Institutiones philosophicæ auctoritate d.d. archiepiscopi Lugdunensis ad usum scholarum suæ diocesis editæ. Tomus primus sextus Physicæ pars 1

발행: 1817년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

S. Quaedam solis eclipses sunt annuIares . Aliquando enim luna partes disci solaris extremas non tegit, sed medias duntaxat . Porro tune duscus solaris lucidus debet instar annuli apparere. Hujusmodi eclipses accidunt, cum luna suo in apogaeo, sol suo in pirigaeo versatur, tunc enim apparens lume diameter est minima, & diameter

solis maxima

t Nulla solis desectio est universalis, sive in toto hesmisphaerio, cui sol imminet conspiciem

da . Cum enim luna sit multo minor quam te

xa , non potest omnibus hemisphaerii terrestris incolis lumen solis praeripere . Unde fit ut eadem Solis eclipsis quibusdam terrae populis sit totaIir, aliis paνtiatis, & aliis nulla . l5. Eclipsis solis potest esse rotatis. Corpus enim, quamvis ingens, interposito corpore exiguo, penitus occultari potest, modo istud ocusis intuentium iroprius admoveatur . Sla manus interjecta potest vastum aedificium Oculis subdu-

Ρ - Luna igitur in perigaeo, cum scilicet nq- vicinior est, aliquando potest integrum solis discum conspectui nostro subtrahere. Sed hujus- lmodi eclipsis nequit esse nisi brevissima, qui Partes Sosis, quae celeriter expediuntur a luna prae terlabente, lumen suum ad nos statim dirigunt 6. Dum fiunt eclipses solis, pars ejus occidea malis prior semper obscurari incipit. Luna quiprse motu proprio longe velocius, quam sol ab Os casu in ortum progiaditur ; necesse est ergo uxSolem assequatur taruiorem. Pars autem soliis

quae properanti lunae primum fit obvia, est ψς

cidentalis.

r. Solis desectiones minus diuturnae sunt, qRὴν eclipses lunae ; tum quia luna celerrime ab occ/ Fu in ortum movetur, ac proinde solem byς' i3ntevertit, qui idcirco diu obscuraei non pοῖς ltum quia umbrae terrestrix diameter, in μηδna deficiens immergitur, notabiliter major q*umbrae lunaris diametro: ab illa igitur taxmR

322쪽

PARS II. DISSERTATIO II. 432 Isese expedire & emergere debet luna, praesertim si umbram terrestrem subeat versus basim ubi multo latior est. Hinc frequentiores sunt lunae, quam solis eclipses, quia facilius accidit, ut luna in umbram terrestrem, utpote majorem, in

currat . . . .

Objic. i. Oi terra eum aeriS atmosphaera ,

' qua ambitur, circa Suum axem in occasu in ortum moveretur, corpus grave Sursum projectum

inter descendendum lineam perpendicularem non describeret: atqui tamen eam describit; ergo, &c. Resp. Neg. min. Corpus graVe lineam perpendicularem decidendo non describit. Cum enim duobus impellatur motibus diversi St, quorum unus a causa graviratis oritur, quae illud deorsum pro pellit, alter vero a fluido ambiente, quo sertur Versus ortum , utrique obsequatur , & proinde diagonalem percurrat necesse est . Verum ad perpendiculum in terram recidere videtur , quia quaproportione corpus grave a fluido ambiente alia ripitur , eadem terrae Superficies Versus Ortum progreditur: sic ubi pila sursum projicitur , dum navis secundo flumine vehitur, juxta lineam curvam recidit, quamvis sedentibus in navi ad perpendiculum descendere videatur. Objic. 2. Experientia teste, Sagitta non gra vius serit scopum, qui versus ortum positus est,

quam si versus occasum esset constitutus : atqui res aliter se haberet, Si terra circa Suum 3Xem ab occasu in ortum revolveretur. Μotus enim terrae & aeris conspiraret cum motu sagittae versus ortum emissae ; ergo, &C.

Re . Neg. min. Scopus enim versus ortu in vel occasum collocetur, eadem esse debet vis Sa-

323쪽

322 PNTSIca SocIAM3 . .gittae , quia in systemate Copernicano , non temra Iantirin, Sed aer corporaoue omnia terretstria, motu communi rapiuntur ab occasu in ortum; motus autem communis particulari nihil nocet . Ex. gr. licet navis motu pernicissimo Versus o tum seratur , homo tamen in ea existens , non difficilius ambulat versuS occasum , quam Ver

sus ortum .

Ob)ic. 5. Non potest terra ab occasu iri ortum moveri, quin fiat stellis fixis modo propior , modo ab iis. remotior; m. g. ubi in cancro Versaretur , tota suae orbitae diametro vicinior fieret stellis septentrionalibus , quam ubi posita erat in ca-Pricorno r atqui , tamen terra stellis fixis non fit propior , nec abi iis remotior; alioquin illae modo majores, modo minores nobis viderentur , sicut planetae prout magis, vel minus a nobis distant; ergo, &C. Resp. Negia min- & ejus probationem . Stolis , fixae videri non debent nunc majores, nunc minores, quia discrimen distantiae terrae a stellis fi- lΣis , quamvis orbitae terrestris diametro aequale , Non tamen sensibile est, ubi comparatur cum fimmenso stellarum a sole & terra intervallo . Earum quippe a sola distantia plusquam Io oooo. major est orbitae diametro, quam terra circa Solem describit. Quemadmodum igitur si uno pas-

su ad sacem accensam accederemus, quae a nobis decem millibus passuum distaret, non ideo major sex illa nobis videretur ; ita pariter, quam- lvis terra stellis fixis propior fiat decima millesi-

ma parte totius distantiae stellarum, non idcirco fmajores nobis debent apparere. Objic. 4. Terra non potest circa solem ab OC Casu ad ortum abripi, quin ejus poli diversis caeli partibus respondeant per anni spatium : atqui tamen iisdem respondent; ergo; &c. Resp. Dist. min. Ρoli terrae iisdem caeli parti- ibus respondent quoad speciem , conc. reipSa ne g. lPorro terrae poli iisdem caeli partibus per am l

324쪽

PARs rL DIsxERTATIO II. 323mam reipsa non respondent. Ubi enim terra in tropico cancri sita est, ejus poli non iisdem subjiciuntur caeli punctis, quibus respondet, quando in tropico capricorni constiruta est, siquidem haec puncta a se invicem distant tota orbitae terrestris diametro . Id tamen non obstat quominus terraepoli iisdem caeli partibus respondere videantur, quia circumserentia per axem terrae descripta, Se habet veluti punctum tenuissimum respectu immanis distantiar, quae terram inter & stellas fixas

interponituris

objie. 5. Eaedem stellae ex eadem parte terraevidentur per annum vertici nostro imminere . Stella enim quae hodie etenith nostro respondet, post Sex menses eodem modo ipsi respondere videbitur: atqui illud fieri non potest in systemate Co- pernieano; cum enim terra circa solem movea tur, debet intra anni spatium eidem stellae esse modo propior, modo ab ea remotior tot annuae suae orbitae diametro ; ergo, &C. i Resp. Neg. min. Quamvis enim terra circa Solem d.scribat ingentem circulum, cujus nempe

diameter est 6oooo oo. leucarum, eaedem tamen

stellae videri debent vertici nostro imminere. Illud quippe Spatium sub sensus non cadit, & comparate aci stellarum fixarum distantiam instar puncti se habet. Ρraeterea licet terra circa Solem transferatur, ejus axis sibi constanter est parallatus , in quocumque suae orbitae pune O terra versetur; inde fit, ut ejus poli iisdem caeli partibus respondere videantur; eaedem proinde stellae supra verticem nostrum conspici debent. Instis. Intervallum, quo unus tropicus terre' stris distat ab altero, efficit ut diversis respondeant stellis; ergo intervallum, quo unus tropi-Cus caelestis removetur ab altero, multo magis efficero debet, ut stellis respondeant diversis.

. Resp. Neg. conseq. & Darit. Dum enim terra circa Solem vertitu ipsius arcis suum constata

ter retinet parauetismum. unde fit, ut radii ολ

325쪽

32Α . PNΥSICA sPECIALIS. sua es paralleli , ideoque ad tantam distantiam videantur in apicem desinere, sive in idem punctum

concurrere. Contra vero propter superficiei ter-TeStris curvaturam , radii υisuales ex utroque trΟ-

Pico terrestri versus firmamentum ad perpendiculum directi, in terrae centro Sese intersecant; quo magis igitur ab eo recedunt ad firmamentum accedendo, eo magis a se invicem disjunguntur,

nedum videri queant in idem punctum incidere &

Objic. 6. Constat arcum retrogradationis munorem esse in Saturno, quam in Iove, & min rem in Jove quam in Μarte : atqui illud explicavi non potest in systemate Copernicam , er o &C.

Resp. Neg. min. Nam eo minor esse debet a Lusia retrogradatiorus, quo minor est ipsius angulus atqui angulus ille minor est in Saturno quam in Iove, & minor in Jove quam in Μarte Saturnus quippe a terra mi remotior quam Iupiter ,& Iupiter quam Μars: atqui angulus reIrogradat ni minor est in planeta remotiore, quam in

viciniore. Concipiantur enim f - duae li- rectae, ut BG 5. N CH u. ducia ab utraque

miremitate arcus M, quem describit terra, quan-ma. permanet retrogradatio, & transeuntes per

tuo extrema arcus GH, quem planeta eodem ire percurrit, lineae illae sese intersecant in 1 Ii,/ efficiuntque angulum retrogradationis: jam vero angulus ille minor est in planera remotiore. Eo quippe minor est, quo ipsiuSapex magis distat a basi: atqui apex anguli retrogradationis magis distat a basi , sive arcu BC, quando planeta a terra est remotior. Namque apex anguli retrogradationis est punctum R in quo lineae sese intersecant: atqui punctam illud eo magis distat a basi,. quo planeta est a terra remotior; ergo arcus retrogradationis minor es Se debet in Saturno, quam in Jove, & in Jove, quam in Μarte. Instab. Si ideo minor esset arcuS retrograda

326쪽

PARU II. DIssTRrar Io II. 32stionis Saturni, quam Jovis, quia Saturnus a temra magis distat, quam Iupiter pariter minor e set arcus retrogradationis in virete a fetio, quam in Marte peribe io Μars enim aphelius a terra

est remotio ς, quam Μars perihelhus r. atqui tamen res aliter se habet; arcus enim. retrograd

tioni in Μarte aphelio est Iio. et iter graduum, in Marte autem perihelio I 2. cimiter graduum; ergo arcus retrogradationis non ideo minor est in Saturno , quam in Iove, quia prior magis aeterea distat, quam posterior. αResp. Dist. maj. Arcus retrogradationis minor esset in Marte aphelio , quam in. Μarte perih lis , si cetera Sint paria conc., ceteris alaparb

Porro cetera non sunt paria in Μarte aphelio. Scilicet inrs aphelius magis quidem a terra di stat, quam ubi est perihelius; qua ex parte munus esse debet retrogradus; sed alia, est causa quae: ipsius retrorradationem majorem essiciat , nempe velocitatis imminutio. Constat enim Μar

tem aphelium tardius in sua orbita progredi , quam. ubi soli propior est. Illud autem veloci

ratis decrementum, augere planetae retrograda sonem certum est. Si enim planetae celeritas ipsius retro'radationem imminuat , eam aufier. debet velocitatis decessis r atqui planetae celeritas plurimum confert ad imminuendam ejus retrografdationem. Haneta enim, qui eadem-,. qua terra , velocitate polleret, non posset esse retrogradus; siquidem terra & planeta partier versus ortum incederent, & lineae, quibus a terra viderentur , sorem inteF se parallelae, nec proinde sese intes- secarent ; malia proinde esset retrogradatiotia Instab. Iuxta responsionem hanc, . arem retrO-

gradationis Saturni major foret arcu, retrogradationis Iovis ; siquidem Saturnus tardius movetur, quam Iupiter : atqui illud D tronomicis observa

tionibus adversatur; ergo non valet responSio.

. Resp. Neg. ma, Nani Saturnus a terra longo

327쪽

3 26 PBΥsIca 3PECIAZI3. remotior est quam Iupiter; quae causa arcum retrogradationis Saturni minuit. Ex altera autem, parte Saturnus propter majorem distantiam tardius movetur , quam Iupiter quae altera causa Saturni retrogradationem auget. Cum autem prior causa, sive distantia Saturni , plus conserat ad minuendam illius retrogradationem , quam Causa pOSterior, sive tarditas Saturni, ad illam augendam inserviet; idcirco minOT est retrogradatio Saturni, quam Jovis. Ideo autem exceS-sus distantiae Saturni supra Iovis distantiam, retrogradationem prioris magis minuit, quia distantia Saturni plusquam duplo major est distantia Jovis. Prima enim se habet ad secundam, ut 9. ad 4. ; at vero distantia Μartis aphelii non est duplo major distantia Μartis perihelii; prior quippe ad posteriorem se habet ad Summum ut I4-

Objic. . Quo planeta remotior est, eo diuturnior est ipsius retrogradatio: Saturnus enim videtur retrogradus per 5. menses, Jupiter per 4: atqui illud explicari non potest in Systemate, Copernicano, o Besp. Neg. min. Ideo Saturnus diutius videturret gradus, quam Iupiter, quia terra majorem orbitae suae partem habet percurrendam ,. dum Saturnus est retrogradus , quam ubi Jupiter &Mars sunt retrogradi. Quod ut intelligatur Sup- , Ponamus lineas a centro planetae ad orbitam te Testrem ductas, quae respectu terrae Sint tangen

tes, ut C R & BR. fg. 3. Porro arcus Orbitae terrestris inter istas rineas interpositus eo major erit, quo remotio, planeta , siquidem illae lineae eo magis a se invicem disjunctae erunt , quo planeta Iongius distabit. Jam vero terra hunc arcum habet describendum, dum planeta est retrogradus; ergo debet Saturnus diutius videri retrogadus, quam Jupiter, & Jupiter, quam

. Instab. Eo brevius esse debet tempus retrogra-

328쪽

dationis alicujus planetae, quo velocius inter eum& Solem transit terra et atqui celerius transit ter solem & planetam remotiorem, quia iste tardius movetur ; ergo , &c- Resp. Disto naaj. Si aliunde puncta , ita quibus incipit & desinit retrogradatio , aequaliter a Se invicem distent, conc 'si puncta illa sint a se invicem remotiora, neg. Porro terra velocius quidem inter solem &Planetam remotiorem transit , quam inter Solem& planetam propinquiorem: sed puncta, in quibus incipit & desinit retrogradatio, planetae di- Stantioris, sunt a se invicem magis disjuncta. Hujusmodi enim puncta ea sunt, ad quae terminantur lineae a centro planetae ad orbitam terrestrem ductae r atqui haec puncta sunt a se invicem magis dissita, ubi remotior est planeta, quam ubi est terrae vicinior; quia scilicet lineae a centro planetae at orbitam terrestrem productae, eo Sunt a se invicem. disjunctiores, quo re motior esu planeta, ut satis patet

Insta, Si puncta, in quibus incipit & desinit

retrogradatio, eo magis essent a se invicem di Sila, quo planeta est remotior,. tunc. arcus re

trogradationis major esse deberet in planeta distam tiore, quam in viciniore: atqui tamen res aliter se habet. Constat enim arcum retrogradationis in Saturno minorem esse , quam in Iove, & in Jove quam Μarte; ergo, &C. Resp. Neg. maj. Arcus enim retrogradationis Se habet, ut angulus cujus est mensura: atqui angulus retrogyadationis minor est in planeta remotiore , quam in propinquiore ia Illum quippe angulum emciunt duae lineae, quae a punctis orbitae terrestris , in quibus incipit & desinit retrO- gradatio, ducuntur, & quae supra planetam Sese decussando , termina r ad puncta firmamenti , ad . quae resertur planeta , dum incipit & desinite SSe retrogradus: atqui angulus , quem illae em-ciunt lineae, minor est in planeta remotiore , quam

329쪽

quam in viciniore se quia illius apex magis distata basi; ergo, &c. . Instab. Eo major est angulus, quo lineae, quibus formatur, sunt magis divaricantes : atqui lineat , quibuS formatur angulus retrogradationis in planeta remotiore , sunt magis divaricantes ; e . go , &c. Resp. Dist. maj. Si praeterea illae lineae in e dem puncto sese intersecant, conc. SecuS, neg. Porro lineae, quibus efficitur angulus retrogradationis, Sunt quidem a se invicem magis disjumctae in planetis remotioribus, quam in vicinioribus ; sed in eodem puncto non sese intersecant. Punctum enim intersectionis , in quod coeunt istae lineae, a terra magis distat, ubi planetae sunt re-' motiores, ut manifeStum est. Praeterea major haec linearum disjunetio ab anguli apertura non Oritur , sed ab ipsius Iaterum prodinione ; eum proinde majorem non efficit. Objic. 8. Frequentiores sunt retrogradationes

Saturni quam Jovis, & Jovis quam Μartis: at qui illud explicari non poteSt juxta hypothesi in

Copernicanam.

- Resp. Neg. min. Toties enim planeta superior videtur retrogradus, quoties inter eum & solem terra interjicitur: atqui terra Saepius inter Satu num & solem interposita est, quam Jovem imter & solem , quia tardius movetur Saturnusquam Jupiter ; ideoque terra, dum suam descriabit orbitam , citius Saturnum assequitur quam Jovem, & Jovem quam Μartem . Instab. Ex illa respons One sequeretur frequem Iiores esse Veneris, quam Μercurii, retrograd tiones ; siquidem Venus tardior est, quam Μercurius: atqui tamen id salsum est; ergo, &c. Resp. Νeg. maj. Νamque ideo planetae Sup Tiores videntur retrograd quia lentius quam terra circa solem volvuntur; quo igitur tardio est ipsorum motus , eo frequentius eSSe debent retrogradi contra vero ideo planetae inferiores videm

330쪽

PARS IL DIssARTATIct ILtur retrogradi, quia circa Solem celerius rapium tur quam terra : quo igitur velocius progrediuntur, eo crebrior est ipsorum Solem inter & terram interoeelus, ac prolude retrogradatio : atqui major est Mercurii quam Veneris velocitas e go saepius esse debet retrogradus. Obj. s. Si terra circa Solem verteretur ab Oe casu in Ortum, ut putat Copernicus, sol videretur motu annuo serri ab ortu in Occasum: atqui illud experientiae adversatur; ergo, &e-Resp. Neg. maj. Namque moveri ab occasu in ortum, nihil aliud en quam progredi juxta seriem signorum: atqui Si terra circa solem via bilis juxta seriem signorum progrediatur, Sol etiam videri debet procedere juxta seriem aliorum signorum ad quae resertur e terra conspectus. In sole enim apparere debet directio ei contraria, juxta quam movetur terra ; ideoque si terra sugnorum meridionalium, in quibus versatur, Or- dinem describat, necesse est ut videatur sol progredi juxta signorum septentrionalium seriem quibus respondet; siquidem illorum signorum ordo est oppositus seriei signorum meridionalium ; ergo terra non potest circa solem revolvi 1uxta S riem signorum in quibus existit, quin sol nobis

appareat aliorum signorum ordinem decurrere, ad quae e terra viSus refertur. Instab. Quia terra circa Suum axem movetur ab occasu in ortum, sol motu diurno nobis videtur ah ortu in occasum abripi; ergo pariter, Si terra circa solem moveretur ab Occasu in4Or- tum , sol etiam motu annuo nobis. videretur ab ortu in Occasum procedere. B P. Neg. conseq. &. parit. Ratio disparitatis est, quia terra motu diurno circa seipSam , tanquam centrum revolvitur; ubi autem aliquis circa Se ipsum , tanquam centrum, movetur, cor pora ambientia videri debent in sensum opposi

tum transferri. Contra uero . terra motia ann Vo

circa Solem, quaSi centrum , suam describit

SEARCH

MENU NAVIGATION