장음표시 사용
51쪽
M PROBAB1LIs M Us a per sumatur pro sermidine a , iam ex definitione eandem ipsa patet, opinionem etiam dubium esse. b per i 3. opinio potest esse tuta fecundum quid, quia Sch. Def. opinativi licita tuta hoc modo esse possunt b .
XXVI. Opinio probabilis est assensus nixus landamento vere absolute , & resspeeIiis gravi , s lido, ac magno, quod Virum Sapientem, ac Prudentem ad talem assensum per se moVere, atque determinare potest. XXVII. Opinio probabilior assensus nixus fundamen to vel ab Alute, vel respective maiore , graviore, ac solidiore , quod Uirum Prudentem, ac Sapientem ad talem assensum magis per se m
vere, ac determinare potest. - .
XXVIII. Opinio probabili fima assensus nixus fundamento maximo , quod Sapientem , ac Prudentem Virum ad talem assensum maxime per se m .' Vere, ac determinare potest.
SCHOLIUM. ITAQUE probabilissima inter opiniones locum
principem obtinet. Haec a quibusdam dicitur moraliter certa ; quod aliquo sensu verum esse potest. Cum enim supremum infimi attingat infimum supremi , quod est maximum inprobabilitate , poterit esse infimum in morali certitudine . Sed , ut ut vocetur Opinio probabilissima , ad institutum nihil facit. O in
52쪽
METH. MATH. DEMONsT. P. I. I XXIX.
opinio aeque probabilis , quae aequali land
mento, atque Opposita nititur . . . .
t. UM autem fundamentum sit duplex, aratione, & ab auctoritate, hinc opinionis probabilitas dupliciter desumitur, a ratione ,& ab auctoritate . Primo modo sumpta dicitur intrinseca, secundo extrinseca. Itaque Opinio probabilis intrinsece, quae fulcitur rationibus solidis, ac magnis: probabilior, quae solidioribus, ac majoribus: aeque probabilis,
quae aequaliter gravibus, ac magnis. Probabilis extrinsece , quae auctoritate magna: probabilior, quae maiore : aeque probabilis, quae aequali nititur. Utrumque fere temper con;ungitur in Scientia Morali, quamvis in Praxi unius Mne alio saepe ratio habeatur, uti in Idiotis Doctores consulentibus contingit . Etenim in Morali Scientia non inveniuntur rationes magnae sine Doctore magno , & vicissim . Intrinseca extrinseca potior est , ut liquet , quia illa illam supponit. Nam humana auctoritas sine ratione universim aut nihil, aut modicum valet. Atque Doctores non nisi cum ratione asserere praesa-muntur . Dicitur uniuersm, quia in iis ; in quibus res pendet ex solo telii monio hominum , vel judicio prudentum, sola auctoritas, etiam sine ratione , plurimum Valere potest . . . .
Sint opiniones A, &B contradictoriar. Altera sit D. Thomae, D. Bonaventurae altera, & ambae simul aeque gravibus rationibus nitantur . Hae
53쪽
a PROBABILIs Muserunt & intranfece, & extrinsece aequaliter probabiles, cum auctoritas Doctorῖs utriusque aequalis supponatur. Quod si A addjiciantur aliae rati neS magnae, vel auctoritas magna, V. s. S. Ray- mundi, S. Antonini , Scoti &c. A erit B , vel . tantum intrinsece , uel tantum extrinsece, vel simul utroque modo probabilior . Porro cum haec adjectio magis temper, ac magis, ut liquet, fieri possit, etiam probabilioritas ipsa major semper, ac maior ad usque certitudinem esse potest. a. Haec porro Doctrina exemplo Physico magis adhuc declarari potest. Sint faces duae aequalis molis , v. g. quattuor librarum , & itidem duae magnitudinis inaequalis, v. g. altera quattuor, altera lex librarum. Illarum lumen aequale, istarum inaequale erit. Si tam primae, quam secundae in aliquo obscuro Cubiculo binae, &binae simul e regione ponantur , unius lumen alterius non obscurabit, aut absorbebit, sed utriusque in binis primis distincte aequale, in binis secundis inaequale esse percipietur. Quod si seo
sum ponantur, ex primis utraque aequaliter, ex secundis altera quidem magis, aItera vero minus , sed tamen suffcienter Cubiculum illuminabit . Ita se habent opiniones vel aequaliter, vel inaequaliter probabiles comparatae . Etenim opinio. licet subobscurum , lumen tamen me
Advertat autem Lector, exemplum huiusmodi hic a me sumi, non ad probandum, sed ad illulirandum, quod tale est, ut aptius , opinor, excogitari non possit.
XXX. Opinis probabilis Decalatiis , quae considerat
54쪽
METH. ΜATH. DEMON ST. P. I. Mactionis honestatem, vel malitiam in se non a gentis omnibus Praxeos circumstantiis.. XXXI. Opinio probabilis practice , quae cunctas Praxis circumstantias expendit, & perspectas habet. An vere detur opinio de moribus probabilis tantum speculative, & non practice , determinare ad rem praesentem nihil attinet. .
XXXII. Opinio certo probabilis , de cujus probabilitate
non dubitatur. Huiusmodi sunt praesertim quae ab Ecclesia tales declarantur, vel a Doctoribus eas ex professo examinantibus habentur , ut inferius a parebit . - Aliae probabilitatis divisiones, quae ab Auctooribus afferri solent, ad institutum inutiles sunt.
Opinis improbabilis, quae vel solum caret fu damento magno , vel simul etiam habet contra
Prima dicitur improbabilis negativi, secunda po sitive. Illa non est certo falsa, at vero ista, quia quod certitudini opponitur certo falsum est a . a) per Sehol. SCHOLIUM L ad Def. 26. Def. s.
ANTIQUORUM nonnulli opinionis probabilit
tem ita definierunt, ut aliter ac nos imtellexisse videantur. Etenim Albertus Magnus, qui quinque ab hinc saeculis , & amplius stria psit, ita in Sum. de Creaturis par. a. tract. I. de
55쪽
- . PROBABILIs Mus homine quaest. 3I. art. I. ad qua f. incidentem dea scribit. Opinio est acceptio unius partis cum fommidine alterius, ita tamen, quod ad illam, quam formidat, non habet rationem expressam ; formidatur tamen propter debιlitatem rationis alterius pamiis. Hanc eandem definitionem ad verbum adoptavit etiam S. Antoninus par. I. Sum. tir. 3.Cap. Io. g. 9. De aliis autem quibusdam Do ctoribus , quomodo probabilitatem acceperint ,
apud Scriptores videre est atque de Augustino ipso jam ex Scholio Def. I 3. liquet. S C HO LIUM II. ad Def. 26., ρο 27.
oNiAM Definitiones probabilitatis, & pr
babilioritatis principales in hac re sunt , ab iisque tanquam a fundamentis tota praesentis aedificii conitructio pendet; idcirco exacte expendendae, & dilucide explicandae sunt, ne qua obscuritas , aut ambiguitas relinquatur, neve Probabiliori stre aliquid in illis reprehensione dignum merito reperire possint . Actutum enim eorum nonnulli dicunt , in iis a nobis committi Circulum, cum asseritur motivum illud solidum, ac grave, quod Sapientem Virum ad assensum movere potest, propterea quod sapiens,& prudens dicitur, qui non levibus , sed magnis motivis moveatur: atque ideo statui motivi gravitatem per aeprobationem Sapientum,&Sapientum approbationem per motivi gravitatem. Addunt, a probabilis is nomine Sapientis non significari Doctores vere Magnos, sed etiam Proletarios , quorum proinde auctoritate , aut sapientia pondus probabilitatis opinionibus conferri non potest. Tandem dicunt, probabilitatem
56쪽
METH. MATH. DEMONsT. P. I. quetem probabilioritati comparatam, amittere vim movendi Sapientis animum ad assensum. I. Quapropter quod Def. 26. attinet, dictum est primo fundamento vere, absolute, o respectia De magm. Absolute, ut significetur esse debere hujusmodi secundum se, & non tantum ex accidente, puta ex vehementi passione, ex pertinacia, ex inordinatione affectus , ex negligentia inquirendae veritatis, ex inscitia , aut alio
simili motivo. Respective ad significandum debere esse magnum , ac solidum etiam.attentis oppositis, sive aequalibus, sive etiam majoribus motivis ; ita ut ab his non elidatur , & ene Vetur , seu ejus magnitudo , ac soliditas non auferatur. Unde Probabilitas in conspectu Pr babilioritatis non amittit vim movendi Sapientem ad assensum, sed utique movet, quamvis ista magis, illa minus. Σ. Nomine Sapientis , & Prudentis non quicumque , sed Doctores scientia , ac probitate
magni intelliguntur,v. g. S. Thomas, S. BonaV.,
S. Raymund. , S. Antonin. sunt ne isti Prole- tarii Scotus , aegidius Romanus, caeterique Scholarum Principes, aliique innumeri, vel his similes, vel suppares verbo a nobis ii intelliguntur, quos etiam Probabilioristae intelligunt, vel intelligere debent qui omnes sunt optime
dispositi ad intelligendum, & iudicandum, quique nisi post maturum examen, exactamque rei discussionem, suam assensionem opinionibus praebere non solent . His scilicet Doctoribus , &cum his conditionibus , motivum grave , magnum, solidum esse debet ad constituendam d finitam probabilitatem.
3. Dictum est quod potes movere per se S
57쪽
46 ΡROBA BILIs M Uspientem, quibus verbis astruitur, motivum tali ter solidum esse debere, ut suapte natura , ac vi aptum sit Viri iam Sapientis mentem permovere ad assensum, non quod Vir sit Sapiens,
Propterea quia movetur eo motivo. Huiusmodi fuerunt motiva , quae in opinativis impulerunt ad assensum animum S. Bonaventurae, & S.
Thomae. Ex quo liquet, Circulum a Probabilio-xistis nobis exprobratum omnino evanescere.
q. Quod vero spectat Def. 27. dictum est rabsolute, vel res time, quia Probabilioritas duplex est, absoluta, & comparativa . Prima quae nititur motivo re ipsa maiori , ac solidiori , quam opposita. Secunda quae motivo hujusmodi tantum apparenti, seu iuxta mentem opinantis. Illa realis, & objectiva, haec apparens , & subje-Ectiva vocari potest. Neutra determinatum quemdam, ac fixum per se probabilioritatis statum habet, sed utraque per gradus magis semper, ac magis ad usque certitudinem crescere potest ,
cum tum ratio , tum auctoritas maior semper,
Sch Def. quam Probabilioritas absi uta cognoscitur prae-29. n. I. sertim ex his duobus capitibus, nempe ex Ecclesiae declaratione , & ex Doctorum consenti
ne . Nam si Ecclesia declarat aliquam opini nem esse, vel probabilem , vel probabiliorem ,
aut Doctores eam ex prosesso examinantes assirment huiusmodi esse, vere , realiter, & absolute talis est, cum de hoc majus, & certius judiacium haberi non possit. Multae opiniones sunt universim ab Ecclesia declaratae, & approbatae tanquam absolute , &Vere probabiles, ut suo Joco constabit, paucissimae vero peculiariter veluti probabiliores. Inter Φ
58쪽
METH. I ΤΗ. DEMONsT. P. I. 47ter has duae potissimum fuerunt speculativae, altera de infusione Virtutum Theologicarum in Parvulis per Baptismum , altera de immediata conversione aquae in Uinum in Calice, quarum alteram veluti probabiliorem nunc id de fide est, ut ex Trid. sess. 6. cap. 7. liquet. Clemens V. , alteram Innocent. III. , ut Docti norunt , declaravit. Quare probabilioritas universim non realis, absoluta, & objectiva , sed apparens , subje6Hυα , & respectiva est . Quamvis enim motiva graviora, ac solidiora prae oppositis vere in se este possint, hic tamen excessus ob mentium diversitatem , variamque dispositionem vix cognoscitur . Quo fit, ut non solum diversi contradictoria habeant probabiliora, sed etiam unus, idemque nunc idem probabile , nunc probabilius putet . Atque ita Definitiones nostrae his explicationibus a Probabiliorittarum calumnia quodammodo vindicatae nunc omnino sartat tectae sunt. Quamquam neque defensione opus erat. Primo enim hae Definitiones potius nominis, quam rei sunt, ut .acrius consideranti liquete definitiones autem huiusmodi arbitrariae sunt a . Deinde cum Definitiones omnes maxime ab illis necessario admittendae sunt, quo modo a nobis comcipiuntur b) , tum hae praesertim, a quibus verus quaeitionis sensus pendet , quibusque illius cardo, ut Scholii initio diximus, continetur . Neque etenim Probabili stat alium Probabilis mum admittunt , aut defendunt , quam qui a nobis definitus est. Quod si diversam nihilominus ab
exposita illius naturam, ac notionem statuentes,& Lectoribus , uti solent , obtrudentes , eum impugnare contra nos pergant, pergant porro
59쪽
48 PROBABILIS MUSNos enim Definitionibus praefatis innixi. nihiI cum illis rei in hoc certamine deinceps habentes, quieti sedebimus, eosque egregie Andabatas imitantes, cum joco, & risu spectabimus.
o quam probabilioris non est firmus, &persectus, sed imperfectus, & infirmus, quamuis illius major, illius minor, quia nullius Opinionis assensus perlectus est a)a. Tam opinio probabilis, quam probabilior est incerta , & probabilior aequaliter incerta, ac probabilis, quia omni popinio hujusmodi est b). Unde aliter definiri poteit Probabilitas, quod sit fallibilis, dc magna; Probabilioritas vero fallibilis, & major apparentia veritatis circa aliquod obiectum. 3. Nec probabilior , nec probabilis est error neque materialis, neque formalis: tum quia nulla opinio est ullo modo error c : tum quia sic non esset probabilis, sed improbabilis, aut mβ-tive , aut uegative contra hypothesim: d) tum denique quia hoc pacto animum sapientis ad assensum movere non posset, qui sane errore non permovetur. Unde neutra opeonitur alicui primcipio certo , seu eit certo talia , & neutra approbat talsum pro vero , vel verum pro falso :cujusmodi error est e . . opinio probabilis in conflictu probabiliori non amittit suam probabilitatem : & quia ita non esset etiam respective probabilis contra hypothesim : & quia minus lumen in hyp thesi a majore non obscuratur g : & quia hoc
60쪽
METH. MATH. DEMONsm P. I. 49 modo non esset incerta, sed certo , saltem n
nriise improbabilis, & falsa a . Ex quo primo liquet, quam egregie hallucinentur vel in ipso Disputationis limine Probabilioristae, dum passim respondent, opinionem probabilem in probabilioris conspectu propriam amittere probabilitatem, quamquam id evidenter se deducere putent ex quodam textu S. Augustini contra Cresconium, quem nos Supp. 29. , tanquam Oppor tuniore loco , expendemus . Quae hallucinatio
hic primo leviter indicata, quippe gravissima,& essentialis, saepius in decursu operis a nobis illis identidem exprobrabitur. 3. Probabilis opinio est per se rectae Rationi conformis, & non difformis. Nam si soret difformis, non fulciretur motivo gravi, neque Sapientis animum ad assensum movere posset , cum repugnet esse reme Rationi difforme, quod fulcitur rationibus magnis , & Sapientem contra Rationem rectam con sulto assentiri posse .
Et est aequaliter conformis, ac opinio probabilior , quia haec conformitas in indivisibili consistit Quare vel neutra , vel utraque reme Rationi conformis est. Atque ecce primum demonstratum, probabile esse consorme Rationi reme, & non difforme, sicuti in Scholio Def. ii. polliciti sumus. 6. Hinc opinio probabilis, non solum absolute , sed etiam respect e, seu in conflictu probabilioris, est assensus prudens . Alioquin qu modo Sapientis, & Prudentis animum , etiam in eo conflictu, permovere, atque determinare, licet minus quidem, quam probabilior, poterit, ut Definitionibus constituimus λ An enim erit Prudens, si temere, & imprudenter assentiatur