Probabilismus methodo mathematica demonstratus auctore patre Pithanophilo

발행: 1747년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

xo P Roa A B t L T s M V seontradictoria sit probabilis , quia fieri potest . quod pro una parte sint rationes graves, nulla vero ratio pro altera, vel si quidem adsit ; ab alterius partis tamen rationibus enervetur , Melidatur ita , ut nihil ei roboris remaneat ad constituendam probabilitatem . Sic probabile, vel probabilius esse potest , hanc v. g. hostiam esse conlecratam , non tamen hinc probabile oppositum, nempe non esse consecratam . Neque verum est in rigore ipso grammaticali, quia ne dum nomina positiva , sed etiam comparativa usurpari in sermone possimi , ac solent sive id fiat proprie, sive figurate nihil attinet relate ad diversa supposita cum exclusione positivi: cuius rei exempla etiam apud Latinos aureae aetatis Scriptores inveniuntur . Vere enim

dici potest. Abel es sanfitior Cain: Iacob leni, Esau : etsi Cain non fuerit sanctus , sed malus , & Esau lenis, sed pilosus. a. Dictum est in diversis subjectis, quia in e

dem collectio legitima est. Recte etenim ratiocinamur hoc pacto. Opinio A est probabilior, minus probabilis; tutior, minus tuta . Igitur Opinio A es probabilis, tuta. Homo es sanctior. Ergo es sanctus: cum constet , augmentum, vel decrementum formae , quod fit in subjecto , quodque comparativo nomine exprimitur, supponere sormam ipsam iam in eodem subjecto prius positive existentem.

3. Porro additum est etiam simpliciter, o per se ad significandum, id verum esse praecisis, seu

minime consideratis aliis circumstantiis . Nam si aut aliquod aliud verbum in antecedente adjiciatur, aut aliqua circumstantia accedat, unde ex positivo, vel comparativo positivum in alte

22쪽

METH. MATH. DEMONST. P. I. Iaro extremo deduci posse videatur , illatio legitima esse poterit. Sic si dicatur. Opinio A es prolabilis e vel es tantum probabilior o vel es pro- habilior e est tamen motivum grais , ac solidum etiam pro opinione opposita B: recte inferri poterit. Igitur Opinio B contradictoria est probabilis. Hoc enim modo aequipollenter dicitur . Opinio A est probabilis, aut probabilior: ρο opinio B U-m ita es probabilis. Idem multo magis, vel saltem dicito, si , cum opiniones oppositae scholastice a Dinoribus discutiuntur, simulque comparantur, vel expresse ab iisdem assirmatur, vel ex modo censendi, ac iudicandi de ipsis, vel ex verbis relativis, quibus utuntur, vel ex natura materiae, vel ex alio capite colligi potest , eas opiniones probabiles esse. Tunc enim a positivo, aut comparativo ad positivum etiam in separ tis , oppositisque subjectis procul dubio tenet consecutio. Plura huius doctrinae exempla Parte

secunda a nobis afferentur.

PRAEMONITIONES. .

NONNULLAE definitiones ad ipsius quaestionis

substantiam propius pertinentes potissimum ad Probabilistarum sensum formatae sunt . Ad illos etenim , quippe Defensores , spectat verae quaestionis intelligentiam determinare, ideoque omnia ad eam pertinentia supponere, atque Prae' scribere, inter quae praecipue sunt Definitiones ἐad Probabilioristas vero, quippe Agsressores, his acquiescere, & stare, atque Adversarios iuxta pro a post priam illorum sententiam impugnare. o Can. In

23쪽

xa PROB ABILIS MUs In Definitionibus rerum non semper utimur stricto, ac rigoroso definiendi more, cum id ne cesse minime sit , neque definitiones subtilius usurpamus, sed dumtaxat, ut ad rem praesentem opus est, id unum praecipue attendentes, ut verae, ac certae sint . .

In Axiomatis secundi generis minus communibus , ac notis , in quibus lux major aliqua , aut firmitudo desiderari potest, ea licet non necessaria, ad doctrinae tamen cumulum, ac Lectorum eruditionem , completamque persuasi nem , ex Principum Scholasticorum auctoritate , quantum fieri poterit , adjicietur . Quod etiam in aliquibus peculiaribus Corollariis , &in Suppositionibus fiet , tametsi & illa ex evidente deductione , & istae ex hypothesi certae

sint

Iam vero Scholarum principes sunt praesertim D. Thomas, D. Bonaventura, Scotus, aegidius Romanus, Henricus Gandavensis, Joannes Bacchonus, Ohamus, Suarius, Uasquius. Sed hi duo omissi sunt, quia constat Probabilistas esse. His Doctoribus adjecimus Albertum Μagnum, Al xandrum Alensem, S. Raymundum. Uerum de his hie satis. Nam in secunda Parte brevis ist rum historia ad Lectorum utilitatem, operisque illustrationem pertexetur , simulque declarabitur , quamobrem horum tantum Veterum auctoritate potissimum usi sumus.

24쪽

METH. MATH. DEMONST. P. I. 131 U. Nihil non certum , & exploratum adhibebitur . Constat enim aliter demonstrationem esse non posse. Porro cum certum dicimus, non de uno tantum certitudinis genere intellectum v lumus, sed de multiplici, ut patitur natura diversarum rerum, quae in huius disputationis censum necessario ingrediuntur, quemadmodum apparebit . Cui etiam certum ex suppositione , vel nostra, vel Adversariorum addendum est. Et intelligitur potissimum in iis, in quibus demonstrationis fundamentum , ac robur continetur ;nam in aliis, quae ex abundanti afferuntur, nomnulla sertasse incerta esse nihil refert.

In toto opere omnes quidem Probabilioristarum responuones, evasiones, oppositiones praeoccupatae , & explosae sunt , ut Lector anima vertet, non tamen omni modo, quo potest, &quo in vulgaribus Libris fieri solet quid enim confert cum praesertim multa inibi incerta sint λ sed tantum demonstrative ', idque ne a rigore Mathematico recedamus. Quod etiam in causa est , cur in confutandis multiplicibus Adversariorum hallucinationibus neminem speciatim i digitemus, aut exagitemus. Non enim cum alis quo res nobis peculiariter est, quippe non Critici, aut Scholastici, sed Mathematici sumus. V I.

In hoc opere multa sertasse a nobis dicta, aut saepius, quam oportebat, replicata sunt, quae Pr pterea omnino omitti poterant. Sed hoc factum, tum

25쪽

.24 . P R O B A B I L I s M V stum ad Doctrinae Methodum, amplioremque rei demonstrationem, tum ne minus periti aliquid ad persectam quaestionis intelligentiam, ac solutionem desiderare possent. Haec omnia Doctio. Tes poterunt praeterire. Quod si vero contra ali-ruibus quippiam desiderari videatur, id in altera peris Editione apponi poterit.

CONTROUERSIAE STATUS.

QUAE Ri R . An cum de sola actionis bonitate, aut pravitate, seu de licito, vel illicito agitur, liceat inter duas oeiniones in conspectu positas, quarum altera legi, altera libertati faveat, & vel utraque sit aeque probabilis, vel f vens libertati tantum probabilis, favens vero legi probabilior: an inquam liceat, ac sine peccato eligi, & ad praxim deduci possit tum probabilis libertati favens, relicta teque probabili favem te legi, tum etiam tantum probabilis favorabilis libertati, dimissa favorabili legi probabiliore. Hic est verus, & genuinus quaestionis sensus, quem hic in limine universe proposuisse sufficiat,

ut iis, quae dicenda sunt, aditus aperiatur. Nam in calce primae Partis iterum cum omnibus necessariis modificationibus, exceptionibus, limitationibus diversimode proponetur, atque evolutis prius analytice omnibus aliis peculiaribus quaestionibus, in quas resolvi potest, ad purum, praecisumque contentionis filum revocabitur.

Itaque Probabilismus duas partes habet , seu duas Quaestiones involvit. Altera. An liceat sequi opinionem probabilem libertati faventem ita conflictu atque probabilis

26쪽

METH. MATH. DEMONW. p. I. Is Altera . An liceat sequi probabilem stantem pro libertate , etiam in conflictu probabilioris stantis pro lege, seu securioris. Rui utrumque assirmant licitum probabilistae, qui nesant licitum, Probabilioristis vocantur . Quare isti in hac lite Aggressores, & oppugnatores, illi Defensores sunt. a Iam vero Argumenta Probabilistarum ex his Can. 4

universim locis eruuntur,1 Ex Permissiua Ecclesiae approbatione. a Ex. Scholae Doctrina, ac Praxi. 3 Ex Prudentia operationis. 4 Ex operationis securitate. 3 Ex Incertitudine Praecepti, quae in rebus ad Probabilismum spectantibus continetur. 6 Ex Defectu in his rebus existentiae Legis

7 M. Deiectu saltem lassicientis promulga

tionis . . . t

8 Ex Ignorantia invincibili. V Ex possessione libertatis . . . .

Ex Submissione proprii Iudicii alieno i

eta Ex Paritate in speculativis.; I3 Ex Paritate in rebus Fidei I 4 Ex Desectu existentiae Praecepti ad Probabiliorismum obligantis .is Ex Desectu saltem sussicientis promulgationi ejusdem Praecepti. I 6 Ex onere certae probationis , ejusque t men defectu in Adversariis.1 Ex Absurdis. Haec omnia negant, & contraria statuunt Pro- habilioristae, ac multis tum ab Auctoritate ,

27쪽

16 PROBABILIS MUS tum a Ratione Argumentis rem conficere nituntur, uti in 'tertia Parte apparebit, ubi uni versa, nullo dissimulato, brevissime demonstrative diluentur.

Atque haec in vestibulo indicasse sit satis, nam in quaestionis Analysi in fine, ut innuimus,

reponenda, iterum exponentur) ne ea, quae in

Definitionibus , Axiomatis, & Suppositionibus fuse dicenda sunt, Lectoribus disparata , atque impertinentia videri possint, sicque taedio in

legendo, atque impatientia assiciantur. Etenim ita admoniti eo respicere, atque collineare universa, .& singula cognoscent , ut omnia laudatorum Argumentorum Capita, eorumque singula, istorum ope, ad juitam demonstrationem pro

Eosdem porro Lectores omnes, sed praesertim Mathematicae Methodi ignaros etiam , atque etiam precor, primum ne his Argumentis audi iis, quibus probabilistae passim utuntur, quaestionem de Probabilismo, quo modo vulgo fieri solet, statim a me agitatam putent . Ita namque illam in hoc opere transformatam invenient, ut vix eius faciem agnoscant . Deinde ut pacato animo , atque ab omni partium studio prorsus Vacuo attente, ac patienter legant. Tandem ut iudicium sustineant, donec totum opus a capite ad calcem, collatis inter se se omnibus, & qui dem saepius, evolvant. Nisi enim ita faciant, sequam procul dubio sententiam serre non pos

sunt.

28쪽

DEFINITIONES.

ERUM est id , quod est conforme rei , ut est in se. I Ι. Falsum contra , quod est difforme rei, ut est

in se, seu non conlarme. Unde talsitas in conformitatis negatione consistit. s C Η Ο L IU M. r. AT ERIT As duplex assignatur, Metaph V ea, & Logica . Prima est rei conirmitas cum suo Exemplari, quod nihil est aliud, quam Idea rei Archetypa,

quae extat in mente DEI. Itaque Metaphisice, eX. ca. Verum aurum est, quod est huiusmodi in re ipsa, cuiusmodi in suo Exemplari repraesemtatur. Res omnes hoc pacto, & verat, & aequaliter Verati sunt, cum unamquamque suo Exemplari aeque persecte congruere necesse sit. a. Veritas Logica est conformitas actus mentis , seu cognitionis nam alia Veritas signi, &propositionis hic ad rem non facit cum objecto cognito. Itaque si actus consormatur obiecto, ut in re existit , verus , secus talius est . Et haec dicitur veritas objectiva , de qua loquitur Philosophus q. Metaphys cap. 7. quando dicit, Ue rum esse, cum dicitur esse, quod es, vel non e se, quia non es . Est & alia Veritas , quae tantum

29쪽

subjectiva, & apparens dici potest, & haec sistit

in consormitate actus mentis cum re, non quidem ut est in se , sed ut esse iudicatur secundum motiva rationabilia. Prima continet ceristitudinem , secunda potius probabilitatem , de qua infra loco suo . Ueritas , & certitudo rerum etiam objectiva sumpta sermaliten, scilicet

pro nuda conformitate actus mentis cum re, non

in re ipsa, sed potius in mente est. Definitiones praefatae non de Metaphysica , sed de Logica Veritate, ac Falsitate objectiva intelligendae sunt. Cor. Hinc veritas, & falsitas formaliter in in-di Visibili consistit . Nam falsitas in negatione a per consistit: a Negatio vero in indivisibili: b Def. a. & Oppositorum eadem est Lex, ac Disciplina. e b per Quapropter formaliter aliquod non est magis,

Gn. 7. Vel minus verum, aut falsum alio.

c) per Can. 6. S C H Ο L IU M. ADDiTUM est formaliter, quia materialiter, Oradicaliter, ut Schola loquitur, aliquid alio

magis, vel minus Verum esse potest, quia veritas hoc modo sumpta, praeter explicatam conso mitatem, continet etiam quamdam exigentiam infallibilitatis, & immutabilitatis, ob quam res una alia verior esse potest. Ita magis verum est DEUM existere, quam Creaturam , magis verae sunt Fidei veritates , quam Mathematicae ipsae. Caeterum veritas formaliter considerata, nempe pro sola illa actus contormitate, in indivisibili consistit. I I I. Evidens est, quod suammet claritate ita lucet per sese, ut aliter apparere, aut percipi non possit,

30쪽

METH. MATH. DEMONST. P. I. I9I U. Certum , quod aliter se habere non potest ,

cuique mens firmiter adhaeret , eoque persecte determinatur. Omne evidens est verum , & certum , non vero vicissim omne verum, aut certum est evidens , quia Fidei dogmata verissima , & certissima, sed non evidentia sunt. Item omne V rum est certum, & vicissim . Nam verum aliter se habere non potest , eique mens firmiter inhaeret, & eo determinatur.

Incertum, quod determinationem non causat, quodque aliter se habere potest , seu quod neque est certo verum, neque certo falsum. Unde etiam incertitudo in negatione consistit.

SCHOLIUM.

VERUM , certum , evidens quandoque pro eodem sumuntur, quamquam inter se d plici discrimine discernantur . Nam primo se habent ut superius , & inferius , quia omne evidens est verum, & certum ; non vicissim. α) Deinde Uerum stricte significat conformi tatem actus cum re : b) Evidens rei claritudinem : e Certum mentis adhaesionem, atque determinationem. d - Porro Veritas , Certitudo , & Evidentia objectisa logice sumpta multiplex est, nempe Fidei, Theologica , Metaphinoa , seu etiam Mathem

rica , Fbsca , & Moralis. I. Certum Divina Fide est, quod a DEo est

Def. Ia

Def. q.

SEARCH

MENU NAVIGATION