Antiquae tabulae marmoreae solis effigie, symbolisque exculptae accurata explicatio qua priscae quaedam mythologiae, ac nonnulla praeterea vetera monumenta marmorum, gemmarum, nomismatum illustrantur. Auctore Hier. Aleandro iuniore. Accessit non absi

발행: 1617년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

Ex PLr CATIO. Nam medium tu curris iter dans plus amicam Temperiem Aper , compellens, atque coercens. Sidera sacra deum, quum legem cursibus addis. At vero quia foecunditatis largitor Sol est, Ba chum salacem finxerunt, & Priapi parentem, satyrosque ei addiderut,nec non in sacris eius phal lus circunferebatur, testibus Eusebio de Praepar. Euang. & Augustino lib. viI de Civit. Dei qua de re nonnihil etia Arnobius aliique. Porro descensus Bacchi ad inferos,Solis occasium commos nati quo reciditi ut Ennius loquitur in infera 'octis,l ec omnino insuperhabendum quod scribit Plutarchus quaest. Rom. xxvuI. Bacchi iusiuran- m sub tecto minime fieri. id enim eandem raditionem habere videtur , qua Tertullianus cap. vuI. de Spech. assirmat, Solis essigiem non sub tecto templi , sed in aperto collocari solitam, quum Sol se omnibus semper videndum praebeat. Qua. de re&Isid. lib.xviI. Orig. verbis ipsis a Tertu liano mutuatis. Vitruvius lib. I. cap.II. Iovi' uri, et Cueto,is Soli, et Lunae adisiciasub diuo, hypaethraq; constituuntur. horum enim deorum et peries, messius in aperto mundo, atque lucenti praesentes vid

mus. Indiam a Libero patre subactam perhibenti quia Soli ea regio maxime subiecta, & vi radiorum quasi perdomita. color incolarum id arguit. Solinus de Indis loquens: vi ideris, inquit, prodit hominum color. Plinius dixit, colore praeserunt

fissi et . . -

32쪽

HERCULES SOL. CLaua cum superaddita Leonis pelle Herculis

sunt insignia. quem alienum a natura Solis neutiquam esse, quibusdam argumentis euincere cinitendit Macrobius cap.xx.lib. I. Saturn .prae. cipue ver8 ex nominis etymo, quod hisce verbis tradit: Et revera Herculem Solem esse vel ex nomine claret Heracles enim quid aliud est, nisi bis id est aeris, kAeac id est gloria i quae porro alia aeris gloria est, nisi Solis illuminatio , cuius recessu profunditate spiritus o tulitur tenebrarumJ quae explicatio ita arrisisse Pol tano videtur. ut eam versibus: comprehenderit lib. 1. de Stellis. Herculeo laetus cognomine, quando Disiicit aerias nubes, lumenque ministrat ' . et eris ipse decus, decus , flua horia caeli. .m et laliam etymi rationem sectatur Porphyrius . cuius haec verba leguntur apud Euseb. tertio de Prae

Herculem ipsum vocarunt ex eius in aere refraectione,

dum obortu ad occasum pergit. quamobrem ab Orpheo in hymnis nue indigitamentis dicitur Heracules--m , quin duodecim labores , qui Herculi tribuuntur, ad Solem signiferi circuli domicilia percurrenim referri, idem Orpheus innuit iis versibus:

33쪽

perspicue Porphyrius apud Eusebium: A Ax

certamina effinxerunt, quo Imbolum assulantes duodecim cplestium si orum. Eius quoque arma, claua nimirum, & pellis leonina vim exprimunt Sola-Tem. idem Porphyrius r ib-M, at si Q Acbrita

si in nrer, E Oc, s sa*-remo, uoc; clauam illi, leoninam pellem a commodant , alteram, in indicentinaqualitatem motus, alteram vero, quonia vires suas in leone praecipue o flendit. Ac praeter ea, quae de leone ex Horapolline ante protulimus, obscurum nemini esse arbitror,

leonem Soli dedicatum esshra, solareque animal vocitatum, adstipulantibus Plutarcho iv. Syni , pos ae Proclo lib de sacrif& mag. Constat etia ex Eliano lib. xiI. de Nat. animal Solis domicilium ideo ab Ahyptiis Leonem esse constitutum,quod igneum sit id animal. lubet hic in medium asser re, quae scribit Macrobius primo Saturn . cap. xxi. gyptiis, inquit, animal in Zodiaco e secrauere ea cara parte, qua maxime annuo cursu Sol valido esseruet calore. Leoni que inibi sipium domicilium Solis appe laut quia id animal iidetur ex natura sosts substantiam deducere. primums impetu et calore prsat animalia,

Nprsat Alfidera :vabdusque est leo pectore, et pri

34쪽

TAnvLAE HEL IACA a. re corporis parte, ac degenerat posterioribus membris.eque olis vis prima parte diei ad meridiem increscit, vel

prima parte anni a vere in istatem; mox elanguescena deducitur vel ad occasum, qui diei, vel ad biemem, quanni pars videtur esse inferiori idemque oculis patentiatas, atque igneis cernitur semper, ut Sol patenti igneoq; oculo ternam conjecti perpetuo,atque infatigabili cernit. Solem quoquc cum leonino capite essingi soliatum, docuit ex Lutatio, aliisque Laur. Pignorius penitiora antiquitatum solertissimus indagator in Expositione Mensae Isiacae. Praeter clavam, depellem tertium armorum genus Herculi tribuebatur, nempe arcus, Sc sagittae ideo a Tertulliano dicitur Sotadosagittisellium id esse radiora symbolum supra docuimus. quod ut magis in Hercule pateat, ipsum ab Apolline sagittas accepisse scribit Apollodorus lib. 1I. Biblioth. quin Melib. primo,ab Apolline laevum Ephialte oculum,

dexterum ab Hercule sagittarum ictu effossos. qui sit ephialtes, compertum est medicis. Praua quaedam affectio est, quuU quisse noctu ab alio inuadi, grandique mole opprimi imaginatur. id malum tum innati caloris vi, tum die superueniente, absceditsidcirco finxit vetustas, gigantem. fuisse Apollinis Herculius sagittis contectum, Nec tantummodo sagittatorem, sed medicum quoque fecerunt Herculem, & diuinatorem, aemusicum, ut cum Apolline omnino connecterent. Medicinae peritum fuisse, tradit Plutarchus in Amator. ideo nou minus atque Apollo

35쪽

xs Ex PLICA Tro,scra dictus, ut videmus apud Lucianum, Hesychium, Macrobium, alios. eius epitheti ratio est, quod omnium rerum salus a Sole pendet. Porphyrius apud Eusebium tertio de Praep. V on

olimγ, eo quod mala ab inferioribus hisce Sol procul ex pellat, Herculem ipsum dixerunt. Auatit etiam vaticinator , ut testatur Plutarchus lib. de E I apud Delphos quapropter Apollini tripodem rapuisse traditur. quin auctore Apollodoro LiL Biblioth.

tripode propriam hibi Caticiniorum sedem construxit. Herculem quoque Mura; tetra inuenta , quod Apollinis cognomentum erat, ut Pausanias in Atticis, Plutarchus Symposiacis meminere. ideo Romae templum fuit Herculi ac Musis commune, non propterea quod Euandrum literas docuerit Hercules, ut visum Plutarcho quaest. Rom. Lix. aut quia muttiis operis praemiis iuuari, ornaris,

deberent Musarum quies defensione cerculis, virtus Herculis voce Musarum. ut ait Eumenius Rhetor Orat. de Scholis instit. sed fortasse ob rationem illam Theologicam, qua Hercules idem censebatur cum Apolline Musarum deo. Corona He culis populea diei, noctisq; vicissitudines ex Solis ortu, &recessu demonstrabat: sunt enim populi talia altera ex parte albicantia, ex altera nigro virore iniuscata. Probus ad vi L Virg. Eclog.Pbs is recudem tempus dicunt interpretantes, ideos populum ei a ignari allegoricos uel quia bicolorsit, partes te q-

36쪽

ia acciperes ossimus,M noctis, atque diei. Quod ter- .raru orbe peragrasse traditur, quid aliud, nisi perpetuus Solis excursus desisnaturi Aiunt etiam penetrasse ad Inferos, nimiru ut Solis indicarent occasum, quo sub terras ferri videtur. Per Apollinis tripodem significari diximus tripertitia tempus. ad eandem indicationem introductum videtur Oerionis figmentum ab Hercule perdomiti, quod TZetetes perspicue innuit Chil .II. cap.xxxvI.quod autem de aureis Hesperidum malis ibidem ait. mphas horas dicentem,'mala astra, eorum subindicat sententiam , qui fabulam de Hercole ex hortis Hesperidum rapiente aurea mala eo interpretamento prosequuti sunt, Vt pro malis aureis stellas intelligerent, pro Hercule Solem, cuius aduentu stellath coelo abripi videntur.

sane enim He sperides Noctis filiae & ab Hesiodo in Theo nia, &ab Hygino libro fabularum dicuntur. & horti illi in Mauritania fuisse perhibentur, ut ex fusco incolarum colore nocturnum

tempus eo magis denotaretur. Figmentum de quinquaginta foeminis, quas Hercules unica nocte compressit, vim Solis genitalem designat, , quae terrenae foecundietis auctor est. ac propterea numerosam Herculi prolem tribuunt Plutarchus de Frater. amo. & Apollod. lib. 1I. eademque de caussa Hermulae, qui tam Herculis , quam Mercurii gestabant effgiem, cum arrectis virilibus figurabantur, ut apud eos vim

37쪽

so EXPLIC A Trodere est , qui veteres statuas asseruant, de m minit Macrob. lib. I. Satur. c.UX. nam sationi. degenerationi penem attribuebant, ut ex Porphyrio tradit Eusebius uI. de Praep. Euang. Obseruat etiam Plutarchus quaest. Rom. xxvmI eos qui Herculem iuraturi essent, sub dio prodiisse. id quare institutum, supra indicauimus. quum de Baccho loqueremur. De illorum etiam opinione verba habuimus, qui Solem ex igne conflatum esse dicebant. quod fortassis occanonem fabulae dedit de Oeteo rogo, quo combustus Hercules ad superos alaendit, ideoque dictus est Iuvenali

-flammis adsidera missus. quod & elegans Antipatri epigramma thnuit de Baccho, & Herculer

id nos olim ita latinum fecimus: is. Ex Thebis ambo,Pue nati, praelia amantes: Hunc thyrsi, hunc classe pondera ferre iuuat. Pars columnarum positus, par cultus mannis. Hic cerui exuuias, ille leonis habet. Vtrique ara crepante 'mo graue numen utrique: E terra ad Aperos ignis utrumque tulit.

38쪽

AD Caduceum, atque adeo ad Mercurij cum

Phoebo connexionem veniendum est, quorum communem aram in templo Iouis Olympia I ci fuisse tradit Pausanias lib. v. Mercurium vete-

fres illi Mythologi iuuenem imberbem ac Iouis filium aeque ac Apollinem finxerunt. Alas capiti, pedibusque addiderunt, ut velocem Solis excur- ionem exprimerent. Nuncium dixere, quod Sollucis beneficio, quae secreta sunt atque incognita

cuncta enim reuelat, re con suma facit, ait Artemiadorus lib. II. Fur creditus, nam & Sol furari, ac rapere videtur, ideo Cleanthes, apud Macrobium, Lycium Apollinem appellatum notat, quod veluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque humorem eripit radiis, squan quam fuisse lupum Apollini sacrum ob m gnu oculorum acumen testatur enarrator Arati vel quia umbras populatur, ut loquitur Pontanus primo de Stellis.aut pua, ut sentit Macrobius priamo Saturn. cap. m. in eum omnia temena redeunt,

dum immisso calore rapiuntur. Lucri, mercatorumbinus habitus est Mercurius, quod die, per lucem mercimonia, &contractus peragantur. Musices fuisse inuentorem a Plutarcho libro de Iside,&Osic & a Comentatoribus in Homeri Odysseam traditur, quod Apollini Musarum Deo tributum csse, neminem fugit. ideo lyra utrique communis

39쪽

3x ' Ex PLiCAT VAtum apud Horatium, tum apud alios auctores. Gallus in eius tutela fuisse fertur teste Luciano in Somnio, Fulgentio lib.i. Mythol. Albrico Phi losopho in libello de Deor. imaginib. vigilantissimum animal, quodque Solaris numinis particeps dicitur a Proclo in lib. de Sacris & Mag. quin &Soli sacrum erat auctore Pausania lib. v. Refert etiam Albricus, Mercuris galerum ex dimidia parte album, nigrum ex altera dimidia fuisse. id quod diem ex aduentu, noctem ex decessu Solis procreatam designare poterat; quemadmodum lupra dictum est de Cycno,& coruo Apollinis, de Bacchi hedera, de populo Herculis. Fingebatur

etiam nunc e casso ad Inferos, nunc ex inferis ad superna commeare; quoniam Sol ab exortu suo in cassum quodammodo se tollere videatur; subterram properare, quum ad Oceasum declinat. Inter caetera vero , quae de Mercurio dicuntur.

praecipua est fabula de Argo multis insignito

oculis ab eodem interfecto, quo nocturnum caelum vel Macrobio teste significatur, cuius stellae quasi innumeri oculi ab exoriente Sole enecari videntur, dum eorum aspectus hominum oculis eripitur. quae allegoria elegantissimis decantata est ver sibus a Pontano primo libro de Stellis. Porro somnum ac vigilantiam, ortum atque obia tum Sole auctore fieri, qui temporum vicissitudines moderatur, indicabat virga Mercur , de qua non nihil Homerus v. Odyss. & Virgitav. Aen.cuius hi sunt vcrsus.

40쪽

Pallentes, alias ubi ristitia Tartara mittit: Dat somnos, adimitque et lumina morte res ID Virgam hanc , siue caduceum ab traditum Mercurio fit inpia ab eo lyra, dein Seruius,& Hyginus lib. Astronom. at Apollodorus lib. inI lyram a Mercurio data scribit ob

acceptos ab Apolline boues xit quum fistuic qu

que cupiditate Apollo teneretur, quam itidem Mercurius compegerat, ut possessor illius fieret. cum virga permutauit, qua boues paseebat. eam Apollodorus p A appellat: verum Martianus tricolorem facit, auream scilicet in summo, in medio glaucam, in imo nigram. Quid sibi vult huiusmodi figmentum Solis vis fortasse in Nuitur, quae uniuersa pertingsi quippe auro lum denotatur . colore glauco aer, atque aqua, terra vero inferiori nigredine. At de caduceo eiusque significatione videndum omnino, quod

pluribus disserit Macrobius cap. xlx .lib. I. SatUrinunde reliqua etiarii argumenta, quibus Mercu

rium Solem esse adstruit, petere unicuiquq licebit. Nec silentio praetereundum quod ait Athenagoras Apologia pro Christianis, Mercurij vir-:am symbolum fuisse concubitus Iouis & Rheae, seu Cereris , ex quo orta Proserpina. siquidem id

peregisse sub forma draconum traduntur. quod aetheris ac terrae coniunctionem designat ad frugum procreationem. idq; ad solis vim pertinere, nemo ignorat. Figuram caducei, qualem descri-

SEARCH

MENU NAVIGATION