장음표시 사용
311쪽
3io PΗΥSICA SPECIALIS. . planetarum superiorum retrogradationes. I. EO sunt frequentiores, quo magis a sole distant planetae ; ideoque saepius contingunt in Saturno , quam in Iove, &.in Jove quam in Μarte . I.
Arcus retrogradationis majores sunt in planetis
soli vicinioribus , nempe in Marte, quam in JO-ve , & in Jove quam in Saturno .
Primi autem discriminis ratio facile Intel Iigitur . Toties enim planeta superior videri debet retrogradus, quoties terra solem inter & planetam transit, , porro terra saepius intercurrit solem inter & Saturnum, quam solem inter & Jovem. Saturnus quippe sua ut pariodum lentius absolvit, quam Jupiter; necesse est igitur ut terra saepius aSSequatur Saturnum, quam Jovem, & Jovem
Secundi discriminis obvia est ratio: arcu S retrogradationis planetae est arcus 52 , qui metitur
angulum 5. R u. ; alterumque ipsi oppositum &aequalem BRC. Jam vero angulus ille BRC major est in Marte , quam in Jove . Eo quippe ma-3or est angulus, quo ipsius apex est basis propior I atqui apex anguli retrogradationis in Μarte propior est basis BC, quam apex anguli retrogradationis in Jove & Saturno; siquidem terrae vicinior est quam Iupiter & Saturnus.
Ex dictis lacile colligitur illorum planetarum
stationes & retrogradationes in iis reipsa non existere , Sed meras esse species, quae ex eo naSCuntur , quod terra & planeta juxta eamdem directionem , nempe secundum Seriem Signorum progrediantur , & planeta tardius incedat . Inde γnim sequitur videri planetam retrocedere, quemadmodum si duae naves juxta cursum fluminis cum diversa velocitate transserantur, spectator in nave celerius abrepta positus , judicabit alterani navim contra fluminis cursum progredi. Aliter se habet planetarum directio , nec mere est apparens imo planetae sunt reVera Semper directi, id est, juxta seriem signorum suas Orbitas constanter describunt.
312쪽
t. Venus & Μercurius Soli nunquam opponuntur. 2. Venus, idem de Μercurio dicendum , Ope relescopii conspecta, videtur in conjunmone s periori rotunda, deinde versus Orientem progre
diens fit gibbosa, postea salcata, & quidem eo
magis, quo propius ad coniunctionem inferiorem accedit. Duplex itaque est Veneris ,-siciat & Μercurii, conjunctio; alia nempe Superi OP, quae evenit, dum sol planetam inter & terram fit medius; altera inferior, dum scilicet planeta inter solem & terram interponitur. 5. Illi planetae videntur modo directi, modo stationarii, modo retrogradi ς quae tria phaenomena juxta hypothesim Copernicanam sunt explicanda, Primi phaenomeni in promptu est ratio: Venus & Μercurius sunt planetae inferiores , quorum scilicet orbitae in terrae orbita continentur;- contingere ergo nequit, ut inter eos & solem
terra interjaceat, ac proinde neuter fieri potest soli opposituS. Secundi phaenomeni causam apertam ficiet figura 72; ponatur sol in B, terra in A, Venus in C, tunc Venus etit in conjunctione superiori, & plena videtur; siquidem hemisphaerium ejus illuminatum .versus terram convertitur; deinde Venus transferatur in G, tunc a conjunctione superiori digressa erit arcu CG, in eoque Si- tu apparebit gibbosa, quia hemisphaerii collustrati pars major terrae obvertitur. Venus ex G in E progrediatur, tunc semiplena conspicietur. Ubi transierit in M, tunc falcata videbitur. Denique ubi terram inter & solem versabitur, tunc erit
noVa, quia hemisphaerium ejus collustratum soli totum objicitur, ac proinde necesse est, ut pars tenebrosa terram respiciat. 5. Mercurium idem de Venere dicas, in systemate Copernicano Vide-
313쪽
Parraca 3PECIALIS.ri debet modo directus, modo stationarius, momdo retrogradu3, ut compertum. erit ex figura II. Constituatur sol in centro circa quem moveatur Μercurius in orbe GmKL, & terra in orbita majore, cujus pars exhibetur per arcum arcus superior OP partem firmamenti de-
Sit globus terrae in puncto A, & Μercurius in G , hic planeta conspicietur in puncto I per lineam AG i. . Si Μercurius perveniat ad punctum
II, dum terra percurrit arcum AB, tunc reser-
tur ad a per lineam ΒΗ et, & judicabitur directus, quia progressus est juxta Seriem Signorum ab ε. ad a. Quando idem planeta volvetur ab H in I, eodem tempore terra perveniet in C, & Μercurius conspicitur per lineam C S. Cum autem haec linea priori ΒΗ a sit parallela, necesse est ut Mercurius videatur eidem caeli puncto respondere per totum tempus quo situs est in arcu HI , ideoque tandiu stationarius apparebit. Deinde Μercurius assequetur punctum K, quo tempore terra attinget punctum D, tuncque per lineam DR 4. conspicietur in 4 , & idcirco retrogradus existimabitur; siquidem visum est retrocedere contra Seriem signorum ex S. in GPlaneta ille post retrogdidationem iterum videbitur stationarius, quandiu nimirum insistet arcum KL, & terra arcum DE, propter lineam EL 5, priori DK 4. parallelam'. Tandem peracta statione , Μercurius rursum directus apparebit, dum nempe arcum LG percurret , & terra arcum respondentem EF describet; siquidem linea FG tendit ad punctum 6, quod versus Orientem provectius est, quam punctum I, ad quod
Ex figurae mox expositae intuitu liquet, 1. Μercurium directum videri, quandiu percurrit arctum LG, qui a terra remotior est , ideoque contingere directionem, dum planeta versatur in sua cum
314쪽
PARS II. DIsSERPATIO II. 3 1 3 sole conjunctione superiori; 2. retrogradum fieri, dum solem inter & terram interponitur; quo tempore in conjunctione inferiori existit; 5. stationem illius evenire ante & post retro gradationem , dum planeta in quadraturis constituitur. . Haec omnia eodem Ordine & propter easdem causas, respectu veneris contingunt, cum illo tamen discrimine, quod frequentiores sint Μercurii retrogradationes, quam Veneris. Illud vero inde fit, quod Μercurius suam periodum celerius absolvat, quam Venus; necesse est proinde, ut saepius solem inter & terram transeat quam Venus.
uo sunt potissimum stellarum fixarum phaenomena. I. Videntur singulis diebus circa terram ab ortu ad occasum abripi, & quidem sole velocius. Si enim stella quaedam hodie simul cum sole per meridianum nostrum transeat, crastina die quatuor circiter minutis ante solem ad meridianum revertetur, &octo circiter minutis ante solem die subsequenti ad eumdem perVeniet, Sicque deinceps; adeo ut post tres menses sol in horizonte positus sit , dum Stella meridianum attingit. 2. Stellae motum habent. lentissimum , quo circa terram ab occasu in ortum progrediun-. rures ita ut suam periodum intra 25. norum . millia conficiant. Motus diurnus apparens stellarum & solis eamdem habent causam . Cum scilicet terra circa Suum axem singulis diebus revolvatur ab occasu in ortum, necesse est ut stellae fixae in partem contrariam rapi nobis vidoantur. Quod vero celerius, quam ipse sol in occasum serantur, id
repetendum est ex annuo solis motu apparente . Sol enim quotidie uno circiter .gradu VerSuS Or
315쪽
334 1 PHNIca SPECIALI1. . tum progreditur; si ergo cum quadam stella meis ridianum nostrum attingat, necesse est , ut ab eodem magis quam Stella uno circiser gradu die sequenti distet. Haec proinde Stella ad meridianum revertetur, dum unus gradus soli perlustrandus supererit. Porro sol motu diurno apparente unum paralleli gradum describit intra quatuor circiter minuta ; ergo stella die sequenti ad eumdem meridianum recurret 4. circiter minutis am
u. Μotum stellarum ab occasu in Ortum, non esse nisi apparentem existimat Copernicus. Cuius ut rationem afferat, iupponit puncta in quibus aequator & ecliptica se mutuo intersecant, non
esse fixa & immobilia, sed progredi ab ortu in
316쪽
Explicantur Sotis o Lunae Eclipses .
Εclipsis generatim est desectus luminis, quo
fulgent corpora cadestia. Haec autem vel luce mutuaritia splendescunt, ut planetae; vel lumine sibi proprio coruscant, ut Sol & stellae fixae. Eclipsis priorum siderum vera est obscuratio, posteriorum vero eclipsis est occultatio, potiu quam obscuratio. Hujus Paragraphi duae erunt sectiones. In prima de lunae, in secunda de solis eclipsibus agemus.
De Lunae Eclipsi s 4 In systemate Copernicano interdum terra, vel Potius ipsius atmosphaera, inter solem & lunam 1ea interponitur, ut radios solares intercipiat, qui Proinde ad lunam pervenire non possunt; cum autem luna nonnisi alieno lumine sulMat, tunc
317쪽
3 I 6 PHΥSICA SPEM LII. eclipsim patitur, majorem vel minorem pro va- 'riis circumstantiis . Observandum est autem ubi corpus lucidum& corpus opacum 'ipsi oppositum sunt sphaerica& aequalia, tunc posterioris umbram ipsi semper parem esse, in infinitumque protendi. Sivero minus sit corpus lucidum , tunc corporis opaci umbra in immensum porrigitur; & figuram induit coni truncati, cujus basis angustior in ipso corpore opaco sita est. Tandem quando corpus lucidum est majus , tunc umbra quam projicit corpus opacum, sormam habet conicam, cujus basis est in corpore opaco, apex autem e1 tra ipsum ad certam distantiam, eo majorem, quo minor est utriusque corporis inaequalitas. Por- lro sol major est luna & terra; idcirco utriusque illius corporis umbra debet in apicem desinere.
- Id patet ex figuris & 75, ubi tres circuli SLT, l
solem, lunam & terram exhibent. His praemissis, multa Sunt circa lunae eclipses observanda, i. eclipsis lunae aliquando est tota- . tis, cum scilicet integrum planetae hemisphaerium nobis obversum, in umbra terrestri immergitur; ialiquando partialis, Si nempe aliqua tantum e- lmisphaerii lunaris pars umbram terrae subeat; a liquando centralis, ubi nimirum umbrae terrestri
centro respondet lunae Centrum.
2. Eclipsis lunae non continsit, nisi in pleniluniis, sive quando Soli opposita est, ab eoque distans I 8o. circiter gradibus. Tunc enim ecli psim patitur Iuna, cum ipsam inter & solem terra occurrit media; atqui id non evenit, nisi iapleniluniis. 5. Non tamen singulis in pleniluniis accidunt leclipses lunae. Ratio est quod totam Suam cod' iversionem periodicam in eclipticae plano non con- f
ficiat: ipsius enim orbita CDEF M. et6. cum
ecliptica ABCD angulum efficit, quo hinc & id de ab ecliptica 5. gradibus declinat. Cum vero
axis umbrae terrestris in eclipticae plano semper l
318쪽
na in alterutro intersectionis nodo C vel D, aut prope ipsum constituta sit, dum in opposito nodo vel prope eum sol versabitur. Hinc fieri potest ut intra anni spatium vel u- . nica tantum , vel etiam nulla contingat eclipsis lunaris: quod tamen raro evenit. Quando in ipsis nodis accidit lunae cum sole oppositio, tunc eclipsis lunae totalis est ac centralis, quia lunae,& solis & terrae centra in eadem linea posita sunt. Ubi vero nonnisisprope nodos contingit Oppositio, eo major est eclipsis, quo sol & luna sunt nodis propiores. 4. Eclipses lunae sunt diuturniores, cum Verin' satur in perigaeo, sive cum terrae eSt vicinior. Umbra enim terrestris a basi ad apicem decrescit , ac proinde multo latior est, ac densior versus basim , quam versus apicem; si ergo luna sit terrae propior , tunc profundius in umbra terrestri immergitur; ideoque longior est eclipsis. 5. Eclipses lunae ab ejus parte orientali ineipiunt . Cum enim ab occasu in ortum moveatur luna, pars ejus orientalis in umbram terrestrem prior incurrit. 6. In eclipsi luna subobscuro quodam lumine rubescit. Illud oritur ex eo quod radii solares in aeris nostri atmosphaeram incidentes restingantur ad lineam perpendicularem; Sive ad axem umbrἀ: terrestris accedendo ; unde quidam perveniunt ad lunam . Dum vero radii illi refractione plurimum debilitati fuerint, lunam tenui tantum dc ObScuro lumine aspergunt. 7. Astronomi ut eclipseos magnitudinem designent, astrorum diametros in I 2. partes aequales dividunt, quas digitos vocant, & quemlibet digitum in 6o. minuta. Itaque ubi dicitur eclipsim esse 4. vel 6. digitorum, intelligendum estrertiam vel dimidiam partem diametri lunae vel
solis delitescere. Aliquando dicitur eclipsim lu- .nae II. digitos excedere, eam, V. g. esSe uo. di
319쪽
ritorum: quitas verbis id unum signifieatur ,
nempe etiam si lunae diameter longior esset, &2o. parteS aequales contineret, eclipsim nihilom,
Quaeres cuiusnam utilitatis suerint limae eclipses. Resp. I. Ex iis compertum est figuram terrae esse sphaericam, vel ad eam formam accedere. Quamcumque enim umbrae terrestris partem smbeat Iuna , sive orientaIem , Sive occidentalem , haec umbra supra lunam .diffusa , formam a eus exhibet; atqui illud non eveniret , nisi terra esset rotunda. 2. Ex tunae eclipsibuς colligitur terram essae sole minorem. Illud enim generalΘ est principium, quoties corpus opacum corpore lucido mi- lnus est, toties illius umbram diffundi, in modum pyramidis decrescendo di atqui ex lunae desectione constat umbram terrestrem ita propagari , ut in modum pyramidis desinat; siquidem eo brevior est lunae eclipsis, quo luna remotior est a terra versus umbrae apicem . Praeterea si terra solem sua magnitudine adaequaret, tunc e=us una bra inter duas lineas parallelas contineretur, ad fimmensamque distantiam protraheretur; ideoque snon Iuna tantum , Sed etiam Μars & Iupiter e- letipsim paterentur, cum inter eas & solem terra esset interposita; quod tamen astronomis; obsem vationibus adversatur. 5. Sequitur lunam esse terra minorem. Um-Z hra enim terrestris, cum desinat in modum Co-ni,'minor est ipsa terra: atqui tamen umbra ter Testris major est Iuna, cum tandiu in ilIa umbra delitescat.
4. Inserviunt Iunae eclipses ad detegendam mnius loci ab alio distantiam juxta longitudinem; siVe earum ope cognosci potest, quot gradibus unus locus sit alio magis orientalis vel occidentalis . Observatur enim qua hora eclipsis lunae incipiat duobus in locis diversis. Si eadem hora in utroque incipiat, colligi poterit parem es-
320쪽
PARS II. DIs ERTATIO ILsa Ionsitudinem . Si vero tardius in uno loco quam in altero contingat, v. g. duabus horis, eoncludi poterit priorem locum esse altero ma- gis occidentalem Io. circiter gradibus. Ratio estruod omnia sidera Singulis horis i 5. . sui circuli iurni gradus eonficiant ab ortu in occasum. Si ergo ectimis. lunae duabus horis tardius Lugduni incipiat, quam in alia civitate, constabit Lugdu. num esse So. gradibus magis occidentale, ac proinde utriusque civitatis longitudinem So. gradibus differre.
- .Cum luna circa terram voIvatur,. aliquando eontingit, eam inter terram & solem ita esse interjectam, ut impediat ne radii solares ad terram perveniant. Tunc vel in toto, vel ex parte sol occuItabitur; quo sensu eclipsim Patietur . , Hinc I. solis eclipses contingere nop possunt, nisi in noviluniis, quando scilicet luna cum sole conjuncta est. Tunc enim tantum solem inter& oculos nostros occurrit media . Quapropter
prodigii loco semper habitum est, ouod tempore mortis Christi sol eclipsim passus fuerit. Tunc quippe aderat plenilunium: siquidem Judaei Pascha
celebrabant, quod sacere non consueverant, nisi
decima quarta die mensis lunaris, ac proinde tempore plenilunii 2. Non tamen singulis in novi Iuniis contingunt Solis eclipses, quia luna eclipticam non percurrit, quemadmodum sol; sed describit circulum, qui eam secet in duobus punctis oppositis. Quapropter deficere non debet sol, nisi ipse & luna versentur circa illius intersemonis puncta, quae nodi vocitantur: jam vero probant Astronomi
ad solis delamonem requiri, ut in noveluniis ultra I 6. gradus α 55ia minuta a nodo non distet,