장음표시 사용
331쪽
. orbitam. Ubi autem aliquis circa aliud corpus., tanquam centrum, Vertitur , illud referre debet ad puncta quidem opposita , sed juxta eamdem directionem circularem. Si quis, ex. gr. circa P
λ , ramidem moUeatur, eam Succenive refert ad pumcta quidem opposita I sed juxta eamdem directi
Obj. ultimo. Illud sustema rejiciendum est, quod scripturis sacris adversatur: atqui hoc vitio laborat systema pernicanum. Sacri enim Codices x. terram exhibent, ut immotam & quiescentem : Generatio praeterit , generatio a venis; serra autem in aeternum stat - cI. cap. I. Qui fundasti terram super stabititatem suum . .
PsaL Ioue. I. Μotum Soli attribuunt orituν sol oe occidit , . oe ad Iomm suum revertitur , ubique renascens gyrat per meridiem , sectipur ad aquilonem . Eccles. cap. I. ) Sol contra Gabaon ne moveariS . . . Stetit itaque sol in medio caeli .. Ios. cap. Io. Res p. Neg. min. Ille enim est Scripturarum m
sus familiaris, ut in iis quae ad fidem & bonos
mores non spectant, suam loquendi rationem communi hominum opinioni accommodento Sicque audientium captui sese attemperent. Etiamsi eis nim persuasum habuisset JOSue Solem stare , translatumque non Videri, nisi propter terrae cin. ca suum axem ab occasu in Ortum conversi nem , quis eum intelleximet Sic imperantem: Terra , circa tMum axem ne moυearis i Νonne &ipsi Astronomi frequenter ajunt & scribunt solem oriri, solem occidere, Solem declinare modo verSus Septentrionem , modo versus meridiem
mirum igitur non est ad vulgarem Ioquendi &sentiendi modum in sacris Codicibus sese demittere Spiritum sanctum, nec physica revelare a eana , utpote qui tradidit mundum disputationi Tum . cI. cap. S. v. M. γ
332쪽
De 8stemate mundi Pissico. cum observationibus: astronomicis consenti
re systema Copernicanum ex dictis satis compeditum est. Illius autem hypothesis causas physicax assignare tentarum insignes Philosophi . Qua de re suo potissimum celebrantur systemata. Abierum excogitavit magnus ille vorticum fabricator Cartesius, alterum Newto viz profunda s ytus computationum caligine , qui pendulam vorticum structuram aemula attractione disturbare conatuS est 4 Hinc grande certamen: tantis enim ducibus distractus orbis philosophicus, in partes oppositaS, abiit - . . Quo ita argumento, ne omnino sint hospites Philosophiae.candidati, brevem quandam noti nem exhibemus hypothesis ta Carte lanae, a. Ne-tonianae
. Benatus Cartesiuil in Gallia apud Turonenses . anno I 596., natus, vir acutissimi & amplissimi ingenii , physicas phaenomenorum caelestium ca Sas , primus assignaret ausus est quamvis mumdum a Deo conditum esse, ut scribit Moyses, Pro sua religione & sagacitate persuasum habuerit, id sibi explorandum suscipit, qua ratiqne Deus ex creata materiae homogene insenti Oole , varias orbis universi , qualis existit, partes Compingere potuisset , rem vero sic excogitat ἀ2. Communem aspectabilis hujus mundi mat riam Deus creavit homogen--, eamque divisit in partes aequales & angulosas, minime vero sphaericas . Hanc enimiguram si habuissent, spatium quoddam vacuum inter se reliquissent, quod pos sibile esse negat Carteia . omnibua hia partia
333쪽
eulis duplicem motum Deus impressit; alterum scilicet quo singulae circa Suum quaeque centrum volverentur; & alium, quo plures simul coli
Eri circa commune centrum Verterentur.
2. Ex duplici illa roratione nata sunt tria et menta, ex quibus corpora omnia, tum caelestia, tum terrestria compingi docet Cartesius. Scilucet angulosae illae particulae circa proprium quaeque centrum circumagi non potuerunt; quin ipsa- sruna anguli sensim attriti fuerint. Ex mutuo illo attritu prodiit exiguus quidam pulvisculus, sive materia subtilis , quam primum Hementum appellat. Fluidum est, tenuissimum, pernicissime agitatum, nullius figurae tenax, sed corporum adjacentium figuras facile induens, eorumque replet intervalla. Praeterea partes, quarum, excisi fuerunt anguli, & asperitates mutuo amr Ou levigatae, figuram Sphaericam obtinere; unde
materia globosa , Sive secundum elementum nur,
cupatur Μinutissimi illi globuli, sicut primum l
elementum , implendis corporum meatibus maxume sunt idonei; adeo providit Cartesius, ne quid vacui suo in mundo existereti Denique cum mutuo partium attritu eliderentur auguli, ramenta hinc decisa prorsus aequalia esse non potuerunt; sed quaedam majuscula , aliis crassiora , magi l que ramosa extitere ; ea vero tertium Cartesii fi l ementum constituunt. Diversae illae partes ex angulis confractis prodeuntes ideo elementa dicum tur , quia ex iis varia corpora coalescere putat Cartesius: corpora scilicet ignea, ut sol & stel- lta, ex materia. subtili; corpora translucida, &purissima aetheris caelique Substantia, ex materia i globosa ; corpora tandem crassiora & opaca , ex
3. Ε tribus his elementis suos vortices sermavit Cartesius; quo nomine significantur diversae materiae partes, quae circa commune aliquod centrum volvuntur. Sic venti turbine intelliguntur innumerae aeris partes, simul in orbem circum-
334쪽
actae, & quae involvunt quidquid sibi fit obvium.
In quolibet vortice, corpora quae majori pollent vi centrifuga, magis a centro recedunt. In vorticibus igitur Cartesianis ea debuit esse partium dispositio, ut centro vel propiores , vel ab eo remotiores lacte fuerint, prout major vel minor
suit earum densitas. . Cum vero materia globosa ad motum sit magis expedita & mole major, inde factum est, ut
cujusque vorticis circumferentiam Occupaverit, ct materiam subtilem in centrum protruserit. Materia haec subtilis in centro vorticis coacervata, perpetuoque motu agitata, Solem constituit .& stellas fixas, quae sunt totidem soles. 4. Vortex quisque ita situs est, ut aequator unius polum alterius respiciat. AEquatoris autem
nomine hic intelligitur vorticis circulus, qui esuis polis remotior est. Μateria subtilis quae per aequatorem , ubi major est vis centrifuga, eo fluit, in polum alterius illabitur. Quisque igitur vortex ab aliis per suos polos continuo excipit materiae subtilis rivulos, qui ejusdem fluidi, per aequatorem exeuntis, laesuram resarciunt.. S. Quando illi rivuli per utrumque polum irrumpentes , sibi invicem versus medium astrum occurrunt cum viribus aequalibus, hinc & inde reflectuntur, & supra sideris aut vorticis Superficiem sese diffundunt. Aliquando etiam materia ramosa tertii elementi ad circumferentiam usque sideris a rivulis reflexis impulsa in astri superficie sistitur , illiusque partes sibi invicem implexae & frmiter adhaerentes, supra astrum diver Sas emciunt. veluti crustas, quae totidem Sunt maculae , Quae si ita amplificentur, ut totam Sideris superficiem obterant, tunc penitus obscuratur , & conversum in corpus opacum, pIanet nomen accipit. Planeta igitur nihil aliud est quam sidus Mondam lucidum, cujus lumen densissimo materiae
335쪽
334 PBτlIca 3PΕcIAIIae. 'tur integer, nisi materiae sui sideris nisu, quae a
centro Versus circumferentiam recedere molitur .
Eo quippe conatu eorum sui vorticis materiam impellens & sustinens, obstat ne alii vicini fines suos transiliant. Illi enim vortices totidem sunt hostes, qui Singuli aliorum detrimento sese ex pandere nituntur . Quandiu sunt viribus aequales totum reti ni suum Spatium. Si quis autem
vortex fiat debilior, tunc aliorum est praeda, qui ipsius spatii partem sibi vindicant, & tandem totum auferunt. Porro cum astrum incipit materiae ramosae crustis obduci, tunc suis vorticis materiam remissius impellit; aliis igitur eum ambientibus minuς resistit, qui arrepta latius exspatiandi occasione, Suam circumferentiam, miselluli vorticis damno & imminutione amplificant. Denique ad ipsum astrum perveniunt, suod ipsorum fit ludibrium, id est, versus alterius vorticis centrum desce dit, ut tanquam planeta ignobilis, circa sidus, a quo victuna fuit, volVatur . Cum Venerem & Μercurium praefatae maculae obvolvissent, eorum vortices invasit & absorbuit sol ambitiosus. Haec duo sidera compulit suum in vorticem descendere, cujus fluido abrepta, circa solem, tamquam centrum, circumagi coeperunt. Idem quatuor astris minutioribus contigit , quorum vortices prope Iovis vorticem erant constituti. In eum delabi coacta sunt, ubi eamdem, dortunam subiere, ac Venus & Μercurius in vOrtice solari. Denique eamdem ob causam terra lunam ipsius vortice spoliavit, & circa seipsam, eum sui planetae titulo volvi coegit. Quemadmodum autem aliquando contingit ut, postquam Reguli suas vires mutuis bellis labefa-- ctarunt, in eos illico impetum faciat hostis potens & communis, . omnesque ipsorum ditiones invadat; ita ingens facta est in mundo Cartesiano rerum conversio, quae Iovem & terram in
miserabilem statum conjecit, ad quem alia quaedam
336쪽
dam: astra redegerant . Haec duo sidera , sicut Μars & Saturnus in obscuram planetarum conditionem transierunt. Quo nomine circa solem vertuntur. Id quorumdam turbinum, qui in fluviis interdum conspiciuntur, exemplo Cartesius explicat . Horum scilicet maximus, plures alios minores, complectens, ingentem solis vorticem exhibet, alii vero minusculi, Jovis, terrae, & Vortices reserunt. Μinores illi turbines , majoris motu abrepti, circa illius centrum volvuntur , dum ipsi circa proprium centrum obvia cor-suscula circumagunt, ut paleas & ligni frustula. Sic terra lunam in suo vortice, & Iupiter satelulites in suo circumvolvit.
Quamvis systema Cartesianum amplissimi Ἀ- genii sit opus, inter fabulas vulgo reficitur - Quomodo enim subsisterent penduli illi vortices λ diversae illorum superficies, aliae post alias ela Tentur. Extrema quippe, Seu remotior , in orbem cit urnagitur, ideoque per tangentem lineam es- fluere nititur; nihil autem obstat quominus effugiat; siquidem ultra extremam superficiem nihil occurrit, quod eam retinere possit. Secunda, rertia, quarta, &c. eadem ratione dissipabitur. Unaquaeque enim successise fieret ultima.
Aliis, & quidem innumeris vitiis laborat hypothesis Cartesiana, a uuibus exponendis abstine. mus, ut brevitati simul & utilitati consulamus. In eam emendandam omnes ingenii sui vires contulerunt Philosophi nobiles, Malebranche, Fon tenelle, Molieres sed felicem exitum non habuit ipso um labor. Eo maxime peccant illi Cartesu reformatores, quod in spatiis caelestibus flui-Cum admittant subtilissimum, & ita densum ut omne Vacuum excludat. Cum hujusmodi autem fluido conciliari non posse constantes caelestium
337쪽
. PHΥ3ICA SPECI ALIO Vel enim inquiunt, fluidum illud quiescet, vel movebitur : atqui in utraque illa hypothesi extin-
, gueretur, nVe cometarum, Sive planetarum motus, & quidem in priori. Juxta leges enim collisionis, corpus quod incurrit in aliud suiescens, ejusdemque molis, ipsi motum pro ratione molis impertit, ac proinde amittit. In posteriori hypothesi, si fluidum aethereum juxta planetarum ldirectionem, sive ab occasu in Ortum,' moveretur, cum Saepe in partem oppositam progrediantur cometae , suidum in eos incurrens ipsorum motum minueret, tandemque sisteret ; Si vero fluidum caeleste juxta quamlibet aliam directi nem moveretur, cum planetae volvantur ab Oc- Casu in ortum, prout magis aut minus huic motui opposita esset fluidi directio, magis etiam aut iminus planetarum motum inhiberet, tandemque penitus destrueret. Praeterea experientiis saepe repetitis constat Orpus solidum in fluido ejusdem densitatis specificae translatum, post emensum spatium duabus , vel tribus ipsius diametris aequale, dimidiam suae Uelocitatis partem amittere. Brevi igitur corpora caelestia in fluido Cartesiano S num omnem motum deperderent. Hanc diffcultatem, quae sane gravissima eSt, ut declinent Cartesii defensores , respondet I. fluidum non resistere, nisi ratione gravitatis. Porro, inquiunt, cum fluidum aethereum maxima vi centrifuga polleat, omni gravitate destruitur. Hanc vero responsionem adversus Leibntigium sic refellit Clarchius: fluida solidorum motibus plus minusve resistunt, quo major vel minor eSt densitas, seu materiae quantitas sub czrto volumine contenta: in opinione vero, quae nihil Vacui admittit, eamdem est fluidorum omnium densitas; aequaliter igitur solidorum motibus resistunt . Ρraeterea si resistentia ex sola gravitate esset repetenda, nullo modo resisteret corpuS, quan-- do
338쪽
PARε, II. DIδSERrATIO IL do juxta gravitatis rationem percuteretur: atqui contrarium docet experientia. Dum enim corpus grave descendit , si percutiatur ab altero a summo deorsum: corpus seriens motum pro ratione molis amittit; resistit igitur corpus percu Ssum. Respondent a. materiam aetheream , quamvis densissimam, nihilominus fluidissimam esse, ac proinde motu pernicissimo quoquoversum agitari; illius igitur partes a tergo mobilis positae , ipsi motum restituunt, quem amittit partes duidi anteriores dividendo.
In ea Vero responsione plurimum est inanitatis. r. Quia si partes materiae caelestis a tergo mobilis positae, motum amissum ipsi restituerent , idem contingeret corpori aquam Stagnantem tra)icienti: atqui tamen brevi Suum omnem
motum amittit. 2. Dum mobile antrorsum prO-greditur, ictum quasi iugit materiae aethereae ipsum SubSequentis, dum semper vincendam habet molem eiusdem fluvii anteriorem. Materia igitur caelestis mobili plus motus subriperet, quam ipsi restitueret. 5. Illa, quam suido aethereo tribuunt Cartesiani, in omnem partem agitatio, propter motus sibi invicem oppositos, brevi de-Strueretur, ut apud Omnes iam in conseSSO est.
Respondent 5. Cartesiani cometas & planetas, Cribrorum instar innumeris patere meatibus; fluidum igitur aethereum, utpote subtilissimum, per illa soramina, veluti per totidem canaliculos liberum habet transitum, nec proinde motui reSistit. Tertium illud responsum facile exploditur, quotquot in planetis & cometis sint pori, partes eOrum Solidae aequalem semper vincendam habenti teriae aethereat molem. Praeterea meatus illi in linea recta non sunt dispositi, sed variis modis distorti & flexuosi: aethereum igitur fluidum in labyrinthasis hujusmodi ausiactibus impeditum,
cum iis luctari cogeretur, sicque corporum cae Iestium motibus plurimuin impedimenti afferret.
339쪽
Admittit clarissimus Newto immensum & ina. ne spatium, in quo Sidera Suos Orbes. Sine ulla ossensione describunt: sed, inquiebant Physici, corpus in motu circulari permanere non Potest, nisi in eo speciali quadam cauSa retineatur. Quodlibet enim corpus liberum, sibique permisSum, lineam rectam Statim arripit, qua a Sui motus centro removeatur. In opinione igitur Newtoniana planetae in spatio inani volubiles, jamdudum excusso motus circularis jugo, lineam rectam iniissent; quam persequentes , in Stellas quasdam fixas sese praecipites devolvissent. Ab illa disticultate quo pacto Sese expediit Pht-Iosophus Anglus y Novam materiae dotem tribuist , in 'qua totiuS SyStematis cardo Vertitur. E in attractionis Vel Sravitationis nomine insignivit : statuit scilicet id singulis corporibus es- Se proprium, ut Sese mutuo attrahant; & quidem in ratione directa molium; ita ut, Si unum corpus masSam habeat quadruplo majorem qu m alterum, ipsius etiam ViS attrahens sit quadruplo major. Censet praeterea reciprocam illam attractionem eamdem non eSSe eminus ac cominus , sed rationem Sequi inversam quadratorum distantiarum; id est, si corpora duobus a se invicem gradibus distent, quadruplo minor erit attractio ; Sexdecies autem debilior, si duo corpora quatuor gradibus a se invicem removeantur; lapis igitur sursum projectus & terra Sese mutuo
attrahunt: cum vero longe major Sit terra: mο-les , ista e suo loco non demovetur, ut Occurrat lapidi; sed contra lapis versus terram rapitur, quae in eum potentissimam eXercet attractionem . Attractionis imperium, quaqua patet Orbis universus, diffusum eSSe contendit Newto, nec aliam assignat causam, praeter Summam Dei vo
luntatem , quae leSem hanc primitus instituit, qua
340쪽
totus naturae cursus regeretur. Ob:iciebant Physiuci, a tenebris suscitari occultas Peripateticorum qualitates, quae veteris Ρhilosophiae sunt opprobrium;- respondit Newto legem hanc innumeris experimentis fieri conspicuam ρ Cur solliculus in aqua depressus, & deinde sibi permissus, .ummas super aquas sursum attollitur Nonne quia terra sortius aquas attrahit, quam solliculum Cur sal tartari aeri expositus per deliquium dissolvitur λ nonne quia vapores in aere fluctuantes, ab eo sale attracti, illius particulas agitant, concutiunt, distrahunt λ Cur corporis duri part*s sibi invicem tenaciter adhaerent λ nonne quiae ea Visese attrahunt, quae in puncto contactus est eff-cacissima λopponebant adversarii Νewtonis, etiamsi concederetur inesse corporibus mutuam sese attrahendi facultatem, illius tamen subsidio explicari non pOSSe corporum caelestium motus certos &constantes: cum enim gravitas, sive attractri, sidera continuo impellat & sollicitet , ut suarum conversionum centrum petant, illud jampridem coiissent, in solemque delapsa, ab eo consumpta
Ab illa difficultate sese extricavit Ne io, duplicem in sideribus directionem admittendo; ait
ram scilicet perpendicularem ex attractione prodeuntem, quae ea verSus conversionum Suarum centrum impellit; alteram horizontatem, qua ab eodem centro 'removentur. Sidera igitur intra duas vires coatrariaS POSita, utrique, quantum POSSunt, obsequuntur, ellypses describendo.
Quanquam hypothesis Newtoniana accuratiusquam aliae, quae praecesserant, corporum caelematium motus exponat, dubium tamen & incertum