Institutiones philosophicæ auctoritate d.d. archiepiscopi Lugdunensis ad usum scholarum suæ diocesis editæ. Tomus primus sextus Physicæ pars 1

발행: 1817년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

PROPOSITIO I.

Prob. Illud systema rejiciendum est, quod

aStronomicis observationibus adversatur; arquis frema Ptolomaicum , &c. Observatum est enim, ri terram inter Venerem & Μercurium nunquam interponi: atqui istud saepe, contingerexin hypothesi Ptolomaica ; ea quippe posita , Μer curius & Venus diversis temporibus circa terram Volvuntur . Id autem fieri non potest, quin terra inter ipsos frequenter interjaceat. Observatum est 2. Venerem & Μercurium aliquando esse a terra remotiores quam Solem patqui illud impossibile foret in systemate Ptolomaico siquidem orbitas Veneris & Mercurii intra solis orbitam constituit . Observatum est 5. Venerem perigatam esse terrae proximiorem, quam inrcurium perigaeum: atqui id nunquam contingere potest in opinione Ptolomaica; orbita enim Veneris includit orbitam Μercurii, dum terra stat in centro immota . Observatum est 4. Martem esse aliquando ter rae Viciniorem , quam solem : atqui phaenomenum illud cum systomate Ptolomaico conciliari nequaquam potest; solis enim orbita in ea, quam Μars describit, involvitur, & terra centrum Occupat ; ergo Systema Ptolomaicum cum ObServationibus astronomicis pugnat; ergo, &c. Praeterea Physicae legibus adversatur; in eo quippe fingitur terram stare immotam , quamvis inediis in caelis, qui motu cientur perpetuo, Constituta sit: atqui illud Physicae legibus opponitur . Corpus enim in aequilibrio positum , & incentro corporum, quae motu agitantur pernicis- Simo , hujusmodi corporum impressionem sequi debet, ac proinde moveri: atqui, juxta hypothe-

302쪽

sim Ptolomaicam , terra in aequilibrio constit ta est, & qutaem media inter corpΘra longe majora , & quae motu celerrimo circa terram abriapiuntur ergo, &C.

PROPOSITIO II

Reiiciendum est ustema Tachonisse Prob. xn systemate Tuchonico planetae , eμ. iam superiores, fluidi aetnerei impulsu circa solem transferuntur se quamvis a sole remotiore sint quam terra, & mole majores, dum terra immota conquiescit: atqui illud Pl sicae legibus adversatur. Hujus enim fluidi impetus terram facilius quam JGvem & Saturnum circa solem abriperet. Quemadmodum scilicet non serunt na turae leges. cymbam aliquam, stare immotam, dum plurimae naves, inter quas posita eSt, flumine abripiuntur; ita. pariter non patiuntur gla- . bos immensos , quales sunt planetae Superiores, cirua solem motu pernicissimo contorqueri, dum globuS terraqueus, . longe minor, in tanta Verti

gine quiescit immobilis.

Prob. Illud systema est admittendum,. quo posito , feliciter explicantur corporum caelestiumphaenomena, & solvuntur dissicultates quibus impugnari solet: Atqui in systemare Copernicano,&C. , ut compertum erit ex duobus articulis, S quetatibu&.

303쪽

ARTICULUS PRIΜUS.

Iuxta Hpothesim Copernicanam felicite cantur Corporum caelestium plisnom

Ex iis phaenomenis, alia solem , alia alia ceteros planetas, alia stellas. fixas, si dem solis & lunae eclipses spectant. Sini. Iiis in paragraphis perlustrabimus .

Explicantur Solis phaenomena .

Solis phaenomena revocari possunt ad

illius tum diurnum ab ortu in occasum annuum ab occasu in ortum, utrumque altem, ad dierum & noctium inaequalitati tempestatum vicissitudines. Explicatur Mortis diurnus appareny a circa terram ab ortu in occasum .

Cum terra, juxta hypothesim Copernis

singulis diebus circa suum axem reVOlvί occasu in ortum , necesse est ut qua pro De terrae superficies versus ortum descend dem sol aliaque sidera nobis terricolis vi versus Occasum progredi . Ita enim Sumutura comparati, ut cum in aliquo corporo positi, illiusque motus participes Sumu: pus illud quiescere, & alia corpora in loppositam ferri judicemus. Ex. gr. Si Vein aliqua navi, quae secundo flumine vertum abripiatur, tunc navem illam immotSe credimus, litora vero ceteraque corI in iis sita partem oppositam promoveri,

304쪽

PARS D. DI13ERTATIO Indem cum ea velocitate, qua reipsa navis impellitur . . In hypothesi igitur . quod terra circa suum axem volvatur ab occidente in Orientem, necesse est ut Sol versus Occasum progredi nobis videatur.

Explicatur motus annuus Solis apparens ab occasu in ortum ..

Sol ab oecasu in ortum singulis diebus 'regredi videtur uno circiter gradu; ratio est, quia ,

dum terra circa suum axem revolvitur intra 24. horas, interim unum circiter gradum conficit in illa , quam singulis annis circa solem Oscribit orbita ; quemadmodum rota unam, v. g Sexpedam supra planum horizontale percurrit, dum. interim circa suum axem volvitur . Ita enim sumus comparati, ut dum terra Signa de- .

scribit quibus respondet sol nobis videatur signa

opposita perlustrare -

Quod ut migis liqueat, sit figura o. , . ubi Sol

exhibetur in centro A , inde exaretur circulus BCDE , orbitam terrestrem designans; ex eodem centro circumducatur alter circulus major , ZOdiacum repraesentans in II. parteS aequales, pro II. Signis,. divisum. Tum ducantur duae diametri , ad perpendiculum sese intersecantes in centro, & transeuntes per centrum terrae,. quae inquatuor orbitae suae punctis exhibetur,. pertingantque zodiacum in arietis & librae initio ex una parte , ex altera vero in cancri ta capricorni primcipio . His positis , si terra constituatur in primor librae gradu, sol a nobis refertur ad primum arietis gradum. Si deinde terra progrediatur ad Scorpium , spectantibus e terra sol videbitur progressus ad taurum; si terra perveniat ad sagittarium, sol judicabitur versus geminos processisse, & Sic deinceps. Unde patet in systemate Copernicano

dilucide explicari motum solis annuum appare tem ab occasu tu ortum . . .

305쪽

eb inaeqMalitas, tempestatumque υicissitudines .

Apud Copernicum terra anni spatium singula Suae eclipticae puncta soli suecessive obvertit . Quo posito , cum terra suum aequatorem soli O jicit, tunc radius a centro solis ductus, ad perpendiculum incidet in aequatorem terrerirem ; ac proinde in hemisphaerio collustrato uterque Polus continebitur; omnes igitur circuli aequatori paralleli in duos arcus aequales dividentur, unum scilicet illuminatum qui diem, alterum vero tenebrosum qui noctem dabit; dies ergo tunc erunt nocti bus aequales; quod bis in anno contingit , nempe initio tum arietis, rum librae. Quando terra tropicum cancri ad Solem con vertit, radius a centro solis ductus ad terram, eam attingit in tropico cancri, & lumen proin- . ultra polum borealem excurrit; in hemisphaerio igitur boreali circuli omnes aequatori parali li majori ex parte illuminantur. Si enim sol ab itroque polo aequaliter distaret, tunc pars dimidia tum utriusque poli, tum circulorum aequa Iori parallelorum collustraretur; ergo ubi sol magis accedit ad polum borealem, quam ad au-Stralem , circuli omnes aequatori paralleli in hemisphaerio boreab majori ex parte illuminantur; ergo cum Ierra tropicum cancri ad solem directe convertit, dies respectu nostri sunt noctibus

longiores.

Denique cum terra tropicum capricorni soli directe Obvertit, tunc radius solis ab ejus centro

ad terram duictus, incidit in tropleum capricorni, & lumen proinde ultra polum australem di tundetur . In hemisphaerio proinde australi sol majorem partem illuminabit, quam in hemisphaerio boreali quod incolimus. Quando enim sol ab utroque polo aequaliter distar, tunc utrumque

306쪽

pARs rL DI33ERTATIO II. 3os hemisphaerium australe & boreala ex aequo colutustrat: ergo cum magis accedit ad polum australem, quam ad borealem, tunc uberiori lumserie majoremque partem collustrat in hemisphaerio australi, quam in boreali; ergo cum terra tropicum eapricorni ad solam directe convertit, dies respectu nostri sunt noctibus breviores. Hinc etiam pendent tempestatum vicissitudianes. Quando enim tropico cancri sol responde-hit, diutius supra nostrum horizontem commbrabitur, radios suos directitas in plagas nostras immittet; sicque aerem quem Spiramus magis ca-kiaciet, ac proinde respectu nostri servehit aestas. Ubi vero tropico capricorni sol respondebit, minus diu supra nostrum horizontem residebit, minus recte suos radios in hemisphaerium nostrum ejaculabitur; atmosphaeram proinde nostram minus calefaciet, ideoque respectu nostri, qui plagas septentrionales incolimus, saevit acris hiems. Tandem quando sol mediam inter utrumque tropicum sedem occupabit , sive ad aequatorem pe venerit, tunc praelatae circumstantiae medium sortientur effectum, nec frigus nimium erit, nec callor immodicus, sed media inter utrumque aeris temperies, sicque ver aderit, vel autumnus .

PARAGRAPHUS IL

Ista sunt lunae phaenomena; r. singulis diebus

Circa terram ab ortu in occasum movetur , &quidem tardius sole ; 2. praeter hunc motum, id ea specialis alter observatur, quo circa terram

ab Oceasu in ortum progreditur ; 5. varias induit phases; id est, diversa lucis incrementa & d

Crementa suseipere videtur; 4. post novilunium Vespere supra horletontem conspicitur versus Οceasum , in quadraturis versatur in meridiano ,

dum Sol occidit; in oppositione supra horizo

307쪽

tem ascendere incipit, duna infra ipsutescit. Post oppositionem, antequaljunctionem redierit, mane astulget tum denique quando mane illucescit. nuλ verSus OccisSum conVertuntur ; cubi vespere splendescit Versus Occasiamnua in ortum diriguntur. .' r. ΜOtus diurnus lunae ab ortu in sicut solis & aliorum Siderum, non sparens, Pendetque a motu quo teldiebus circa suum axem convertit ut a ortum. 2. Motus specialis, quo se

tum,' VeruS estia Luna enim motu scirca terram abripitur, Suamque coabsolvit intra 27. dies, & 7. circiter hi deducitur ratio , propter quam luna stius sole tardius ab ortu in occasum Cum enim 'motu sibi proprio I 5. grsus ortum progrediatur, necesse est dibus sole sit lentior; v. g. si hodie per eumdem meridianum tranSierint, csol redierit , luna ab eodem I 2. gracdistabit. t 5. Rationes, propter quas luna varisiva sormas induat, & modo magis, nus splendescere nobis Videatur, jam i in hypothesi terrae in centro mundi pceo centro solem loco terrae constitu recurrent rationes.

4. Explicandum occurrit cur Iuna lnium vespere Versus occasum sulgeat post plenilunium mane verSus ori in Cujus rei causa ut intelligatur, Suppnam esse in conjunctione, tum e terrad idem caeli punctum cum Sole reser simul cum eo supra horizontem ascebitur. Cum autem celerius sole mosus ortum , diebus Sequentibus erit sclior; ergo cum terra circa Suum axet

ab occasu in ortum , prius solem offer

308쪽

lunam, proinde supra horizontem Sol assuriget, dum infra eum adhuc luna delitescet; ergo ost conjunctionem , sive novilunium, sol ante unam occidet , ideoque planeta vespere Versu

occasum affulgebit.

Contra vero post plenilunium, sive oppositionem , luna mane Versus ortum apparebit, tunc quippe est sole Occidentalior. Cum enim circa Solem mOVeatur, non potest in una sui circuli parte in ortum tendere , quin altera in parte versus occasum seratur. Ante solem igitur oriatur necesse est, & mane versus Ortum Sple deScat. Quo enim planeta est sole occidentalior, eo ci-rius debet supra horizontem ascendere, & insta ipsum descendere . , f. Lunae post novilunium vespere affuIgentisaeornua. verSus Ortum Sunt conversa , quia eam caeli partem respicere debent, quae huila Opponitur, in qua sol positus est. Sol vero post no- ilunium, respectu lunae est Occidentalis ; ergo lunae cornua lude debent versus ortum dirigi. Contra post plenilunium ad occasum spectent neces-εe ebi, quia tunc Sol respectu lunae fit orientalis.

PARAGRAPHUS III.

Iuxta potέesim Copernicanam explicantur Hiorum Hanetarum phaenomena,

Ρlaneta, alii dicuntur superiores , quorum nempe orbitae terrestrem Orbitam involvunt; alii inseriores, quorum scilicet orbitae in terrae OD-bita includuntur . Incipiemus a planetis superiaribus , & deinde ad inferiores. descpndemus.

Explicantur Planetarum superiorum ,

- , phaenomena ..

JPlanetae superiores, t. sunt modo perigaei mmodo apogaei; nunc videntur narioreS .i nunc mi

309쪽

. 3os PBΥ3Ica 3PMIAEυ .nores ; 2. Mars ope telescopii modo rotundus, modo quadratus, mocis gibbosus apparet; sed nunquam novus; I. illi planetae aliquando dire-Ai, aliquando stationarii, aliquando retrogradicospiciuntur ; 4. id Saturni proprium est, ut videatur modo rotundus, modo ellypticus, modo ansulis instructus. Cum postremum illud phaenomenum jam exposuerimus, ubi de Saturno , superest ut alia juxta hypothesim Copernicanam

explicemuS.I. Cum planetarum superiorum orbitae inclis. dant terrae orbitam, & aliunde circa solen lemtius moveantur , quam terra, contingere debet, ut modo sol inter ipsos & terram positus sit, modoque terra inter ipsos & solem sit media . Ubi terra inter planetas superiores & solem erit interjecta tunc erunt terrae propiores, α quidem tota orbitae terrestris diametro, quam si inter ipsos & terram sol interponeretur. Quapropter

in priori statu erunt Perigaei & majores, in posteriori autem apogaei & minores. I. Mars plenus videri debet in oppositione &conjunctione, quia in utroque illo situ ipsius hemisphaerium collustratum terrae obvertitur. Post conjunctionem vero & oppositionem gibbosus a paret, quia tunc ejus hemisphaerium illuminatum declinat a terra. Ubi autem .in quadraturis versatur , conspici debet quadratus, quia respectu

terrae ita disponitur, ut ipsi non objiciat, nisi dimidiam hemisphaerii collustrati partem.

Tandem Μars nunquam videtur novus, quia fieri non potest , ut terram inter & solem sit interpositus; siquidem ipsius orbita terrae orbitam includit. 5. In systemate Copernicano planetae Superiores videri debent modo directi, modo stationarii , modo rotrogradi. Triplicis illius phaenomeni ratio comperta erit ex figura r. Ponatur solin puncto S, & circulus ADT orbi tam. terrae exhibeat: arcus AN partem orbitae Jovis, S a

310쪽

cos OP firmamenti, id est, caeli stellati particulam designet. Si terra versetur in puncto T, &.Jupiter in I ,- planeta ille a nobis reseretur ad Punctum I firmamenti juxta lineam re r. Si terra progrediatur a puncto T suae orbitae ad A ,& Iupiter interim moveatur ab E in F, spectator eum reseret ad punctum 4, & tunc planeta videbitur directus, quia juxta Seriem signorum Processit ab I. ad 4. Deinde terra transferatur a puncto A in B, dum Iupiter ab F in G promovetur, tunc Iovem conspiciemus per lineam BC 5, quae priori lineae AF est parallela. Cum igitur lineae pa-- rallelae ad immensam distantiam stroductae in idem punctum coire videantur, Iupiter ad idem punctum reseretur, quandiu terra percurrit arcum

AB, & proinde stationarius apparebit, id est, eidem firmamenti loco respondere aliquandiu videbitur, quasi in eadem caeli parte constitisset. Tandem terra progrediatur a puncto B ad C, dum planeta arcum GH decurrit, tunc spectator terrestris Iovem videbit in puncto 2 per tineamCΗ 2; proinde Iupiter retrogradus apparebit per totum tempus, quo terra percurrit arcum BC, quia incedere videtur contra seriem signorum a 5 ad a, sive a s in S. Tandem rursum judicabitur directus arcum IK ementiendo, quandiu terra sertur ex D in T, tunc enim moveri deprehenditur juxta seriem signorum. Manifestum est igitur 3. Jovem videri dire- ctum , dum soli conjunctum est, sive potius ante & post conjunctionem, quandiu scilicet terra suae orbitae arcum Dra describit; 2. illum esse retrogradum , dum terra insistit arcum BC, quisitus est planetasa inter ει solem, sive dum ipse

Versatur circa suam cum sole oppositionem . 5. Stationes contingere circa quadra os planetae as Pectus. Quae autem de Iove diximus, de Μarte etiam & Saturno intelligenda Sunt, . ' ς Duplex tamen annotandum est discrimen inter

SEARCH

MENU NAVIGATION