Tractatus de morbis mulierum, in quo solida theoria, praxi certiori & experientiis, comprobata complectitur. Accedit Catalogus cronologicus medicorum, quorum scripta de iis morbis extant. Auctore Joanne Astruc ... Gallico sermone conscriptus nunc Lat

발행: 1767년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

71쪽

s TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.tem iconibus respondentem satis distinguunt ; verum paucorum dierum ediror circa hanc materiem parvis aciendus est , consecutionum respectu , quas

inferre volumus.

III. Insuper forte fortuna tantummodo hujusmodi Auctoribus se obtulit o casio videndi, atque perscrutandi germina, aut embryones, de quibus descriptiones iconesque attulerunt. Solertissi ini interdum observatores vitam int gram duxerunt, absquequo similia animadvertere potuerint. Polsumus tamen huic infortunio mederi, quotidie vel pIuries in die progressus perpendendo pullorum, a primo momento incubationis , ad vigesimum primum usque diem , quo pulli solent prodire. Pro hoc opere gallina Inda est cicuranda, quae Zo. aut ZZ. ova incubare valeat, vel pro ipsa duae gallinae communes sumi poterunt, quarum quaeque 1 F. ova in umbat.

Hippocrates Iongum post tempus hocce monitum praebuit. D ca Si quisis enim ova viginti, aut etiam plura, gallinis duabus , aut pluribus , ut exta cludantur, supponat, & singulis diebus a secundo exorsus ad ultimum v que, quo ovi putamen detrahitur, subtrahat, frangat, diligenter inspiciat, ., is eo quo dixi modo, omnia se habere deprehendet.

Medici diu cunctati sunt, antequam hoc consilio uterentur ; tandem sole liores facti post Ioo. annos ipsum secuti sunt , Ac egregia opera de incubatione conscripserunt, quae multum lucis tribuerunt foetus humani mutationibus detegendis, & generationis arcano intimius investigando . Id genus est Tractatus De Formatione ovi , is, pulli a Hieronymo Fabricio ab Aquapendente, impressus Venetiis an . 16XI. in fol. cariterque Guilielmus Arveus opus edidit , Oe generatio die animalium, Londini ann. I 63 . in . quod praesertim agit de formatione, & incremento pullorum sub incubatione observatis. Duc

dem generis sunt observationes Theodori Aldes Angli, seu, melius dicam , Matthaei Plade Amsteloda mensis, circa idem subjectum , Amstelodami impressae an. i 6 s. in I Z. Eandem m1teriem tandem persecutus est celeberrimus

Marc*llus Malpighius in duplici ejusdem egregia dissertatione, altera De se

matione putii in ovo, Londini impressa an . 1666. in . altera, quae est sub titulo , Appevdiae repetitas, auctasque de ovo ive bato observationes continens, sed utraque in Bibliotheca anatomica Clerci , & Mangeti reperitur . Neque est praetereundus celeberrimus Alerus, qui nostris postremis temporibus, ovorum indaginem ulterius etiam prosecutus est. Quamvis tamen huiusmodi observationes omni solertia initae fuerint, plurimique observatores iacere debeamus, curiosos tamen eas re iterare libenter adis monerem , ut propriis oculis quid hujusmodi Auctores viderint, inspiciant , atque perpendant , si recte viderint , atque omnia. Series horum experimentorum neque difficilis est, neque magnis impensis obnoxia, ceteroquin dimpendium rependeret frequens occasio bonitatem , sapientiam , atque divinam potentiam perpendendi in mutationibus, quae sub pullorum formatione eveniunt, praesertim comparata cum explicatione humani situs

a 3 De Natura Pueri.

72쪽

CAPUT IX.

Perquisitio quarundam opinionum circa nutritionem fit s. IN Cap. T. attulimus tantummodo , quae certiora nobis visa sunt circa se tus nutritionem intra alvum maternam, absquequo interciperemus ordinem explicationis nostrae pro confirmandis, quae illic allata sunt, vel confutandis, quae opponi potuissent, quia jugiter suasum habuimus, sufficere veritatem ape rire , ut errores facile, penitusque evanescant . Nihilo tamen minus fateri oportet , plura in dubium nonnulIos afferre , quae superius tuebamur , & inister obsectiones aliquas dari, quae speciem veritatis referunt quare opportuis num esse credidimus propositorum veritatem confirmare is atque allatas objectiones pro viribus obtundere,

PROPOSITIO I. Funiculus umbilicatis, seu mesius vena , quam ipse

complectitur , foetui nutritionem defert, quam placenta a matre recipit.. Huic veritati nullus adversabitur, modo conformationem funiculi animadvertat , atque distributionem inspiciat arteriarum , venaeque umbilicatium per placentam reptantium, tum continuum circuitum , qui a st tu per arterias in placentam , de ab hac per venam in latum exercetur. Cui bono enim hic apparatus, si alii diverso usui inserviret ab eo, quem nos ipfi tribuimus, sive, melius, omnes tribuunt de Insuper haec omnia latus rei pectu perbelle confirmantur exempIO Oviparorum, quorum embryones per umobilicum aluntur, donec intra ovum Cunctantur, Me non latet, quosdam opponere, laetus interdum perfecte altos ii ne squamvis in ipsis umbilicus cum placenta minime necteretur, a qua alimentum reciperet. Hujus indolis tamen tres tantummodo observationes didici , quaa

inferius ( a adnotavi. Sed facile esset ostendere , parvi faciendas este, quia in iis casibus funiculus abrasus fuerit probabiliter in ipso parturiendi actu , vel paullo ante, quod frequenter evenit, quando foetus flaccidus valde sit , vel breviori donetur funicuIo, ut infra cho adnotabimu i sed supervacaneum videtur diutius morari circa necessitatem funiculi pro latus nutritione , quam nemo inficiari audebit. PROPOSITIS II. Dum ovum tacundatum ovario inhaeret , reliquarum partium materni corporis more alitur, sed hoc tempus breve est. Semel ab ovario distractum nutritur ipsum ex succo, quem pIacenta jugiter absorbet; in tubis vero lympha mucilaginosa vescitur, quae per tunicas secernitur , de sufficit pro nutritione, atque augmento istus in graviditatibus tubarum . In utero enim prolapsum, donec ab ipso sejunctum natat, lacticinosa lympha es cum posita alitur , quae densior fit , cum placenta validius circa secundum mensem utero coalescit. Haec propositio certissima est . nam solus hic est nutritionis modus , per quem embryo , sive fetus ad tertium usque mensem alimentum accipere valeat. Incal Diar. Litterae. an . Eget .stalpare van der viei obsero. rariis. Cent. I. Observ. a. Acta naturae Curiosorum . Deeur. a. ann observ. a s. s. Is to Acta naturae Curiosor. vos i. obiere. aret. p. si Acta Eruditorum Lipsienis . ann. m. Septemb. P. Mais

73쪽

do TRACTAT Us DE MORS Is MULMRUM. In hoc enim miramur, qua solicitudine Divina Providentia stiuum conse vationi consulat. Placenta enim gestationis initio eam tantum nutritionem recipit, quam sugere valet, quin ab ulla vi in ipsam impellatur; parum enim recipit nutrimenti, & hoc segniter valde. En quod embryo post ut .ibat , via delicet pro exilissimo corpore exigua quidem, levisque requirebatur nutritio, ne discerperetur , aut suffocaretur mollissimus embryo.

P R O POSI T I O III. In tertio graviditatis mense placenta in grande

scens contra uteri parietes valide applicatur, cursum directum circulationis retardat , dilatationem venarum promovet, sive appendicum caecalium, quae producuntur, substantiam placentae cellularem ingrediuntur, ibique sanguinem si tui nutriendo fundunt. Tunc laetus adolescens non modo lacte uterino v

scitur, quod ex vasis vermicularibus effluit, sed sanguine ipso, quem venae ctra Ies ipsi suppeditant.

Hujus propositionis veritas eruitur inspectu Famificationum venarum uteri , quae in placenta inseruntur. Ostendimus 3am , quod certum , comprobatumque est ab uteri disiectione mulieris postremo graviditatis mense interitae, vasa plura venosa patefieri, quorum nonnulla duplicem lineam diametri , triplicem longitudinis praese ferunt, a lateralibus uterinis venarum ramificationibus deria vata. Apparet enim hujusmodi vasa venosa maternuin sanguinem in placentae

cellulas fundere, ubi patula fiunt; idcirco cruorem in laetum transferri per venam umbilicalem, quae nutritionem vehit. Neque necessum erit, matricem nono graviditatis mense secare , quod raro contingit. Sat erit lochia inspicere , quae partum subsequuntur ; sanguis enim, qui tunc ubertim erumpit , ab hisce appendicibus venosis procedit quae in uterum cruorem versant post placentae abrasionem . Evidens itaque est, hujusmodi cruorem antea in placentam transduci, donec utero ipsa inhaerebat, di ab ea pro nutritionis opere in foetum tunc transierri. Post ineluctabiles hujusmodi rationes praetereunda videretur observatio D. M o et sed cum Celeberrimus vir ipsam magnifaciat in suae sententiae tutelam , quae cum nostra perfecte convenit, idcirco ipsam haud reticebimus ca) G Mu- lier enim gravis , quae postremum gestationis tempus attingebat, a casu remta pentino illico interiit ; post cadaveris sectionem septem , aut octo sanguia ,, nis Iagenae in abdominis cavitate repetiae sunt, vasaque tanguifera penitus , , exinanita. Insans obi jerat , citra laetionis indicium, ejusque vasa sanguine, aeque ac matris , vacua erant . Corpus placentae adhuc internae superficiei M uteri adhaerebat, ubi nulla facta erat cruoris eruptio. Sanguis infantis igi-- tur , nisi per uteri venas versari poterat , quod commercium manifestat vas

,, rum infantis cum illis matris.

D. Mery autumabat, reciprocum hujusmodi commercium vi de juxta ipsum

ramificationes capillares arteriarum uteri , quae cum extremitatibus venarum coeunt, sejungi debuissent, ac novum fedus inire cum vena umbilicali , quae receptum sanguinem in laetum transmittereti ex quo per arterias umbilicales in placentam reduceretur, ubi extremitates capillates cum venis uterinis con jungerentur, ad circulum cum ipsa matre revocandum i ita ut ob continuum intra matrem, atque situm cruoris circuitum solus ipset, quasi sortio materni corporis, necessario haberetur. , At

i a 3 Acta Academiae scient. ar. I . p. h.

74쪽

At qui quaeso D. Mery excogitare potuit hoc systema dilecte oppositum distributioni vasorum sanguineorum, tum in utero, Cum in placenta , quodque aliunde chimeri cum prorsus videtur Quomodo enim rami capillares arteriarum uteri , quae Iuxta circulationis Ieges cum similibus venarum ramificationibus coeunt, sponte distrahi debebunt 3 Deincepi post abrasionem horum vasorum qua ratione, inquam, Cavitatem uteri intrabunt , ut novum foedus ineant cum ramis capillaribus venae umbilicatis Qua ratione vero capillares umbili cales arteriae obviam ire poterunt capillaribus extremitatibus venarum

uteri , ut hoc stdus confirment, ipsisque restituant sanguinem venae umbilica-Ii per arterias uteri transductum p Quid enim accidit de extremitatibus utriusque generis vasorum uteri, semel dii iacta ab utero placenta e Vetus forista me connubium recuperant , quod impossibile videtur , vel potius invicem sejunctae persistunt 3 Ergo neque sanguinis per uterum circulus amplius produci poterit, Is, qui a secretis erat Academiae Scientiarum, quamvis non Medicus, ii jus systematis fallaciam optime detexit. H Mirandum enim est ca), ait ipse, H quod toti in se ipso complexo, atque probe firmato, quale est corpus ani-M male, nova pars adsungi possit c placenta nempe cum foetu quae ar-,, cte, ut reliquae partes , coeat , attamen distrahi possit citra ullam continuim laesionem ,,. v

Systema, quod nos amplexi sumus, hujusmodi objectionibus minime o

noxium videtur; ipsum potius distributioni in utero vasorum perfecte respondet. In eo enim mater sanguinem foetui subministrat circa tertium gestationis mensem ope venarum caecalium , sed laetus ipsum nunquam in statu naturali matri restituit. Sanguis vero juxta D. Mery a fetu ad matrem retrocedit ,

Prout matris vasa per easdem venas evacuantur, quia i psae minime valvulis i fruuntur , quae reductionem retardent . Tandem cum placenta ab utero distrahitur, eae venae, postquam Iochia suppeditaverint, Contrahuntur pari ratione, ac, post menstruationem absolutam.

Neque reticebo, quantum Divina Providentia stius nutritioni prospex rit. Ipse enim grandior, & validior factus , uberiori nutrimento indiget , hoc post tertium mensem languis est , quem mater praebet; verum nequaquam arteriae, sed venae ipsum suppeditant. Neque venae per cursum directum , sed

venae caeca Ies per cursum latera Iem illum ex utero ducunt. HuJusmodi cauti nes omnes necessariae videbantur, ne fetus copia , aut impetu a iuuentis sa

guinis suffocaretur, quinimo necessum fuit , motum sanguinis venosi adhuc retardari, ope substantiae cellularis placentae, ubi cunctaretur , quoadusque sditus conditioni cederet. sPost hususmodi rationes quis cresseret, stius nutritionem sanguinis male ni ope praestitam oppugnatam suisse 3 Attamen ex observationibus nuper al- Iatis D. Mery plura corollaria deducta sunt , ex quibus ann. ITII. Thesi qPusiologica in facultate Medica (G propugnata est , in qua ad nostrum systema

inlirmandum sequentem experientiam pluries repetitam magni fecerunt Ad

75쪽

TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM. versarii. Canem enim prope partum sumpserunt , quem omni pene sanguine exinani erunt, ut raucae cruoris unciae circa cor vix superessene , ipso dillecto natos repererunt non modo sanguine turgentes, sed vividissimos , quamvis

dissectio horam semis post matris interitum instituta fuisset. Haec observatio directe opponitur illi, quam D. Mery retulit , ac proinde destruit inductiones hujusinodi Observatoris. Dissicultas apta Academicos magni momenti suit , idcirco D. Mery commoveri videbatur . Nihilo tamen minus hoc experimentum nihil probat, vel ad summum ostendit, canes sanguinem minime suppeditare pro embryonum nutrimento, nullumque in ipsis dari commercium inter vasa sanguinea uteri, de illa placentae, quod facile crinderem canum non modo , verum ceterorum brutorum respectu . in utero enim eorum neque venae caecales, neque appendices venosae conspici solent. Etenim cum a cane prope partum interfecta placenta cum embryonibus abraditur , nul-Ia apparent vasa, quae a placenta se ungantur , neque ab utero cruoris guttula stillant. Idem minime assirmari potest de vaecarum cotiledonibus . Haec animalia catamenia cruenta minime fundunt, neque post partum Iochia in ipsi rubra apparent; patet enim nullum rubrum sanguinem hususmodi animalia. statibus suppeditare, quod tantummodo concludi potest ex experientiis ins rer aIlata thesi indicatis: hoc tamen nihil ossicit , ut contrarium pro mulieribus sanciamus , quarum circumstantiae penitus diversae apparent. Quidam facile sibi suaderent, ex hac enunciata brutorum nutritione idem deduci posse mulierum respectu; vaccae enim, dicerent ipsi, vitulos alunt ,&iumenta proprios embryones solo lacte citra ullam cruoris guttam i feminae igitur & ipsae proprio lacte exiguos embryones nutrire deberent , absquequo uberiorem, aut crassiorem nutritionem suppeditent, cum haeet necdum nece faria videatur in aliis quamplurimis animantibus , quae tamen grauiores, ubvulioresque foetus gerunt. Uerum ne possunt ob similes erroneas consecutiones ineluctabi Ira observati

nes obverti Hoc jam demonstratum est , mulieres sanguinem foetibus praebere; quis itaque audebit, hoc inficiari, quamvis brutorum femellae idem non praestent 3 Qua enim de causa tamen , quidam insisterent 3 haec differentia promtabiliter ex eo derivare poterit, quod foetui humano validiorem nutritionem praebere necessum sit , ut ejusdem partes , de cerebrum potissimum robur , fimmitatemque adipiscantur pro nobilioribus iunctionibus patrandis, quibus h mines dicantur. Demum quidnam sumus , qui volumus impenetrabilia inaconsilia audacter perscrutari 3 sat erit admirari esusdem divinam sapientiam ut operibus suis , absquequo rationes, atque modos factorum ulterius inquiramus. Quod tamen citra hujusmodi sutiles rationes magni facere possent, est RuM sebia opinio , c a qui communicationem vasorum uteri cum placenta prorsus negavit, ac proinde sanguinem a matre in foetum ulla ratione transire. Mirandum porro est, Ruyschium se decepisse , qui obstetricantium praec pior erat apud suos , ac frequenter advocabatur in dissicillimis circumstantiis , in quibus operam suam solertissime navabat , quique proinde pluries mulierum uteros a partu emortuarum perscrutari poterat ; attamen qua

ratione ignorasse ipsum distributionem venarum caecalium vix credendum est quamvis ejusdem uteri leones , atque descriptiones illas ostendat . absque

76쪽

LI aER III. CAPUT IX. gs absquequo usum earum , ut infra videbimus , cognovisse appareat . ca Ne veritatem inficier , Ruyschius plurimum valebat ad injiciendas , atque secandas humani corporis partes. Utinam eas parandi methodus interdum il- ivsionis occasionem non praebuerit; sed non est omnino suo iudicio fidendum . Cum pro aris, de focis contra evidentiam sustineret faciem externam

placentae , quae contra uterum erat, membrana obduci a chorio producha; necessario enim & vasa uteri ab utem in placentam laserta pro deserendo sanguine negare debebat , ac tandem Per hanc viam ( b infantem nutriri. Contendit pariter placentam lac suppeditare, quae sententia non parum celeberrimam virum implicavit, cum metus nutritionem explanare vellet , ipsamque

potius ignorare lassiis est. Poterimus igitur in huiusmodi circumstantiis sua

auctoritate uti ad controversiam rescindendam pPROPOSITIO Iv. Foetus in materno sinu per os minime alitur. Ut contrarium tueamur . necessum esset fateri, fetum fugere ac pro sueti ne respirare, at certum est metum in utero secundinis involutum respirati

ne minime gaudere; ergo impossibila est , ipsum per os vesci . Quidam foditasse putaret , ipsum sine suetione ingurgitare, quod impossibile non videtur,

modo tamen animadverti velit, hac ratione parum nutritionis suscipere ser sed cur certamus circa hanc rem ab observationibus satis definitam 3 Innumeri strus hominum , atque brutorum reperti sunt, qui capite , ore , via alio quopiam supplemento carebant, de tamen in Iucem editi sunt bene ais. PIura eorum exempla c c enunciare postem , sed sat erit tria sequentia referrea D. Littio desumpta c d . Priora duo masculorum erant , alterum septem mensium , alterum mensium octo; ambo crassi , & pingues . Ille septem mensium capite , & collo carebat , ac pars superior trunci obducebatur pelle . ab ea reliqui corporis non absimilis caput vero tantummodo deerat in Riu octo mensium , de pars superior colli cute obducebatur. Postremus , sive tertius fiditus, qui femineus erat, completus , atque bene altus, narium , de oris lara minibus deficiebat , dc in foraminum parte nulla erat a propinquis panibus , tum colore , cum consistentia diversitas , quia ostendit vitium a prima

conformatione extitisse.

Post haec vererer in hac latili objectione retundenda morari . Infans reis center natus alaricis mammas fugit , modo parilla ori apponatur , ex quo credunt in utem materno primum luxisse. Quaero ab iis, qui hoc opponunt , an fortasse , cum primum strus in utero laxeris, antea fugere didicerit. Sed cui bono hujusmoda dissicultates proponunt Ignorant tartasse ipsi, Creatorem ta-Ii ratione humana corpora construxisse , tum ipsa animalia , ut quaedam se situm impressiones quosdam respondentes motus in ipsis excitare valeam p Hac

enim de causa canarius avis semel aqua inlaeta in ipsam se projicit, sinu

que pulli ex ovo erumpentes . statim percurrunt, carpuntque ad inveniendum cibum . Tandem eadem prorsus ratione infans recenter natus, quamvis numquam ubera exsugerit, papillam altricis lambit, atque lac haurit, modo oriappropinquetur.

ta) Io Differt. ad intrem huns operis, tibi dubitationes Celebr. van-suviet. declarabimus.ch I Ubi supra , εe Theseur. s. Tab. a. v. g. e 3 Praeter alia innumera exempla pervolvito Acta Natur. Curiosori mea . g.-3. p. pso. Ibidem mea . a. ae. a. p. 3s .cdi Acta Acad. scient. an . IIoi. p. st.

77쪽

TR AQTATos DE MORBIS MULIERUM. PROPOSITIO U. Metus non alitur liquore in amnio contento. Haec propositio ex praeledenti directe consequitur. Ut hic liquor festus nutrimento cederet, per os introduci deberet , sed plures foetus reperti sunt ore carentes , nulloque foramine huic usui dicato; sed tamen pingues , de bene alii; ergo nec liquor amnii nutritionem suppeditat, neque nutritio in foetu per os perficitur. Deinceps Iiquor amnii , qui sortasse valeret primis mensibus pro stius nutritione, quia tunc lympha mucilaginea videtur, quasi ovi albumen , impar esset medio, & fine graviditatis , quia tunc admixtione urinae deturpatur, deferositatem salinam , atque muriaticam refert; attamen tunc magis necessaria videretur, quia latus grandior factus uberiori nutrimento indigeret. Frustra quidam opponunt, gutture , atque stomacho infantum statim ab oratu emortuorum liquorem lymphaticum reperiri, ab illo amnii non absimilem; rem in intestinis materiem nigram, spissam, viscosam, pici analogam observari , quae Meromum dicitur, quamque recenter nati sponte , vel arte remis eant , quasi digestionis superstitem , quae tempore graviditatis in eorum venis

triculo exercetur .

Sed quis ignorat, in istu secretiones absolvi per universum corpus quae

in diem uberiores fient, absquequo tamen per Canales excretorios unquam eliminentur3 Quare in ipsis toto graviditatis curriculo a glandulis salivalibus ,resophagicis, atque gastricis humor lymphaticus secernitur , qui os , Cesophagum madefacit, at in stomacho deinde colligitur; pariterque succus pancreaticus, intestinatis, de biliosus secernitur, qui congestus, inmissatusque in i testinis picem illam producit, ut colligi potest ex biliosa amaritie, qua g

satum Meconium pollet. Ita rebus discussis concludimus, opinionem a nobis allatam circa indolem humorum s tum nutrientium, de nutritionis ordinem veriorem esse , atque eam, quae magis cum observationibus convenit, ut dissentire impudentis sit, ideoque fateri necessum erit, i. Quod ovum tacundatum ex ovario per tubam in uterum descendens ex Iympha mucilaginea a glandulis tubarum secreta, aeque ac contentus embryo,

tunc temporis nutriatur.

a. Quod ovum uterum pertingens, donec circumposito liquore natat, ipso vescatur, qui lympha lacticinosa est, a vasis vermicularibus uteri suppeditata. 3. Quod , ubi placenta crescendo utero nectitur , fetus crassiori lympha in diem densiori facta nutriatur, quae a vasis vermi Iaribus in placentam, de .b hac in istum transit, . Tandem quod quarto graviditatis mense ingrediente , appendices v nota , sive caecales uteri producantur in substantiam cellularem pIacentae , tibi sanguinem fundunt istut transducendum, qui eo vescitur ad finem usque graviditatis, simul cum lacte uterino, cruoreque a matre accepto,

78쪽

L I I E R LI I. CAPUT X. s

CAPUT X.

De regimibe , quod tempore gestatisvis mulierea prasequi debent. De ineommodis gestat ovis propriis . De cautelis necessarii= in pertractatione morborum , qui gravidis mulieribur superveniant.

CVm haec tria sibi valde amnia sint et in eodem capite, sed sejunctis artiis

culis ea absolvi posse credidimus .

s. L

De regimine tempore gestatisvir aueessario.

MEthodus, quam observare debent gravidae mulieres, respicit vel diaetae

regimen, vel remedia, quae ipsis erunt exhibenda . I. Quoad regimen pertinet, temperantiam sequi oportet remoctu copiae ali mentorum i videbimus infra exuberantiam sanguinis , qui in mulieribus su pressionis mensium ergo redundat, potissimam causam esse molestiarum, quibus ipsae, scelusque exponuntur. Quapropter ciborum copia erit imminuenda, habita tamen ratione consuetudini. Reor enim inappetentiam , & vomendi coenatus, gravidarum primo gestationis tempore proprios , prudenter a naturae re sancitos fuisse , tum ad appetitum retundendum , cum ad chyli ubertatem imminuendam, quae nimium nutrimentum suppeditaret, quaeque embry ni valde ossiceret pro sui tunc temporis summa exilitate. Nec lassicit quantitatem alimentorum subducere I cibos etiam eIigere opo

tet, qui blandi sint, facilis digestionis , Ut carnes tenet Iae bovis elixae , aut astatae, tum Iuvenes pulli, columbi, leporesque, pisces etiam elixi, frictique, sed potissimum juscula oryrarum, vel similium granorum brodio ebullit rum . Ipsis interdici oportet alimentum macrum, salitum , aromati atum . artificiali modo paratum, aut ex pulte subactum i fructus pariter crudi , praesertim si maturi non fuerint, minus conveniunt. Ab hac methodo tamen s vera nimis erit abstinendum pro vilioribus mulieribus crassioribus cibis amis. iis, quae ceteroquin sanam vitam ducunt. Gravidis mulieribus vini usum , aut cerevisiae permittendum esse putamus, modo hujusmodi Iiquoribus uti M. Ieant. Videbimus infra regimini magnopere indulgendum esse initio gestati nis , donec cordis anxietates , aut inappetentiae persistant. Necessum est, quod utero gerentes feminae tantum requiescant, quantum ipsis mos est i tamen si lacile expergefiant, somnum conciliare idoneum erit emulsionis ope, aut decoctionis Capitum papaverum cum uncia semia brum diacodii, aut tantilla theriam; contra vero si nimium obdormiant, cibis parcendum erit, & sanguis detrahendus. Idem pariter observari oportet corporis motus ergo , qui utilis profecto evadit; mulieres enim popelli, rusticae praesertim , multum se exercent , de tamen graviditates, partusque felices habent: ipsis praeterea commendare necessum erit , ne nimis laborent, aue alia de causa nitantur. Prae ceteris deis inde civicae mulieres moderatiores esse debebunt in corporis exeruitio , tum in nimia quiete , exceptis primis graviditatis mensibus, in quibus secundinae nondum utero nexae facile erumperent, si exercitii abusus, aut casus matricis

astrue de Morbis Mulierum. P. II. E orinia

79쪽

6 TRACTAT us DE MORBIs MULIERUM. orificium unquam aperiret. A motu pariter nimio abstinere debebunt juvenesseracilesque seminae, praesertim si abortum in secundo, aut tertio mense plu,

ites passae fuerint; ipsisque prohiberi debent thoraces balenae ossibus instructi,

qui ubilomen facile comprimerent . . . Coitum pariter cum coniuge moderari oportet quin imo pruno gesationis tem- pote ab ipso omnino esset abstinendum . donec secundinae cum utero perfecte

coaluerint; sed post hoc tempus matrimonii usui indulgere poterunt jugati, modo

non excedanta . I

Animi pathemata, Ira, tristitia, pavor, atque dolor embryoni metime,

tum iacile asterunt, & initioe gestationis haud infrequenter abortum excitant; glavidae enim mulieres ab animi a noctibus caveant, di quod melius vertit , occasiones omnes perturbationis sedulo estugiant. II. Ouoad remedia pertinet, ea, quae in graviditatibus usu veniunt , sunt tantummodo venae sectio, purgatio, stomachica , atque cordialia interdum , modo saeviora symptomata validiora non poscant. Paullo antea credebant Medici, venae sectionem abortum certissime promor, re.de magirus Hippocrates ca) idein asseruit , cui omnes fidebant. Hodie in reen coniturium sultinent Recentiores, & experientia Hippocratis auctoritatatem in hoc prorsus obvertit. Saepissime necestum fuit, mulseratas venam se-

ea te in praecipiti occasione , quae id postulaba1. Nihil proinde mali accidit i

quinimo aegrae lammum levamen persenserunt, ut audaces facti Clinici tantum hodie in graviditate venae sectionem commendent, quantum olim ab ipsa cavebant. Haec methodus ratione perfecte collimat. PIethora enim in infantibua ire quenter in sinu materno interitionis causa videtur: Flet hora in matribus pariter molestiarum causa est, quibus in iis circumstantiis fiunt obnoxiae; venae sectio igitur, quae plethoram tollit, tum matri, cum embryoni , ut experientia confirmat, utilissima evadit; post venae sectionem itaque mater minus opprimitur , hilarisque fit, infans viridior cognoscitur ; quare uterque melius se habent. Numerus venae sectionum variat Pro indole graviditatis , & vitae gerendae methodo. Nunquam proinde, vel raro rusticae, ac defatigatae mulieres sunt venae

sectione tentandae , quia parum Nucriuntur , multum se exercent, nullamque proin inde plethoram patiuntur; contra vero pluries in mulieribus venam secare

oportet, quae cibis indulgent, segnem vitam ducunt, eae Nethoricae facile fiunt,

plerunque in iis ter scinditur vena, tertio nempe, sexto, de nono mense pinterdum cum minus occasio urgeat, bis, aut semel vena inciditur e pro singula sectione sanguinis extracturi copia novem , aut decem uncias Nerunque non superat. Vidi tamen mulieres, quibus sex, aut septem vices , sive sing Iis mensibus venam secare necessum erat,sed pro singula vice quinque tantum sangui-- unciq extrahebantur, de hac de causa sol una modo abortus in aras impediebatur . Uenam incidere tunc polimrmim Convenit, quando menses citra gestationem

erumpunt, ex brachio sanguinem extrahendo ; sed si morbus pedis sectionem IV.stulet, ut in apoplexia, aut capitis affectibus, ex hac parte venae sectio arvimose institui poterit; his hac methodo utiliter usus sum . . Purgationem aurem in gravidis mulieribus similiter vitabant Medici . sed

hunc pavorem hodierna praxis abstulit, quamvis tamen rarius usuvemar. Plinrumque plebeculae mulieres , di rusticae nunquam, vel raro purgati e sunt imili a

80쪽

LIER R III. CAPUT X. spei gae. Civim tamen , parumque exercitatae mulieres interdum purgari debent. ut a ventriculo indigetiae ciborum reliquiae eliminentur, quod potissimum iri deIicatulis , dc cacochymicis mulieribus locum habet , qtin stomacho frequen- .

ter laborant, dc idoneo regimini minus consulunt. Huiusmodi mulieres plerunque bis purgantur in toto graviditatis cursu , tertio circiter quoque mense ad saburras eliciendas in ventriculo congestas ob inordinatos appetitus tunc temporis obvios ; quin imo nono mense purgatio utilis evadit ad partum promovendum, de perniciosas consecutiones a sordibus in ventriculo stabulantibus praeoccupandas . Per tres vices etiam mutato ordisne, nempe tertio, sexto, & nono mense aegiae purgari possunt , raro tamen

trans hunc numerum in purgatione progreditur , modo specialis morbus id non exigat. Huiusmodi purgationes leves plerunque sunt ex rhabarbaro, sale vegetabili, aut de duobus, manna, aut cassia; sed si mulier fuerit adstrictio. ris alvi, drachma folliculorum sennae per insulionem addi poterit. Jugiter in graviditate stoinachica usu venerunt , praesertim in mulieribus , quae cibis minus parcunt, aut viliori nutrimento vescuntur , vel debiliori stomacho gaudent. Inter reliqua it 3 machica eligi solent rhabarbarum , hina ina, coralia, aut oculi cancrorum sub pollinis specie , quorum duo, vel plura ad decem, aut duodecim singulorum grana exhiberi possunt, crebro dosin reiterando. Elixi r etiam proprietatis simplex usuvenit ad duodecim , aut quindecim guttas in vini cochleare propinatus , vel idem distillatus exiguo cochleare, cum totidem aquae fontis, aut aurantiorum exhibitus. Cordialia denique non propinantur , nisi in cordis affectibus , aut lypothimiis. Cum morbus levior fuerit, duo , vel tria cochlearia sufficient vini Iberi, vel dimidium aquae Carmelitarum cum totidem aquae sontis commixtae tum adhiberi poterunt consectione; hyacinthi, aut at hermes ad drachmam semmis , & ultra in duplici meri cochleare solutae , simulque triginta , aut triginta quinque grana theriacae in duplici vini cochleare in iis calibus frequem ter usum habent. At si morbus gravior fuerit , statim praescribi poterit potio ex aquis distillatis cardui benedicti, & similium, quibus addi poterunt theriaca , aqua florum aurantiorum, melissae, liliorum dic. ea dosi, quam circumstantiae postulaverint,

De incommodis gastati.nis propriis, On ipsis medenda rationibus, Deseriptio ,

Molestiae , quae in hoo statu feminas vexant, plurimae sunt; ab initio enim

gestationis usque ad finem tertii, dc initium quandoque quarti mensis

gravisue mulieres vulgares cibos respuunt, insuetos, aut viliores poscunt, co dis anxietates, nauseas, vomitus , vermina, cordis Palpitationes, mammarum dolorosam turgenti sim, dent i e capitis, atque dentium dolorem patiuntur. Circa quintum, aut sextu n mensem vero, renum , Iumborumque dolores superis veniunt , tum per nares hq norrhoides , atque per vaginam sanguinis fluores , Tandem in postremis mensibus gravidae mulieres consti . antur , frequenter mingunt, aut urinae suppressione quantoque laborant, infernos artus, vulvamque Cedema aggreditur, crura labefaetantur , dc varietibus deturpantur ,

tandem abdominis tegumenta hic 'illic se induntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION