specie. Primo igitur hypothesium considerationem generalem a gredior, postea singulum cuiusque motum examinaturus.

m M , Terre. Gratulor sane hacis parte faelicitati Liambergis, qui etsi in plurimis siliis, supersiuiosa quidam Antiquitatis reverentia, opiniones veterum studiose nians coluerit, hic tamen non modo locum cessit veritati, sed dc ipse pro ea non pauca doctissime quidum & erudite disputavit. Otajectiones enim Ptolembi, & adiorum omnium; non minus solide, quam ingeniose refutavit . Argumenta pro Terrae motu diurno & annuo firmissima adduxit, eorumque nonnulla nova & prius dontradi ai adeo idem ut nunquam negavero, quin hac in parte plurimum ei debea: 'Astronomia vera. Quod tamen dolendum est, neque hie illi lisun persecte sapere, sed pulcherrimam veritatem vanitate sua cοnspurcavit. Argumento quo- 'dam a Lunae motu usus, cujus absurditas: cons uentia non tam juvat, quam si aspectam reddit causam alias longe verissimam. Argumenti sui sallacia in eo consistit, quod credat cum Ptolemaeo motum Iamae in Zodiaco. componi a motu suo per oriam proprium, & Solis motu in Ecclipti a.

194쪽

clinica. Idedque in demonstratione sua assumiti partem eandem orbis naae semper rejicere Solem, ac proinde orbem Lunae quotannis circa Tei ram converti oportere, nisi Terra moveatur in Eccliptica, quod ille probabile non credit. At vero longe hic decipitur, hypothesium TI- cheno de Pto emaeicium coperni eis aequi pollentiam non intelligens. Lu- nae enim othis tibi semper parallelus manet, (nisi quantum motu Apogaei mutatur nec in eadem orbis parte Soli bis conjungitur, ut ille ai- firmat. Si enim una conjunestio fiat in Apogaeo, proxima erit gr. acicirciter post idem A pogaeum : & hoc quid cm eodem inodo habet vel movente Terra vel quiescente. Et profecto nemo est, cui non facile perspicuum est, hypotheses Ptol-ei de Copernici in bole ac Luna idem penitus effcere, si vel mediocrem habeat Astronomiae notitiam. Malemitur secit, qui veritatem tam certam, qualis motus Terrae, adep hivola argumentatione dedecoravit.

Non tamen est cur sibi metuat haec Philolaphia, inutili isto auxilio destituta , pluribus enim argumentis innititur, quam ut ruinam ferat haec nullius pretii jactura. Libenter imitur demonstrationem hanc fictitiam esse, dc minime ---.xta illis concedamus, firmioribus longe subsidiis levati. . Ignoscet autem mihi, I ector amicus, quod pro motu Terrae hic non. dispino, cum sciat hoc ab aliis abunde jam fassum esse, neminemque

adhuc repertum esse, qui ausus sit ' partem contrariam suscipere. Ipse quoque Claet,im, qui solus (quod sciam contra motum Terrae ex protiesso scripsit, letho tament vicinus, recentibusque tum militii inventis convictus, sponte sua exclamasse fertur, Actum esse de veteri Astrono- .mia. intempestive igitur cui quidam dixit unperiit, de plebe Phi-

losophi, sepultas dudum has favillas indiuo suo clamore resuscitanu Hoc ego nequaquam dubito, sed in concessis semper habeo, nunquam in posterum e usurum Astronomum ullius nominis (saltem ullius iudicii .qui Terrae motum tam annuum quam diurnum non sit amplexurus. Ego sane de cenitudine ejus scrupulum jam nullum habeo,sed post

sinceram & ingenuam causarum examinationem confidentissime hanc sententiam solam esse veram pronuncio. Nec tamen hoc furiosa quadam animi levitate, aut contentioso novationis studio, quasi nihil nisi iram & inauditum ingenio meo placeret, sed quoniam post omnia diligenter animo perpensa, nihil omnino video, quod sententiam hanc,

vel minime infirmet; pro illa' autem faciant omnia. Per me quidem '/ licet ut quisque,quani maxime prοbat ententiam,sequatur vi neq: cuivis succenseo, quod ea non videat quae ego; ipse tamen ex animo hanc amisylector. Deoque Opt. Ain. fratias ago, quod noritiam ejus mihi dignatus

195쪽

CAP. I. De motu derum. p

dignatus fueriti eum vero iam ex professo adversus Lambergium scri- bo, nihil aut hic invenio quod illi possim objicere; concedo ut hac 'in parte vincat & triumphet. Pergo igitur ad alia. a. De Soliditate orbium caelestiam. Unum hoc est de figmentis Peripateticis. Coelum reserciunt innu- metis fere orbibus solidis atque adamantinis , quorum alter alterum . continuo inclusum amplectitur, haud aliter atque comarum tunicata Deliorum orbium natura multa disputant pueriliter plane ac ridicule. Quaerunt nimirum an habeant materiam,an qualitates i utrum Sphaera suprema (quam illi primum mobile appellant sit in loco, necne. utrum ignis Elementaris fiat ex vehementia motus orbium coelestium'& alia plurima lamnia erudita, quorum enumeratione ego chartam non spolio, si quis eorum notitiam desideret . non iunt meliercule adeo rari, id genus libelli, qui nugas istas, tan tuam cramben recoctam alius ex alio subinde repetunt. Sed non valde Peripateticos miror, genus Philosophorum vulgare, quibus religio est supra Aristotelem suum sapere. Magis increpandus est Lamile ius noster, qui cum esset Astro- . nomus, & (quia magis est opera anm, credidit tamen sydera soli- , dis orbibus circumvehi; objicit enim hypothesibus Tachonico fieri orbium penetrationem, a quo Natura abhorret. Non considerans Delanem illud cavisse, sublata omni orbium soliditate, evin experimentis cenissimis constet, coelum esse quam maxime dissipabile, & hoc nostro aete infinitis pene gradibus tenuius vi quod aliquor argumentis stabilivit Ticho Braheus. i. Oiaetvationibus Cometarum certissime demonstratur eos omnes longe supra Lunam moveri, ubi isti solidos orbes credunt Locuc igitur ille pervius est, non solidus. Mirum est quam pertinaciter sese torqueant vulgares Philosophastri, ut argumentum hoc irrefragabileis fallaciis suis eludant, de Aristotelis sui opinionem de generatione Cometarum, adversus demonstrationes Geometricas tueantur. Legat aliis quis Mathematicus. eui nota est Parallaxium natura, aere Manni nu- Phchb sgamenta adversus De Fulii Cesaris Scaligeri puerile responsum ad Cardam argumentum, a diversiit te (hoc est parallaxi Cometarum .utet meremiadi nostratis, de Fohannis Crasti Scori,sententiae Aristotelis ridiculas excusati nes; de minime dubito quin mecum Peripatetico .rum misereatur, cim videat quam miseris nugis labantem suam susten. tent Philosophiam. Ego quidem ciam Longo montano passio altior sum, quiua ut ista deliria tanti viderer facere , ut ea vel nominarem. illud

196쪽

3 8, in motu S dirum. Disp. VIS

tantum miror, ullos esse (non dico Philosophos, sed) homnes rati, nates, qui adversus tam invictas parallaxium dem rationes, apud . Dchonem , Longomentaram,& cos, adhuc tamen insaniam suam blaterent' Si enim Parallaxium doctrinam vel mediocriter intelligerent, ipsis digitis palpare possent, nihil unquam fuisse absurdius, quam est d tina Aristeliea de Cometis. r. Argumerito secundo usus est Dei in areitactione. Si ennii radii syderum per tot orbes, quorum non est Ommune cerarum viderentur, necesse esset ut multiplici refractione implicati, totam Astronomiam eum terent, cum nulla posset esse certa frumerum observatio. Nec hic quidem L Amrem nugas moror, qui credit se omnem reseactionis. metum abstulisse. dicendo quod orbes coelestes non sint crassi, sed tenues admodum. & subtiles. Quis enim nescit, totum hoc, refractiones ne latum digitum impedire t neque tamen tantum mihi est otii, ut adigumentationibus suis in contrarium X ondeam, risum enim magis

quam respontum merentur.

g. Tertium Tu no argumentum a propriis hypotii bui ductum est, ubi fieret ut ostis Solis orbem Martis penetraret, si modo tales orbes essent. Et ob hanc causam Lansis iis hypotheses et nimiae reuiat, quasi impossibile fatuentes. Sed revera neque in operata notat hypothetibus orbes solidi admitti queunti iustaeret enim ili Terra suum orbem : nos autem in illa em ntes nil tale conspicim , circa nos nil nisi Aer, res qua, quaeis, qiud magis fluidiun, .uutraim solidum. Lunam quoque tuus aer circumvestit, quod probaremphin, luminis dilatatione. Idem quoque de Sole verum est, di procul data . de reliquis stellis. Nullum igitur soliditatis vestigium in lino orbe cedivimus, quorsinu igitur fingimus t Ptolemai quidem hypotheses orbes solidos hecessatio postulanti sed quis est qui illas jam non deserit,praeter plebeia istactantiquitatem olenta ingenia s certe mn Tamasera

rius.

q. Metuit Lambram neexh 'hesibus Deianis fiat retra- tio orbium, non tamen videt idem .in suis multo magis metuendum. Adi enim Theorias suas, videbis ibi centrum orbis Saturni moveri in circulo, qui secat orbes Terrae & venerist smile quoque in Iove&Marte animadvertas. At vero orbes illi diui se mutuo intersecant, luli essenon possunt. Hla ciuir sibi adveruitur Lamiaetim. 3. Utrum Diuitiam by Cooste

197쪽

CAP. I. De motu Sasseruiri.

s. dirum motui coelesses perfecti cimularer O in ales, ut

vulgo gressitur.

Magni apud Astronomos fere omnes est vulgare illud Ardoma, Mo- tus coelestes esse circulares, vel ex pluribus circularibus compositos, de iob id perpetuos ili aeuuales. Supra hanc Philosophiam, excepto unico Remro, progressus eii nemo. Sed omnes hac sola lege devincti, ut nihil praeter circulare, & aequale, vel per seiunium introducant. Postea

quamlibet licentiam sibi arripiunt, quidvis fingendi quod in buccam

venerit. Uulgo enim credunt, Astronomi esse, hypothesesqualescunq; excolitari & confingere, quibus suppositis, motus apparentes ex Geo-- metriae principiis polunt calculari. Ne iue necesse putant, ut hypoth ses istae verae tint, imo ne verisimiles quidem sed lassicit hoc unum, ut calculum observationibus congruentem exhibeant. Monet etiam Pto-timam, ne quis rem ita habere in machina coelesti existimet, quemadmodum Mathematici fingunt.

Sed revera nemo sanus tam inertem Philolaphiam merito approbandam duxerit. Quid enim aliud munt qui tuam sequuntur, quam vanis quibusdam somniis studiosorum animos eludunt, fabulas cruali - Poeticas obtrudentes veritatem serio quaerentibus. Debuissent kndi Aristotelem suum non minis hic quis in aliis sequi, qui in libris Metaphysicis audiendos voluit Astronomos super forma & dispositione moribusque corporum coelestium. Quorsum vero audiendi sunt, si nihil nisi figmenta mera produnt i Num adeo Philosophicum est fabulis ac mendaciis nosmet decipere Et profecto, si hypotheses suas non nisi pro lubitu fictasesse fateantur, cur non & illud de circularitate & mralitate exilia motuum comtestium figmentum quoque esse concedunt f Aut cur nobis succensent, qui naturales magis hyp Rheses introducimus, cum suas esse sellas conruentur Annon illud maxime est ridiculum, lateri se tantum fingere,& tamen pro figmentis illis obstinate distulare Aut illud torte sciunt motus esse circulares, sed quales sint isti circuli nesciunt At quaeso qui fatetur se itescire quales illi circuli sint, quibus argumentis ille demonstrabit ullos omnino esse in nullum sensum cadunt, nulla ratione confirmantur, nulla necessitate commendantur, ciun calculus absque iis

longe expeditius extrui potest . ab iis denique solis defenduntur, qui

fatentur se hypotheses tantum comminisci, tamen volunt eos pro

verissimis ac certissimis ab omnibus recipi. Verior Lepleri sententia est, quae docet tales circulos in coelo, nec

198쪽

revera esse, neque eorum confictione opus esse omnino. Causa enim tuum stellarum non est, quod in circulo ferantur circa punctum aliquod Mathematicum i punctum illud in alio circulo, & illius sirculi :centrum in circulo tertio, & hujus. fortasse in quarto, ut apud multo-riim Theorias invenias; perplexa enim nimis sunt iure figmenta, quam ut credamus planetam ea omnia exacte posse observare,cum doei inamorum hominum ingenia summopere torqueantur priusquam ea pissior intelligere. Sed causa vera est physica, Sol nempe conversione sus co poris, reliquos planetas legibus magneticis secum rapit in gyrum, non aliter quam erra Lunam, nubes & reliqua in altum projecta magnetica hac vii tute secum circumvehit, ut doctissime probat Reple .CD-sam autem Excentricitatis male (ut mihi videtur tradit. Illam ego fibris magneticis quas ille in corpore Planetarum fingir, tribuendam non censeo, sed inertiae eorum corporali, qua locum suum tueri conantur adversus fortiorem Solis virtutem. Philosophiam hanc alio tempore fusius exponam, ejusque ope sperare ausim, ipsum Creationis momentum ex molibus caelestibus (saltem probabilissime demonstrare. In praesens hoc agο, ut studiosorum animos a vanis illis de fictitiis circulorum somniis, ad naturalem dc physicam magis causarum disquisitionem revocarem. Languet enim Astronomia vera nugis istis op pressa. Quisquis igitur speculationes physicas ab Astronomia credit alienas, elimque totam e circulis, de circulorum confusa implicatione Petendam existimat, securus interea, quibus Naturae legibus circuli illi commentitii stabiliantur, velim ut judicio sincero &candido, excussa prius stupida antiquitatis reverentis, & ignava in opinionibus vulgo receptis acquiescentia, rationes sequentes attente consideret. I. Exempla multa dari possunt eorum quarper leges naturales de magneticas in circuitum rapiuntur . nunquam tamen illud ostendi porrit, quod circulum propria virtute describit, eo more quem illi in stellis tingunt. videmus Terram magnetica sua vi nubes dc reliqualiarium projecta secum abripere in gyrum et videmus idem . Sole pra, maculas, quas ope Telescopii conspicimus, quae nihil alsod sunt quam expirationes ex corpore Solis, vel (ut verbo dicam nubes bolares. Docet igitur hic nos experientia, . figuram circularem per leges magneticas generari posse, cur illud de stet lis dubitemus, quod in aliis verum cernimus Aut quare (ut loquuntur Philos .i' h vi' necessitate t Oilendimus nos

Philosophiae noste familiare exemplum, praestene illi idem pro sua. I hilosophiam nostram ab ipsa Natura ultro oblatam nos prati accioimus: Irustra illi ad causas fictitisses pro lubitu commentas confiigiunt nulla

199쪽

n ulla interim necessitate ad eas amplectendas devincti.et. Certissimum est, circulos eos omnes, quos Astronomi in coelo affingunt, realem subsistentiam nullam habere, sed esse Entia mere Mathematica. Quidnam enim erit eorum subjectum, cum orbes solidi

non sint, cum nihil in coelo sit nisi aether purissimus i Credibile autem erit Planetam ad illud respicere, quod revera non existit i corpus P hysicum, ad illud quod mere est Mathematicum aliquid ad nihil Dicant nobis,utrum circuli tale corpus Planetae circumgestiani t At quomodo fiet illud Non Entis nulla est operatio. An forte Planetae ipsi cura est, ut talem circulum motu suo describat multo il: ud absurdius squid enim Planetam moveti non potest seipsum per purum aethera laba aequabiliter moveret desunt enim alae, pedes, aut alia quaevis ih-strumenta motus. Quod autem dicunt, Planctam ingenita sibi virtute talem circulum describere, merum est subterfugium, & plana principii

petitio . illud enim quaerimus, an sit Naturae consentaneum, ut Planeta a nullo motu, per purum aethera, tam multos circulos propria virtute perficeret. Sin autem sua virtute non fiat, ostendant (non dico,

fingant quid sit quod illud praestet. Probent etiam istiusmodi circulos revera existere, ubi solidi orbes nulli sunt, nec quidvis unde illi de-

scribantur: si vero non revera sint, cur nam fingimus p3. Certissimum hoc est & ab omnibus concessum, motum Planetae verum; nec esse persecte circularem, nec perfecte aequalem. Testantur enim observationes, idque ultra omnem disputationem, figuram orbitae Planetariae esse Ellipticam, sive ovalem, & a circulo delicien-

tem; motumque ejus in hoc Elliptico inaequalem esse,& pro distantia

sua a Sole intendi ac remitti. Cur igitur illud circulare aut aequale esse contendimus, quod revera neutrum horum esse in consesso sit apud omnes t Fatentur quidem, viam veram non esse circularem , nec aequalem , sed dicunt, viam veram a circularibus & aequalibus esse com- positam. Respondeo, illud quidem diruam audio, probatum non audio vi nulla necessitas cogit ut ad miseruit illud Asylum confugiamus. Ultro se offerunt causae Physicae & naturales, quae talem motum necessitate Geometrica describunt. Facilius longe per causas Physicas veritati satisfaciamus; ut enim Planeta legibus Magneticis moveatur, quid quaeso impedit, cum idem in aliis exemplis aperte videamu6 ut autem per compositionem circulorum fiat, quidnam postulat, cum tale quippiam nullibi alias reperiatur Fatemur qu: dem motum Planetae verum per plurium circulorum compositiοnem quadante nus confing. polle; sed negamus ita revera esse. Projiciatur plumbum aliquod imalium, surgit primo velociter, deinde tardius, dum tandem stationari-

uni t

200쪽

iga De motu Oderunt. D is P. VI.

um in terram recidat continuo veIccitatis incremento, atoue ita motum librationis describit. Quis est qui negat hunc motum a pluribus circularibus componi posse, eo modo quem describit Curensem y Si quis tamen dixerit revera ita esse, aut plumbum tales circulos revera obse vare, an non erit ipso plumbo magis plumbeus Quis quaeso adeo ridicule insantis est, ut dicat plumbum moveri aequaliter in circum furentia circuli, cujus centrum interea in secundo circulo circumferatur, ut . Opernicus motum librationis confingit Z Revera plumbum tales ei culos, ut non videt, ita non curat , sed otitur ea libratio in lineamm, ex pugna virtutis illius quam manus tua tuli infudit, una cum virtute telluris magnetica, qua omnia gravia ad se attrahit,ut magnes ferrum. Nihil hic opus est . ut circulos nescio quos in aere somniemus, ubi causam naturalem ante oculos habemus. Et quaeso quid est quod in motu Planetarum, ubi eadem commoditas non deest, causam veram a Natura ipsa tot exemplis confirmatam, fictitio tamen circulorum somnio

commutaremuS.

. Incredibile prorsus, imo omnino impossibile est, ut Planeta tam perplexam , tam multiplicem circulorum connexionem observaret, qualem illi in coelo fingunt. Quis est ille Mathematicus, qui etsi omnes eos circulos in charta pulchre depictos intueatur, non tamen fatebitur e rum omnium spinosos Maeandros summa dilficultate . comprehendi Et tamen credendum erit, Planetam eos in coelo & purissimo aethere, ubi depingi non possunt, tam exquisia ram exacta aequalitate posse describere Incredibile est, ut is vel unum circulum in vacuo aethera circa merum & invisibile punctum, persecte describeret; ut tamen illum exacte observaret, dum centrum ejus continuo motu in alio circulo, dc hujus in tertio, varixtur, fidem omnem humanam longe exsuperat. Legantur Theoricae Lansbergit, vel cujusvis alius Astronomi circularis, viam planetae tot tricis perplexam invenies, ut iacile palpabis fictam omnino, dc plane lamniatoriam rise, tam multiplicem circulorum supellectilem. Scio quidem Ptoleminm, & alios hanc circulorum difficultatem excusare, ingenii hiniani imbecillitate, quod sine iis motum eorum concipere nequiti unde putant non esse tot in coelis citculos, quot ipsi fingunt. d revera falluntur, si enim motus eorum sint ex circulis compositi, circuli pauciores esse non possunt. Et ciniis iis hypotheses tuas pro veris de grumuinis venditat, dc passim apud illos disputatur, utrum verior sit hypothesis, Ecce turici, an hi uocentii icum Epycycloi ex quo pater, vulgo creditum esse, tot ac tales circu.los revera existere. Quam autem difficile tu er ditu, tot superfluas carculorum multitudines, ab unico Planeta, in vacuo aethere persecte

posse

SEARCH

MENU NAVIGATION