De jure naturæ et gentium in genere; et de jure belli et pacis in specie. Authore r.p. Constantino Swiecicki ..

발행: 1763년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

s De iure Natur. , Gent. in Gen.

nihil discriminis inter honestum , ac turpe agnoscen tes , idem apud quosdam Academicos officii nomen

obtinebat.

Epicurei vero ossicia non nisi utilitate metiebantur: reliqui contra cum gravissima incommoda reputarent, quae ex praedictorum sententiis traherentur . in eam ingressi sunt opinionem , esse quaedam per se turpia . aut honestari citra omnem ad . quamcunque legem res

De Christianis, SS. Tatribus. Post adventum Christi v discussis magna ex parte ignorantiae tenebris lumine Fidei , factum est , ut e veterum Ethnicorum documentis quam plurima absona dignoscerentur, & cum hominis fine non convenientia ; plurima item ad hominis felicitatem consequendam necessaria . Rursus explicatis per firmiorem sermonem Revelationis hominum ossiciis, moralis illa nuda , ac naturalis Philosophia non in pristino stetit necessitatis, utilitatisque gradu . Quare &primorum Ecclesiae Saeculorum Patres , ubi de mori. bus, eorumque honestate sermonem initi tuebant, plura e Philosophiae Moralis hauriebant fontibus; &Scholaitici etiam de naturali lege , atque honestatis principiis disserentes, complura e divinae revelationis doσ-matibus acceperunt . Quo quidem fiebat , ut Chri-IUanorum flagitia, propositis veI ex Ethicae argumentis, acerbius exagitarentur; di veterum Philosophorum errores circa morum principia ad trutinam Divinae vocis revocati certius detegerentur . Audiamus Franciscum Suareetium Lib. I. de Legibus cap. 3. v ad

32쪽

Dissertatio Praeliminaris. p

oemendum , Philosopbos non agnovisse supernaturalim hominum finem , sed solum de hujus vita aliquali felicitate , , vel potius eοnmenienti flatu ad illam in pace , O justitia tranfigendam tractaste , se in ordine ad hunc finem de legibus con erasse ,

O ita naturalem legem solum ab humana , quam nos civilem vellare possumus, Apinxisse . . t vero cum fides doceat, homines ad finem supernaturalem vitae futura per eonvenientia media in hac vita exequenda ordinari , recte Sacra Theologia insert, longe aliter e se necessariam hanc legem naturalem Quare alteram ab altera prudentissime agentes non seiunxerunt.

De ia catholicis , eorumque in scriptores Catistitos calumniis.

HAnc vero sapientissimam iuris naturalis investigandi rationem modis omnibus coarguere conati sunt Acatholici. Hinc horrenda sunt, quae vomunt contra, Scholasticos Scriptores, non alia sane de causa, nisi quia juri naturali luculentius expliean

do nonnulla ex Sacris litteris deprompserunt. Ioan hes Franciscus Buddeus in Isagoge Historiae Theologicae Lib. I cap. . ait: Scholastici Doctores uidem lumen ratio nis , se omnino Philosophiam ristotelicam cum lamine Revelationis conjunxerunt , turpiter ita cuncta inter se m*remtes , se variis erroribus juriaprudentiam Divinam eontamiis narunt . Quasi vero citra lumen Revelationis possent ex solo rationis lumine certa omnla derivari . Similia habet Puffendorfius in Praefatione operis de iure Naturae, & Gentium . Et in specimine controversiarum cap. I. Illi Doctores, ait, qui in Episcopi Romani verba ,-rarunt, que is omnia ad potentiam, O quaestum Sacerdotum vim

tere Disitiroes by Coosl

33쪽

8 De iure Natur. O Gent. in Gen.

tere labor est. ( Quanto livore scatent dicta haec Pustendorfit 3 leginaturali, se universa de moribus doctrina magnam caliginem ossudere. Unde vero tanta caligo nonni si quia Catholici legis naturalis principia ad solidissima Sacrarum Litterarum lumina revocant. Et idcirco Scriptores Catholicos versari in Regno tenebrarum assirmat sinpe Puffendorfius . Mirum est, quot injuriis cumulet Echolasticos primat notae scriptores , Sanctum Tl, anam , vasquium, Valentiam, Con imbricenses &c. Eo,rum Doctrinam appellat Irivola subtilitatis speculationibus adornatam , scientiam prorsus inanem , astutissimo consilio nκ- tritam , ad otiosa ingenia vanis disputationibus disinenda . Nec dissimilia sunt, quae caeteri fere iuris Naturaescriptores Helorodoxi de Catholicis auctoribus impudentissime scribunt , quae non sine nausea legi possunt. Christianus Thomasius in Hist. Iuris Naturalis

cap. q. eadem garrit : In his, ait, omnibus commentariis

pam super sententias Lombardi , quam super summam Sancti Thome frusera quares Doctrinas utiles, ct a fana ratione profectas; sed omnia repleta sunt autboritatibus , subtilitatibus ,

inanitatibus. ci cap. S. Itaque initio Saeculi ri Doctrina de

virtutibus, O vitiis , sue de disserentia justi , se injusti ,

iani , se mali , de jure Nature era. tam apud Pontificios . quam apud Emangelicos miserrimo , O pene incurabili morbo Iaborabat. Scholamet Pontificii in Libris , qui titulis de Iu- sitia, se Iure, vel finibus inAniebantur, talia dogmata intasmabant animis discentium, qua solum inserviebant incremento Papatus, em Clericatus, se supprimebant auctreitatem Trincipum , O Ordinum Politicorum, dr Laicorum . Praeterea di- mers mas res inter se miscebant , jura Natura , Gentium , Mosaica, Iudaica, Greca, Romana , Imperialia, Pontificia , colligendo videlicet in iliis , quidquid inde peti poterat ad scopum modo memoratum. Atqui publice circumferuntur

Catholicorum sub his titulis libri , quam enormiter

34쪽

Disertatio Praeliminaris.

mentiatur Thomasius, demonstrant . Ioannes Franciseus Bud deus in Historia iuris Naturalis f. I a. de Scriptoribus nostris ita scribit: Subtili, se spinoso dicen di genere muntur : qua forte. propria illarum hominum laus est . Sine ordine tamen cuncta tradunt, infirmo, aut lubricosundamento , que docent , superstruunt, Dimina , humumque jura miscent , rationum nigmenta aut plane nou , aut jejuna quandoque, o ridicula asserunt. Haec Butaeus impuden

De catholicorum in Sanctos m. eonviciis.

m YErumtamen serenda esset eorum audacia, si in Scholasticos tantum mendacia conflarent . Sed j quae passim evomunt in Sanctos Patres convicia vix credi possunt, unum aut alterum commemorabo . Quid enim turbam insanientem in scenam adducam Primum sibi locum vindicatuIoannes Barbeyracius , cuius in Sanctos Patres animi furori in . Praefatione ad versionem Gallicam.Puffendorfit incredibili ter erupit. Neque traim unum , aut alterum carpit,

sed a primis Ecclesiae saeculis ad Scholasticorum tempora plerosque SS. Patres auctoritate praecipuos notat , ct quasi iuris Naturae ignaros paritet irritat . Clementem Alexandrinum secundo saeculo exeunte qui vixit, idcirco reprehendendum existimat, quod regulas vitae nimis severas , rigidasque , se ab hodierna vitaeonsuetudine alienas prascribit . In Tertulliani Libria etiam ante lapsum scriptis quaerit , quod accuset , illum videlicet nimis rigide censuisse . sui improborum facinora promovent , aut qui quacunque ratione ad molam concurrunt, peccare . Ubi cum Dupinio putat, non A. P. Const. Sm euhi O. M. THgi. B esse

35쪽

1 o De jure Natur. ct Gent. in Gen.

esse principium hoc extendendum adeo, ut vult Tertullianus. At in utriusque huius Patris censura Barbeyracius ipse reprehenditur a Ioanne Francisco Buddeo. Plura ait Barbeyracius se desiderare in Cypriano, praeeunte Ioanne Clerico , praesertim modum in laudanda continentia , extollendo Martyrio , commendandis eleemosinis, & quod nimis auctoritatem Epistoporum extulerit . La antio tribuit hanc sententiam , hominem probum nec militare debere , nec commerciorum causa peregrinas petere oras: Cum revera Lactantii Lib. s. de iustitia cap 18. verba haec sint: Cur enim (homo vere iustus naviget , aut quid petat eae aliena terra , cui si est sua eQuibus verbis indicat, non dari iusto necessitatem ea faciendi , non vero prohibitum esse iusto ea farerct . At Barbeyracius ingenio suo ac libidini SS Patres carpiendi facile indulget . Narianrenum Gregorium suggillat, quod in haereticos nimio Zelo, nec modum servante, sit invectus . Sed hic suam caussim agebat Earbeyracius , ideoque modum , ac limites justos tolerantiae haereticorum ignorabat. Quid verta in Joanne Chrysostomo illud idem , quod Petrus Baetius verbo insimelech, re Sara, homo'quidem non tam facetus, quam ad scribendum Procm, risui exponit. In Ambrosio displicent ei laudes Caelibatus , ac virginia talis . Hoc etiam displicet in Hieronymo . Augustini sententias male explicat , ut occasionem impmbandi habeat , praesertim ubi de Abrahami , ct Sarae consensu respectu Agar ait Lib. I 6. de Civitate cap. 23. At Augustinus non ea docet , quae objicit Barbeyracius. verum hic omnium Patrum a Barbeyracio iniaque congestos in doctrinam morum errores recensere longum esset, ac taedio plenum: refellere vero calumnias, ta mendacia prope superstuum; cum id mestiteris

36쪽

Dissertatio Praeliminaris. II

rit Remigius Cellier inpologie de la Morale dei Teres see. Anno I id. Interim tamen ipse sibi plaudit Barbeyracius, aitque sperare se, saeculum tandem venturum

fore , in quo Patres , ct eorum studiosi admiratores

immodicam, qua fruuntur, existimationem sint amitatari . Et gaudio exultans gloriatur , Legislatores Lutis rum , , Calvinum non modo Religionem , sed moralis doctinna , juris naturalis scientiam redintegra se . At vero quis unquam credat Christum de Ecclesia sua adeo sollicitum , non Sanctorum Patrum , quorum mores

fuerunt incorrupti , praedicatione atque scriptis . sed per Lutherum ,. & Calvinum homines quidem omni

vitiorum genere coopertos , voluisse nova , inauditaque praecepta , ac leges promulgare Sed neque in omnibus Calvinus ipse , aliique Lutheri affectae Baris

Myraci o arrident . Dolet enim , eos crudele dogma de haereticorum poenis defendisse , atque Tolerantismum in Religionis negotio oppugnas le . Christianus Thomasius in Historia iuris Naturae capite tertio contra Ecclesiae Patres invehitur . aitque post Christi Domini Ascensionem , dc Apostolorum mortem extinctam Cristianam Ecclesiam iacuisse usque ad Lutherum . ( O fatum miserabile. ) Deinde ac dit. Multi Trotestantium Theologorum , in primis mero B. therus noster, se alii de hoc abusu interpretationis ab Ecclesiue atribus commisto, conquesti sunt , O adhuc conqueruntur . Tum Barbeyracium laudat , ac dicit eum clarissime ostendisse, quod ibenagoras, Clement Menandrinas , Thratullianui, Origenes , Lactantius, Oprianus, Basilius, Gregoriis Nammenus , mbrosius , Chrysostomus , Hieronymus , mustinus, Leo , Gregorius Magnus non solum in dumina ma- rati parum , eas vibit sciverint, sed b in explicatione Srenyrma Sacra fidi aut , alia occasume ita serente, varia noxia ,

o erranea , ac non solum vici Evangelii, sed se juri Naturae

37쪽

iet De iure Natur. , Gent. in Gen.

admersantia dogmata in animis auditorum suorum disseminaverint . His similia habet Hetneccius in elementis Hi storiae Philoseph. Capite quarto , ubi plures Catholicos Doctores, ait , non modo fastu Scholastico , se malesa.

na curiositate, sed O absona dicendi, docendique ratione coris datioribus hodie risum excitare merito . Hine cognomina ridi cuti , dum . Ulesius Magi per irrefragabius, Ricbardus de Me di amicta . uctoratus, Scotiis Subtilis, Bonaventura Serapbicus, Thomas Meuinas Cherubicus, alii aliter vocati.

CAPUT

De recto iuris Nature usu.

La ment , licet , dc erepent Acatholici , contra g. Patres', dc Scholae Dinores vociferentur , atque in nos cuiuscumque generis convicia iactent, ac maledicta: nos quidem malumus cum Ambrosio , Chrysostomo, Augustino, item Bonaventura , Thoma , Scoto , Suarrato indoctis accenseri , quam cum Pustendorfio , Thomasio , Barbeyracio, Heinec-cio inter summos homines adnumerari . Quinam vero sit rectus iuris naturans addiscendi modus, quinam optimus hujus moralis scientiae usus , explicare ag

Erit autem rectus iuris naturalis usus, si recte definiantur lumini naturali, seu rectae rationi limites. Rectus erit addiscendae huius facultatis modus, si probati auctores consulantur. Ad primum quod attinet, inficiari debet nemo , duplex in praesenti humanae naturae statu esse lumen quo homines ducti moraliter agant, ct congruenter ipsorum felicitati agant; unum naturale, alterum supernaturale. Illud ratio naturalia di

citur, hoc Revelatio ; illud naturae debitum, hoc mere

38쪽

gratuitum. Rursus nemo. nisi plane desipiat, in controversiam vocabit, lumen rationis minus esse , quam lumen Revelationis, atque adeo primum alteri subjici oportere et quod Paulus docet Epistola secunda ad Corinthios cap. io. cum praecipit, omnem intellectum in capti. vitatem redigi in obsequium ChriIli: & fatetur Buddeus in Isagoge Theologiae lib. I. cap. q. In Elbica, inquit, seu do Hrivae moralis Philosophica utilitate, se necessitate rite astimanda ita incedendum, ne quidquam dignitati , ac praestantia ejus detrabamus, nec tamen rationis viribus apud eos, qui Christia. norum nomine veniunt, in mite directione plus, quam decet,

tribuams . Minus enim lumen praserre majori fel IIolidum joret. Ratio autem est, tum quia Revelationis lumen immediate a Deo procedens infallibili ter rei veritatem, atque honestatem ostendit : tum quia obiecta etiam repraesentat , quae lumini naturali impervia sunt s ac longe, superiora . Hoc utique verum Ethnicis Philosopli is obscurum fuit, ac fidei Divinae unice debemus.

Praeclare SuarcZius rem hanc explicavit Lib. I. de Legibus Capite tertio Circa legem, inquit, naturalem docet Theologia hominem/secundum duplicemi naturam , b duplere rationis lumen considerari posse . Primo secundum puram ira.turam , seu subsantiam animae ra(-Mulis , se consequenter se eundum rationis lumen illi connaturale. Secundo juxta naturam gratia desuper homini injuse . di secundum Divinum, ac supernaturale lumen Fidei , per quod pro flatu via regitur , se gubernatur . Et juxta bac duo principia dipingui duplicem legem naturalem ; aliam fmpliciter naturalem respectu hominis, aliam qua licet supernaturalis si respectu hominis ( quia totus ordo gratia illi supernaturalis et nihilominus na inralis dici potest respectu gratia , quia etiam gratia habet suam propriam et entiam, O naturam , cui connaturale est lumen insusum , cui etiam connaturale est non solum dirigere Iomines ad rectam , O bonestam , ac debitam operationem su

per Disit iam by Coosli

39쪽

per naturalem , sed etiam depellere tenebras , se errores circa ipsammet legem pure naturalem, se sub altiori ratione precipere ipsi ui et legis naturalis obsemationem.

Atque hic est animadvertendum, lumen Revelati nis esse absolute necessarium quoad ea ossicia , qua respiciunt objecta, nonnisi per lumen Fidei cognita et quae quidem ossicia hominem obligant ad aeternam sibi felicitatem comparandam . Atque hoc ne Heterodoxi quidem dissilentur . Idcirco legem etiam illam, quae supernaturalis est respectu hominis, & amplectitur tu men Fidei , appellari posse connaturalem generi ha-mano docet Sua regius loco citato, Eo modo, quo naturale dicitur , quod cum natura concretum est , semperque in ea perseveravit ; quia lex gratia semper in humano genercfuit . O nunquam in hominibus Mae mersa , seu in tota Ee clesia lumen Fidei defuit , neque homines caruerunt unquam

lege Dimina super naturali , De qua non potuissent in supernaturalem ιeatitudinem tendere . Unde quando distingui solenrflatus bominum per leges , scilicet in flatum legis naturalis , scripte , mes gratia ; in primo flatu intelligenda est tam lem

solius natura, quo sere connaturalis Gratia; seu lux Fidei. Non potuit enim mundus unquam carere onmino hac lege secundum ordinariam Tromidemiam , eum factores legis semper potuerint cum Divino auriuio justificari, ut sumitur ex Paulo ad min. cap. 2 θ 3. . que ita etiam patet, qua fuerit necesse

stas , se utilitas legis naturalia in Me posteriori sensu deel rata ; nimirum quia gratia , se fides semper suis necessaria

hae lex est ici eonnaturalis. Item ut haberet homo legem , per cujus observantiam posset consequi remissionem peccatorum,ae vitam et emam cum divino auxilio . Illud vero obscurius est, esse etiam necessarium lumen Fidei ad aliquae ossicia naturalis quidem legis propria , ct rationem rectam non excedentia, minus tamen cognita ob origi

40쪽

Dissertatio Praeliminaris. I s

iectorum honestas non in eo, in quo fuerant primum collocata , mentis lumine permanserunt a Atque haec fuit causa, cur Ethnici Philosophi de hominis summo hono, in tam absonas, & inter se pugnantes opiniones abierint : inde etiam factum, ut de ipsius Dei natura tot esse opiniones quereretur Tullius de Natura Deorum Lib. I. ita sit, inquit, ut Deus, quem mente noscimus, atque in animi notione, tanquam in vestigio volumus reponere, nusquam prorsus appareat. Inde etiam plurima legimus apud Historicos exempla Nationum , quibus Fidei lux nondum affulsit, viventium moribus perditissimis. Sic mulieres apud Indos igni se eradunt, de ,

functo marito: Iroquenses parentum senescentium Carinnibus vescuntur . . Egyptii nuptias cum sororibus, cum matre etiam celebrabant. Apud Parthos nemo de

Regia stirpe Arsacidum ius habebat ad regnum, nisi

ex incestu filii cum matre natus esset. In Guienna insula compertum est maritum lecto decumbere, uxore pariente, & enixa; ipsamque puerperam tunc viro si ne causa iacenti famulari. Haec aliaque huiusmodi fieri novimus apud barbaros, Ethnicosque, quin ipsi animadvertant aliquid dedecere naturalem rationem, aut minus sibi convenire.

Ex dictis colligo falli Acatholicorum plerosque, exi-- stimantes posse integrum tradi ius Naturae , ct Gentium , di omnia hominis, & civis officia posse rito empheari , nullo habito ad fidem respectu . In qua vianione prorsus absurda est Pulfendorfius, qui Lib. a. de iure Nature, & Gentium cap. 3. ait Ubi illud manifestu judicamus; eis Divina Littera liquidius cognoscendo iuri natat ali plurimam tacem asserant , illud tamen etiam eura Meiaminiculum per vires rationis homini abs Creatore eone a ,

is adbiae superstilis posse investigari , se solide demonstrari . Hoc enim ius per vires rationis adhuc superstitis posis e

SEARCH

MENU NAVIGATION