De jure naturæ et gentium in genere; et de jure belli et pacis in specie. Authore r.p. Constantino Swiecicki ..

발행: 1763년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

deprehendet sibi justi & injusti , honesti

& turpis principia ab ipsa natura, vel potius a summo Naturae Auctore ingesta esse atque impressa . Ea protoparenti Adamo Deus Creator infudit, iisque unicum preceptum positivum adjecit, quo ipsi prohibebatur ne de ligno scientiae boni & mali comederet. Legem hanc observatu facillimam aliena solicitatione victus violaVit ,& hinc immensa malorum seges Peccatum secuta est moriendi necessitas , & concupiscentia incepit adversus rationem pugnare dion tamen extinctum penitus fuit lumen illud, quo illustrati rectum a pravo, aequum ab iniquo secernimus: hoc enim & Condi-- toris bonitati repugnat, & ipsis historiarum monumentis refellitur . Primis enim illis ab Orbe condito temporibus nondum instituti erant inanium Numinum cultus , unicus agnoscebatur Deus, & sincere cole batur , proindeque vigebat justitia cum vera religione necessario & indissolubiliter. connexa , &, si Cainum exceperis aliaque pauca forte monstra potius quam homines, nemo de aliorum pernicie cogitabat

nullae inimicitiae, nulla bella

12쪽

VII vitam me sanos rabies nudaverat enses, me consanguineis fuerat discordia nota.At successu temporis sublata e plerinrumque animis vera religione , & introdu- , cta idololatria, omnis caro viam corrupit sdisruptum est humanae societatis vinculum. Hinc rapere alaena , in privatum commindum omnia trahere , proximo insidiari , &omnia in praeceps ruere : Sic ut grassante passim libidine , falsis opinionibus , & pravis moribus ipsa lex naturalis paene obli

teraretur.

Haec igitur ut in animis hominum revi. visceret, ejusque praecepta iis apertiora fierent , data est lex scripta, quam Deus per servum suum Moysen promulgavit , quaequat Exodo & Deuteronomio praecipue comtinetur . Sed cum lex illa scripta, teste D. Augustino , libro de Gratia Christi capite octavo , juberet potius quam juvaret , &morbum doceret esse non sanaret ; ubi venit plenitudo temporis Deus Parens indubgentissimus Filium suum misit, qui peccatum tolleret : viam hominibus ad veram Patriam aperiret et praeceptorum sanctitate , atque uberiore quam antea fuerat , gratiae largitione cupiditates comprimeret : Evangeli.

13쪽

VIII

gelica luce densas injustitiae tenebras dissiparet : Cultum Dei purum & perfectum

toto Orbe constitueret, ct aequitatis naturalis semina , quae humani generis conditor inseverat , sed cupiditate ferme extincta erant, iterum excitaret, foveret , iv ad copiosiorem laetioremque fructum perduceret . lis praeceptis instructi alios homines ut fratres diligimus et Patris communis beneficia cum indigentibus partimur 3 nulli nocemus, nullum premimus , nec fores

claudimus hospiti , nec aures precanti s sumus largi , benesici, liberales : quas regias esse laudes Tullius existimavit , ego verius dixerim Christianas, hoc est a Christo D mino Discipulis commendataS. Reperiuntur quippe passim in sacris novi Testamenti libris sententiae illustres, quihus NATURAE IUS egregie explicatur, i lustratur, & confirmatur; iis innixi Pontimces & Concilia , varia de ossiciis ediderunt decreta : Sancti Ecclesiae Patres , aliique Apostolici viri, qui Divinae Scripturae e ponendae operam dederunt, saepe etiam de IURIS NATURALIS praeceptis sermonem instituunt , eaque enodant ; quorum vestigiis insistentes Theologi Christianorum Dogmatum explicationi solidas de eo quod

14쪽

IX natura aequum & iniquum est, dissertationes

annectunt.

Nec defuerunt , hisce praesertim postromis temporibus, qui IURIS NATURALIS praecepta in unam veluti formam , & adaequatum Systema redigere tentaverunt. Sed in hujuscemodi libris summo delectu opus est atque judicio ; plerique enim dum praeclaram illam disciplinam tradere & illustrare sese jactitant, eam miserum in modum foedant ac dilacerant, & in periculosissimos capitalesque errores impingunt. Alii enim sentiunt ante imperia , justum & injustum non extitisse : acti,nem omnem natura sua esse adlaphoram :quod justa vel injusta sit , a Iure Imperantis provenire, ct sic consentiunt Ethnico

Poetae dicenti.

Fura inventa metu injusti fateare necesse es, Tempora si, fastoseque velis evolvere mundi me Natura potes justo secernere iniquum Disidit ut mala diversiis, fugienda petendis . Alii autem volunt Principem legibus in universum omnibus, adeoque & naturalibus solutum : omnes ad unum A catholici Sacerdotii& Imperii jura confundunt. Tandem ne multos enumerem errores, quos fuse expin

15쪽

Xno & conlato , Scholasticos Doctores, SS.PP. & ipsos Sacros Canones ubique superbe despiciunt.

Meo igitur muneri conveniens & communi uti litati accommodum existimavi, quae

de IURE NATURAE & GENTIUM olim commentatus sum , publici juris facere , idque tradere quod

seque pauperibus prodes , locupletibus aeque seque neglectum pueris senibusque nocebit. Ea sic tractavi, ut quae rationi naturam Ii consentanea existimavi , etiam Sacris

Litteris , Conciliis , Patribus, Pontificum

Decretis , & Doctoribus confirmaverim spositis in Genere utriusque juris principiis exinde varia deduxerim ossicia ad quae tenemur , eo modo, & ordine , qui ex singularum disputationuni Prooemio facile potetit intelligi: & quia haud leves quaestiones sunt, quae circa IUS BELLI & PACis proponuntur , de eo in specie & peculiariter disserendum duxi . In asserendis autem propositionibus & rditundendis adversariorum argumentis ( quae candide semper & expressis ipsorum verbis retuli nec inanis gloriae cupiditas , nec malesanum contradicendi studium, nec

16쪽

xInovitatis amor direxit unlcus mihi finis veritas , pro qua viro Christiano iv Religioso ad extremum usque vitae spiristum decertandum est. Vive & vale. a 2 Licem

17쪽

Licentia, & Approbatio ordinis.

H. Clemens de Panormo Lector Iubilatus, Catholicae Maiestatis in Regali Matri tensi Congressu pro Immaculata Conceptione Theologus, ac totius ordinis S. P. N. Franciset Minister Generalis Visitator, ac Relammator Apostolicus, ct Servus.CUm opus compositum a P. F. Constantino Smieci chi

Nostrae observantis Provinciae Lit vaniae Lectore TheoIogo , ac Exdefinitore , cuius titulus est: De Iure Natura se Gentium in Genere, Belli , 'Paris in Specie, a duoebus P P. Theologis , quibus id commisimus , revisum adi approbatum fuerit , vigore praesentium facultatem eidem concedimus , quatenus servatis servandis, illud typis mandare possit. Datum Mantuae in Conventu S. P. N. Francisci I 6a Die as. Maii.

Fr. Clemens de Panormo Minister Generalia eL o-Sigilli. De mandato Reverendi se in Christo

Patris Fr. Vincentius Scutari Exdefinitor Cener . di Secret. Genen ordinis.

18쪽

XIII

Censura Theologorum ordinis.

EGO Instastriptus, cum mandatum acceperim a R- P. Clemente de Panormo ordinis Minorum Ministro Generali, ut recognoscerem opus, cui titulus est De Jure Natura, ct Gentium in Genere . O de Iure Belli , se Pacis in Specie, Auctore R. P. Constantino Smiceichi Provinciae Lilvaniae Min. Obs Lectore Theologo , ac Exdefinitore , quod alii duo ordinis Nostri Theologi approbarunt, illud Sedu Io recognovi ; in eoque animadverti constare doctrinam solidam , atque orthodoriam, qua commenta potissimum Protestantium refel-Iuntur. Ea propter dignissimum censeo , ut typis edi possit. Romae in Aracaeli intendis Maii i Ga

m Ioannes de Mea venetus

Coram Summo Pontifice Examinat. Episcoporum. R. T. Const. Suitricti O, uri l. a s I,

19쪽

i Ibentinuis obtemperavi aere Librum

cui titulus est: in jure Natura, ex Gentium in Genere, re Belli, O Pam in Specie Auctordi m P. Comstantino Smi ichi Lectore Theolpgo, ac indesinatore1ttente Iegi. Nihil in eo reperii, quod aut Cathodiis cis Dogmatibus , aut Christianis moribus , aut iurisi Principum adversetur Multa imo continet, quae inmtricati mac Doctrinae de Iuxe Naturae, ta Gentium illa.

strandae inservinni : ac plurimos. refellit errores eorum,

qui Ius Naturae, decentium tami illastrarunt, quam perniciosis Doctrinis corruperund. Qua. de causat dicerem, si Paternitati Tuae Reverendissimae videbitur, opus ou Librum supra memoratum. ia publicam. lucem edi posse. Deum. rogo,. ut Te in multos, annos. Christianae, ae

Litteraria: Rei publicae , nostrique ordinis . bono, servedi incol umem, Teque precor ui. mihi Seraphicam Benedi stonem impertiare, Romae in. Aracosi hac Die 1Z.. Februarii II 6 . Et nanciscus Antonius: det Curbaaiax Cronologus ordinis,

20쪽

Disputationum, ili Capitum . De Jure Naturae, , Gentium in. Genere.. DISSERTATIO PRA LUEI NARIS. Pas D

Caput I. De Philosephis. Graecia. R. Caput II. Ee Romanis. Caput III. De Christianis , &. SS. patribus, o Caput in. De. Aeatholicis, eorumque in . Scriptores. CathoIicos, calumniiae .. . p. Caput v. De Acatholicorum in M. Patres conmiij. R. Caput vL Ded recto iuris Naturae usu a a Caput VII. De recta. addiscendi juris Narune re' sione. r an

Capud I. De origine , x progress 1. juris p uri

eum Nature; tum. Centium., . . a 3

Caput II . De poIiticae vivendi forma posti dilu ium que ad Men, Ieriptam. et o Capud IH De, Noaehidarum forma, vivendi , utrum jue naturales ac tantium coluarint, G, Caput: TU in prima: rerum divisione. , si Domi

Caput T ae fuerit Imperiorum origo. . SI Caput VL Quomodo ius Naeturae, di centium ex lage: Di vina Scriptae la Hebraeis tradita , fit confitimum Millustratum. Item de Traditionibus Hebraeorum. 3a Caput VII: De iuris naturalis condit, M apud Gaa..tiles,

SEARCH

MENU NAVIGATION