Probabilismus methodo mathematica demonstratus auctore patre Pithanophilo

발행: 1747년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

o PROBABILI sMUS revelatum , & ab Ecclesia ad credendum propositum . Hoc modo certa sunt omnia , quae Divinis Litteris, ac Traditione clare continentur , & quae expresse declarata sunt per Ecclesiam, itemque quae ex Scriptura , vel Traditione, vel ex expresse declaratis per Ecclesiam evidenter deducuntur . Atque hoc est supremum certitudinis genus , quo majus excogitari nequit . Innititur enim Divinae infallibili veritati , Qua major esse non potest . Quod huic ce titudini opponitur , proprie Haereticum dicitur. 2. Certum Theologice , quod non est a DEO revelatum, nec ab Ecclesia definitum, sed partim ex revelatis, partim ex naturaliter certis,

ac notis legitima consecutione deducitur. Hoc est proximum certitudinis senus ordinis supe naturalis. Quod opponitur isti certitudini, proprie dicitur Erroneum . 3. Certum Metaph ce , aut Mathematice , quod ita essentialiter se habet, ut aliter nullo modo, nullaque potestate, aut esse, aut concipi possit. Huiusmodi sunt omnia Metaphysica, &Mathematica Principia, omnesque Conclusiones ex illis necessario , ac evidenter deductae . Ad hoc certitudinis genus reducuntur omnes Regulae Logicales, omniaque alia cujuscumque Scientiae Principia, quae per Metaphysica, aut Mathematica Principia demonstrari possunt . Metaphysica enim praesertim est prima Scientia, seu Sapientia, ex qua certitudo in alias derivatur, cu-

Iusque ope certa earum Principia demonstrantur. Haec est suprema certitudo ordinis naturalis.

. Certum Pusice, quod etsi non habeat essentia sua, ut aliter esse non possit, ideoque a solute aliter esse queat, secundum tamen ord,

32쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. I. a Inatam potestatem aliter se habere non potest .

Hoc modo certum est: Solem eras oriturum: Ec-el sim suo tempore futuram o Materiam fine accia dentibus non esse e Ignem comburerer aliaque Physica sexcenta , quae ita esse debent iuxta statutas naturae leges, Ordinatumque cursum, quam quam absoluta DEI potestate aliter contingere possit . Ad hanc certitudinem reducitur qui quid sensuum testimonio clare percipitur, quo

que faξω ipso certum est. Quare quod Conseientiam , & Mores spectat , certo illicitum erit quidquid ita distincte, & clare praeceptum, aut prohibitum est, ut ignorari non possit. Quo certitudinis, & Evidentiae genere certa sunt Divina, aut Humana praecepta, Decalogi , Ecclesiae, aliaque aut generalia, aut specialia, quando ita

Proponuntur, ut eorum intelligentia, ac obligatio ignorari nequeat. Nam quod spectat rigo- rosa praecepta Legis naturae, ea potius ad Met physicam certitudinem pertinere dicendum est, ut alias apparebit. 3. Certum moi aliter, quod neque suapte nat ra, neque ordinario cursu habet, ut aliter esse non

Iossit, atque ideo aliter esse potest , hoc tamen issicillime, & perraro contingit esse. Haec certi

ludo duplex assignari potest perfecta, & imperfecta.

Perfecta , quae nullam obscuritatem, aut du-hium deliberatum etiam imprudens relinquit, cuiusmodi certe est haec propositio: Exsit Roma. Hanc enim Urbem existere ita moraliter certum est iis, qui eam nunquam viderunt, ut nullum omnino dubium relinquatur , idque ob uniVe

sale, & constans hominum testimonium, & historiae auelaritatem ; quamquam ii absolute &falli, & fallere possint. ι

33쪽

za PROBABILIS MUs Imperfecta, quae potest relinquere aliquam ob scuritatem, & admittere dubium aliquod saltem imprudens, ut aliquando contingit in objediis Fidei , de quorum credibilitate moraliter tam

tum certi sumus.

Ad hoc secundum genus moralis certitudinis reduci potest quidquid omnibus, vel sere omnibus in sua facultate verum videtur . Dissicillimum est enim , quamquam possibile, falli, aedecipi omnes. Item quod multis magnis ratio nibus innititur, licet earum nulla certa, & c sens sit, ut contra nulla solida, ac gravis ratio

inveniatur.

Certitudo moralis, praesertim imperfecta, esse poteti tantum respectiva. Unde fit, ut aliquid sit

certum aqud multos, non apud omnes. Quamquam haec comparativa certitudo, mera potius

probabilitas , quam vera certitudo, rigorose diei debet.. 6. Quod opponitur certitudini , aut Mathematicae, aut Metaphysicae, aut Physicae, aut Morali proprie error dicitur: licet error, & falsitas in omni re locum habeat. Itaque omne haereticum , & erroneum est falsum , non vicissim

omne salsum est erroneum, aut haereticum, neque omne erroneum haereticum, modo superius explicato. Nam error his omnibus latius patet. Atque error hujusmodi, ut est in rebus, error

objectiυus , & materialis dici potest ut autem est in mente subjecti s , & formalis . Error etenim hujusmodi est assensus mentis scienter I. Cor. Hinc etiam incertitudo formaliter in indivisibili consistit , proindeque non datur ali

quid

34쪽

quid magis, vel minus incertum alio . Nam incertitudo in negatione consistit. ab negatio a per

SCHOLI M. Can. T. D IcτUM est formaliter, quia materialiter idem de incertitudine , atque de falsitate se

tiendum est. Cum etenim hoc modo res queant

esse aliae aliis certiores e , iis oppositae erunt c per

quoque magis, vel minus incertae, quia Opposi- Schol. torum eadem est disciplina d) Uerum formariter Cor. f.2. in eodem genere una magis, aut minus incerta d per alia esse non potcst . EX. ca. Unum in genere Can. 6. certitudinis physicae, aut moralis perscchae, vel imperfectae nequit esse magis , vel minus physice, aut moraliter incertum alio , sed omnia incerta in eodem genere formaliter aeque incerta sunt.

a. Certum moraliter saltem imperfecte est quidquid omnes , vel fere omnes Theologi , Philosophi, Moralistae &c. in sua facultate concorditer docent. Quod non ex sola auctoritatis consensione desumendum est , sed etiam ex ratione ,& eo sensu, quo in Schol. def. 29. n. I., & in Schol. Supp. i. magis explicabitur. Nam omnes non nisi certis rationibus in aliquid conspirasse praesumuntur. Item loquendo de interpretatione alicujus Legis, vel mente Doctoris alicuius, quod ab omnibus magnis Interpretibus eodem modo intelligitur, & explicatur. Quod si contra in intellectu , vel explicatione Legis, aut Loci alicuius Interpretes etiam dissentiant inter se, illa Lex, vel Locus ille non certus, & cla rus, scd obscurus, & ambiguus reputandus est.

35쪽

a4 PROB ABILIS M Us, 3. Hinc ea sententia de moribus certa est , quae vel manifestis Scripturis, vel Traditione , vel Ecclesiae declaratione , ac definitione , vel evidenti ratione , vel concordi sere omnium Theologorum, aut Moralistarum, aut Canonistarum &c. sensu probatur, vel etiam ita multis

gravibus momentis nititur, ut contra nulla magna ratio reperiatur: vel quae ex aliquo istorum evidenter deducitur. Quae autem alicui ex his fundamentis certitudinis certo opponitur, certo

falsa, ideoque error est. Similiter id certo est illicitum, quod vel claro, & expresso praecepto his fundamentis contento prohibetur, vel praecepto ex istorum aliquo evidenter deducto. Quod si contingat secus, certo illicitum non est. V I. Dubium est suspenso intellectus circa utramque partem contradictionis. Nempe cum Mens inter duo opposita ita fluctuat, ut in neutram partem determinet se, neutrique assentiat, vel dissentiat.

- Apud Veteres, dubium , & ambiguum aliter varie sumtum est, & praecipue pro formidine, ut penes Doctores videre licet.

MULTiPLEx assignatur, Speculativum, Pr Hiram , Positivum , Negativum , Iuris ,

Speculatisum, quod versatur circa rem secundum se tantum consideratam, & omnibus ex tam circumstantiis , neque ad operationem refertur

36쪽

METH. MATH. DEMONST. P. I. 23. Practicum, quod versatur circa rem affectam omnibus praxeos circumstantiis, seu exercendam hic, & nunc . . . Postivum, quod inter aequales, vel inaequales rationes utriusque partis Versatur. Negativum, quod pro una parte lassicientem

rationem non habet. - .

Iuris, quod circa licitum, vel illicitum, vel

etiam validum, aut invalidum operis occupatur. Ηι , quod circa aliquod contingens, num scilicet actum, vel non, hoc modo, vel alio sit &c.

Potissimum dubii Iuris Speculatisi, & Praetici in hac quaestione habenda ratio est. V I I.

. Opinati m , quod uni contradi ctionis parti adhaerens cum formidine de opposita, determinate neque est Verum, neque salsum , sed potest

esse verum, vel falsum. Formido autem est, ne opposita contradicti nis pars re ipsa vera sit. Cor. I. Hinc omne opinatioum est incertum, quia hoc non est certo verum, aut falsum, sed

potest esse verum, vel falsum: a & aequaliter a per incertum, quia incertitudo in indivisibili consi- Def. 3.stit . b) Unde opinativi obje hum eii contin- b pergens, ideoque potens aliter se habere; non quod Cor. r. re ipsa debeat elle tale, cum etiam de obiecto 6 d. necessario opinio dari possit, sed quod ut contingens Intellectui repraetentetur. a. Adhaesio haec Opinatisi non est firma , &persee a , sed infirma , & imperfecta, cum constet, mentem ei parti contradictionis firmiter,& periecte adhaerere non posse, cujus oppositam

posse

37쪽

26 PROBAB rL MUS posse esse veram putat. Uel etiam, quia id, cui a per Mens firmiter adhaeret, certum est . , VIII. Probabile, quod nititur fundamento solido, ae

magno .

Probabilissimum, quod sundamento maXimo. Nempe ut inter probabilia principem locum

obtineat.

Atque haec de natura, & divisione probabilis, hic ad Doctrinae Methodum dixisse lassiciat. Nam eadem de re iterum infra redibit sermo, cum opinionum probabilitatem exacte destris

X I. Improbabile, quod vel solum destituitur fundamento gravi, vel etiam contra se habet motivum certum.

Primum est improbabile negati m , secum dum positivum , seu certo falium , cum sit huiusmodi, quod alicui certo fundamento opponi-

babile , quod sit verosimile: minus appropim uans veritatio minus conforme Rationi rectis o pr bab

38쪽

ΜETH. ΜΑΤΗ. DE MOMT. P. I. 27 habilitis autem verosimilius o mares appropinquans Ceritati e magis resiae Rationi conforme 'Immo dicunt , probabile probabiliori comparatum absolute rectae Rationi conforme non esse . Addunt ,

hocprobabile idem illud esse , quod Academici

defendebant, eoque omnia scelera sibi licita re- ' :putabant , quodque propterea in iis Augustinus Lib. 3. contra Academicos praesertim cap. 16. tam acriter insectatus est.

Sed quod primum attinet , si intelligatur de reali veritate , aperte falsum est . Cum etenim veritas in indivisibili consistat, a) liquet, non a perlosse aliquid re ipsa esse minus, aut magis simi- Cor. Dese veritati, eidemque minus, ac magis appropin- Σ. quare. Idem de conformitate ad Rationem rectam dicendum est, cum etiam haec conformitas major, aut minor esse non possit, quandoquidem

etiam ista in indivisibili consistit. Difformitas enim consistit in negatione b) : negatio vero in b per indivisibili se & Contrariorum eadem est lex. γ) Def. a. Illud vero, quod additur de probabili compa- c perrato, pariter fallum est, ut infra demonstrabitur. Can. 7. Itaque tota ista major, aut minor similitudo , d per vel propinquitas ad veritatem, aut consormitas Can. 6. ad Rationem rectam, non avolata, realis, &ob-jed Tisa , sed apparens , subjectisa , & respecti

est, locum tantum habens in mente opinantis. An denique probabile Academicorum idem suerit ac nostrum, etsi manifeste falsum est, determinare nihil attinet . Nobis enim nunc est satis , illud niti fundamentis vere solidis , ac magnis , ut definitione constituimus : quibus utrum omnia scelera licere possint, necne, Lectores opere decurrente cognoscent . Caeterum

definiatur a Probabilioristis probabile , & pro

39쪽

28 PROBABILIS MUs habilius, ac utrumque habeatur ut libet , per Nos licet . Tantum ut definitiones nostrae ab iis admittantur . Ad nos enim spectat definire , ad illos vero nostris definitionibus sta- per re. a 4. XII. Liritum, quod nullo Praecepto prohibetur. Hoc est, aut non prohibetur, ne fiat, aut non injungitur, ut fiat.

Illieitum, quod aliquo Praecepto inhibetur. Videlicet, aut prohibetur, ne fiat, &fit, aut iubetur, ut fiat, & non fit. Licitum ut tale est bonum , sicuti illicitum ut tale est malum.

Bonum morale, quod est consorme rectae Rationi , quodque vel est a Virtute, vel aptum generare Virtutem.

Malum contra morale, quod est difforme, seu non consorme rectar Rationi, aut Virtuti. Unde malum in negatione conformitatis ad rectam Rationem consistit.

sumpta est . Scotus enim in q. dist. I . quae. a. 3. In ista quae. docet; quod honitas actus moralis consisti in hoc, quod sit actus conformis rectae

40쪽

METH. MAU. DEMONST. P. I. 29 vectae rationi, o quod si a virtute, vel aptus ge

nerare virtutem.

Οkamus vero in 3. Sent.. q. II. lit. B docet: quod actus rectus, o virtuosus voluntatis necessario conformatur rationi rectae; quodque sine ratione recta hujusmodi esse non poteyi s εο quod talis actus conformatur actui prudentiae ; quodque ad rectitudinem actus voluntatis requiritur prudentia actu lis inhaerens actualiter illi , cujus es talis actas

Iam vero dictum est quod si a virtute , vel aptum generare virtutem ad designandos actus m rates a virtute tum elicitos, tum imperatos, ut inferius constabit. Cor. I. Hinc actus moraliter bonus, virtu sus, prudens, consormis Rationi rectae idem est, sicuti idem est bonitas moralis, virtus, prudentia, Ratio recta; ideoque agit bene, virtuose , secundum rationem rectam, qui agit prudenter,& vicissim. Quod magis alias patebit. a. Haec boni conformitas, & mali difformitas formaliter in indivisibili consistit , quia negatio, cujusmodi est mali difformitas, in indivisibili consistit a : &Oppositorum eadem est disciplina b) . Quare unus actus moraliter bonus nequit esse magis , vel minus conformis virtuti, prudentiae, Rationi rectar alio. Etenim si esset minus confirmis, foret non consormis, sed difformis, hoc est non bonus , sed malus. XVI. Melius, quod in eadem virtutis specie magis ad illam accedit. Scilicet quod intra limites virtutis ad ejus medium plus appropinquat . Quo sensu unus actus

SEARCH

MENU NAVIGATION