Probabilismus methodo mathematica demonstratus auctore patre Pithanophilo

발행: 1747년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

3o PRO BABIL PsM Us actus virtutis dicitur melior alio . Nam h loco melitis ita sumitur. Cor. I. . Melius non est consormius rationi rectar, Virtuti, prudentiae, quam bonum , cum

a) ρὸν ista conformitas in indivisibili consistat a .

r. praeia Unde si bonum esset minus conforme rationi reced. ctae, quam melius, esset absolute difforme, ideoque non bonum , sed malum . Quare melius in eadem indivisibili consormitate ad rationem rectam consitiens cum bono , magis quam bonum ad virtutis medium appropinquat , ut ΑΣ. Ι7. apparebit . . a. Bonum, & melius per se est licitum, cum constet, nullo praecepto per se prohiberi posse. Dicitur autem per se, quia aliunde fieri potest, .ut prohibeatur . Sic bonum, & licitum est die Veneris ova comedere, melius, & licitum Vinvere : sed si quis voverit eo die comedere Pisces, aut Superior vovere prohibeat, neque Ovorum comestio , quae est bonum , neque ritiemissio, quae est melius, licita amplius, sed illicita, & mala est. XVII. Temerarium, quod nullo motivo magno , ac gravi nititur. XVIII.

. Prudens contra, quod motivo gravi, ac solido nititur.

Prudentius , quod motivo maiore , ac soliq

42쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. I. 3Iν XX. Prudentissimum , quod motivo inter limites

Prudentiae maXimo.

ADVERTAT Lector, nos hoc loco sumere 'udens , ac Temerarium tantum quod spectat

ad rationem iudicii de bonitate , vel malitia operationum, seu de licito, & illicito per investigationem rationum, quibus aliquid permisIum, vel inhibitum iudicatur . Quo modo sumitur tem rarium a D. Antonio Par. a. Sum. tit. IZ. cap. 3. iamateria Fidei, & Morum necessaria ad salutem, nempe cum asseritur tanquam certum, quod non potest ratione , vel auctoritate probari oecaciter . Non vero sumere quod spectat impetum passionis , Vel contemptum regulae dirigentis : quomodo sumitur temerarium a D. Thoma a. a. quae. 33. art. 3. ad. a. . Quod pertinet ad eas prudentiae partes, quae Consilium, & Iudicium dicuntur , in quibus motiva de actionis . honestate, vel pravitate inveniuntur, & expenduntur, ut magis infra constabit. Cor. Hinc evidenter liquet , temerarium , seu imprudens hoc pacto lumptum esse idem , ac improbabile , prudens idem , ac probabile , prudentius idem , ac probabilius , prudentiligimum idem, ac probabiti semum, seu haec esse Synonyma: atque propterea iudicare de licito, aut illicito , & agere prudenter qui probabiliter , prudentius qui probabilius , prudentissime qui probasebilissime, temere vero, & imprudenter qui Improbabiliter judicat , & operatur et quandoquidem

etiam

43쪽

3a PROBABILIS MUs.

a per etiam improbabile nullo gravi motivo ca) , Def. II. probabile gravi, & magno b), probabilius ma- b) per jore c , probabilissimum maximo fundamento Def. 8. nititur d ).

Def. io. D ROBABILIORIsΤκ constanter negant, pro I babile esse idem , ac prudens cum probabiliori comparatur , ideoque iudicare, & agere prudenter , qui in conflictu probabilioris opinionis stantis pro Lege secundum minus probabilem libertati faventem iudicat , & operatur . Sed id ab iis nondum exigimus. Satis est nunc, e per ut admissis his definitionibus, ut debent se , Can. . concedant, probabile absolute, & separatim acceptum esse idem, ac prudens . Quod si neque hoc dare velint, nos cum illis non magnopere contendemus. Nam quod nunc, ut ordo Doctrinae postulat , definitionibus traditur , infra suis locis multipliciter demonstrabitur. Qua propter allatas definitiones nunc accipiant ut lubet. Alias haec omnia invenient demonstrata. XXI. tum, quod removet a periculo, tutius quod

magis remOVet.

CUM autem triplex periculum distingui

possit, nempe errandi, peccandi, & damni incurrendi, hinc tutum triplex esse potest , t

tum Disiti oc by Corale

44쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. I. 33 tum ab emrore , tutum a peccato , & tutum a damno . Error vero , sicut & peccatum potest considerari dupliciter , materialiter , & formaliter . r. Error materialis dicitur, qui re vera opponitur certae Veritati, a tamen non cognoscitur, nec cognosci debet, aut potest . a per Peccatum materiale est actio, quae aliquo prae- Scb.Def. cepto vere prohibetur, seu opponitur certae Le- 3.u. 6.gi , hoc tamen non cognoscitur , nec cognosciaebet, aut potest . Quae verba in his definitio nibus addita sunt ad excludendam ignorantiam vincibilem veritatis , & praecepti , in qua error , aut peccatum tantum materiale dari non potest . a. Error formalis dicitur assensus mentis scienter approbantis verum pro falso, vel falsum pro vero b). Quod etiam locum habet, cum id, b per quod est verum , ab errante tamen falsum re- idem.

putatur.

Peccatum formale est actio contra praeceptum, quod vel vere existit , simulque scitur existere, vel debet, & potest sciri existere , vel existere reputatur. His verbis continentur omnes casus, quibus ex Conscientia, vel recta , vel erronea, vincibili , aut invincibili, formaliter errari, &peccari potest, ut consideranti liquet.

SCHOLIUM II. SUNT ex Probabilioristis, qui prae tam pec

cati distinctionem reiiciunt , eamque a no bis ad quaestionem involvendam excogitatam arbitrantur. Existimant enim, actionem Legi vere existenti oppositam peccatum formale esse ,

45쪽

34 .P ROBA B I ari us M Us utcumque Legis illius existentia ignoretur, ta inen ad culpam non imputari. Sed primum eius distinctionis uel ipse meminit D. Thomas Ou l. 3. art. 27. , & usus est . Deinde hoc nihil refert , cum diffidentia hujusmodi non rei, sed puri nominis sit. Nam nec nos ipsi peccati materialis nomine aliud , quam culpam non imputabilem intelligimus. Ex quo patet, utri quaestionem ipsam involvere dicendi sint , an nos , qui ad eam solvendam utimur plana quadam rei distinctione, an

illi, qui pura quadam nominali subtilitate. XXII.

Tutum ab errore , & a Peccato , quod reminuet a periculo erroris , & peccati, vel mar rialis simul , & formalis : val solius formalis. tum primo modo , tutum simpliciter ς tutam vero secundo modo, tutum secundum quid, do'ctrinae causa , possumus appellare.

Tutius ab errore , & a peccato , quod a periculo erroris , & peccati tam formalis , quam materialis magis removet. XXIV. Tutum a damno, quod a gravi malo incurrendo removet, tutius, quod magis removet, Haec ita subtiliter, & minute dii inguere, λοdefinire placuit ad tollendas omnes ambigui

tates .

46쪽

cabitur .

in Practicis favens libertati certo licitum , est pliciter icitum ab errore , & peccato , & tutum etiam a damno, quia sentiendo, quod cem ro verum , & operando , quod certo licitum , nullum est periculum , aut formaliter, aut m terialiter errandi , vel peccandi , vel grave aliquod malum per se incurrendi, ut liquet.

in Speculativis , vel favens libertati opinat e tantum licitum in Practicis, si sit tutam , non potest esse tutiam nisi secundum quid ; quia cum opinatiυa sint incerta, a) possunt esse a parte rei illicita, ac falsa; ideoque qui sentit, quod opinatise solum est verum , vel facit , quod si tum opinatiis est licitum, periculo se exponit materialiter peccandi, & errandi, aut etiam gravis mali incurrendi.

veritati jam notae, vel consionat communitati mingistrorum , σ pietati , ac humilitati Sanctorum verba sunt D. Bonaventurae in pr. dist. 26. art. I. qu. a. ), Videlicet quod pietatem fovet, ac pium est : in Practicis vero favet Legi, tutius est , sive si in se verum , sive opinativum, sive etiam falsum ; quia ita sentiendo,& operando, adhuc magis recedimus a periculo erroris , & peccati tum formalis , tum m terialis , & damni alicujus incurrendi , ita ut impossibile sit, ut hoc modo vel formaliter, vel C a . mam

Cor. I.

47쪽

36 PROBABILIS MUS materialiter erremus, aut peccemus, aut grave malum aliquod incurramus . Quoniam de peccato , & damno res facilis intellectu est , ais, ramus exemplum aliquod de errore in Speculativis , ut haec Doctrina de eo, quod est tutius

in istis, in quibus dissicilius intelligitur , magis innotescat . Docet Fides generalem Carnis resurrecti nem. Haec veritas iam cognita & certa est. Imquiritur a Theologis, num aliqui sint non morituri , ideoque non resurremm . Nonnulli a firmant, nonnulli negant probabiliter, aut probabilius . Sententia negans, sive statuatur probabilis, sive probabilior assirmante tutior ab errore est , & ita vocatur a D. Thoma , ut.alibi apparebit ; quia etsi reipsa falsa esset, eam tamen tenendo, nullum est periculum amittendae illius certae veritatis de universali resurrectione , quinimmo per illam magis confirmatur,

ac stabili tur: tenendo vero contrariam assirmantem , est periculum amittendae hujusce verit, iis, si nempe ea sorte reipsa falsa est . Simile de multis aliis esto iudicium . . Tutius semper , & quacumque compara tione est id, quod vergit in favorem certae veritatis, Legis, & carentiae cujusque mali, quia si teneatur, aut fiat, impossibile est , ut adstpericulum aut formale , aut materiale veritatis amittendae , vel violandae Legis, vel mali alicujus incurrendi . s. Quod si ex utraque parte sit periculum peccati , id est tutius , quod removet a maiori periculo simpliciter , vel a periculo majoris peccati . Exemplum sit in Sacerdote invenien

te Iuvenem moribundum dubie dispositum ad absis

48쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. I. 37 solutionem : quem si absolvat , forte Sacramentum irritum facit , si non absolvat , sorte peccat contra charitatem, illum exponendo periculo aeternae damnationis . In hoc casu tutius est absolvere , ut cogitanti liquet. 6. Minus vero tutum in Practicis comparatum tutiori semper est id , quod libertati fa-Vet . Nam minus removet a periculo vel ma reri aliter simul, & formaliter , vel saltem materialiter peccandi ; quamquam possit eise in seyutum , tutissimum , ut paret in licito opinat Ue , in quo periculum reperitur peccati saltem materialis , & potissimum in certe licito , inruo periculum nullum reperitur. a Aliquan- a preo vero minus laetum est idem ac non turum, seu Schol.prae- non licitum , ac deducibile ad praxim , Quod sens num. ex sermonis contextu , aliisque circumstantiis desumendum est. Nam alioqui nomen comparativum, si usurpetur de eodem subjecto, per se

infert formam postiis in ipso existentem b b per

ideoque minus tutiam per se inseri securitatem. Can. I a. 7. Tutius proprie se tenet ex parte rei , seu num. a. obiem, tutum vero ex parte subiecti, seu op rantis , hoc est tutias oesumitur ex parte materiae, ex. a. ex parte veritatis in Speculativis, vel ex parte Legis, seu Praecepti in Practicis ;tutum Vero a certitudine , vel opinione operan- tis. Nam sicut certitudo formaliter e , opi- c pernio, ac probabilitas utpote assensus mentis, sicuti Sch. Def. Def. 23. 26. videbitur, multo magis non in re, sed Σ. num.2. potius in mente est: & tutum est, quod vel cer- d) perto, vel opinative verum, aut licitum est tu- Sch. praestius autem quod certae veritati, aut legi favet. e) num. 6.8 Tutius non est idem , ac certum , vel pro- e perbabilissimum , vel probabilius , vel probabile et idemn. q. C 3 tum

49쪽

38 PROBABILIS MUS

tum quod illud se tenet ex parte objecti, haec a per vero ex parte subjecti a : tum quod tutius si-

idemnum. gnificat maiorem remotionem a periculo , ista

praeced. Vero majorem, vel minorem mentis assensionem,& adhaesionem, ut de certitudine iam patet ex Def. 4. , & de probabilitate magis patebit Def. 25. 27. 28. : tum quod tutius potest esse etiam falsum ,& improbabile . Plures enim opiniones tutiores sunt improbabiles , ut illa , quae requirit Contritionem perfectam ad iustificationem in Sacramento Poenitentiae . Itaque tutius , seu favens

Legi poteit esse certum , probabilissimum , pr habilius , probabile , & improbabile , ac falsum:

Contra vero certum , probabilissimum , probabilius , probabile potest esse minus tutum , seu favens libertati, modo superius explicato. 9. Quod est bonum, aut melius per se est simpliciter tutum, cum repugnet in eo peccatum vel formale , vel matri tale esse posse. Immo melius comparate ad bonum in eadem specie potest, &solet dici tutius: quia constat, operantem quod est melius in eadem virtute, magis adhuc recedere a tra ressione, quippe qui ad virtutem ma- sis accedit . Quamquam in rigore id, non nisi improprie tutius dici possit, ut consideranti patet.

Dictum est per se, quia aliunde fieri potest, b) per ut bonum, aut melius non sit licitum b), ideo-

r. a. que neque tutum , ut ex n. sequenti lio Det

Def. I 6. Io. Quod est certo falsum in Speculativis, aut certo illicitum in Practicis, nullo modo potest esse tutum, quia illud sentiendo, aut faciem do, & materialiter, & formaliter erramus, ac Peccamus . Quod autem est opinative falsum ideoque& verum vel illicitum, potest esse tutum secum dum quid, quo modo supra n. a. explicavimus.

50쪽

METH. MATH. DEMONST. P. I. 39XXV.

opinio est assensus mentis ad unam partem contradictionis cum sermidine de opposta. Hoc est ne opposita sorte sit vera , ideoque ea, cui mens assentit, falsa. Nomen opinionis etiam aliis modis sumitur tum apud S.S. Patres, tum etiam apud antiquos Scholasticos , aliosque Doctores , nempe pro levi credulitate , pro apparenti persuasione&c. , sed hoc loco a nobis sumitur, ut defini,

tum est.

Cor. I. Hinc omnis opinio est incerta , &aequaliter , quia hujusmodi est omne opinativum a) . a. Iste assensus non est firmus , & perfectus, sed imperfectus, & imbecillis . Perspicuum est enim , Intellectum persecte assentire non posse ei parti, quam formidat esse falsam. 3. Opinio non est error, nec materialis, neque formalis . Non materialis , quia hujusmodi est , quod est certo falsum b) : opinici autem non est certo falsa , sed incerta c) . Non se malis, quia iste est assensus mentis scienter approbantis verum pro falso , vel falsum pro vero d) : Opinio autem assensus uni parti tantum cum formidine de opposita. Unde Alex Alen. Par. pr. Sum. Theolog, cae quaest. art. a. ad. a. . Ubi es opinio nones error. Nam error nempe formalis ponis με- tinaciam sententiae, cum falsum asseritur verum , o serum salsum. . Opinio non est dubium , neque cum illo coire potest, quia dubium proprie est suspensio

Cor. I.

Sch. Def.

SEARCH

MENU NAVIGATION