De exemptione regularium conservanda & confirmanda commentarius Victoris De Buck presbyteri societatis Jesu

발행: 1869년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

gularia inhiantium. Scripserunt Romam seprosueri vitam religiosam cupers, adeoque proxime lare regulares, ut dispensatio nonnisi temporaria sutura esset. Unde ortae proVi Siones pro cupiente profiteri. Sed Deus, qui scrutatur corda et renes hominum tanto

que terrore poenas repetiit ab Anania et Saphira, quod mentiti erant Spiritui sancto, ipse noVit an cuperent profiteri qui numquam profitebantur aut certe indigni judicabantur qui admitto-rentur ad professionem. Alii scripserunt monasteriorum aedificia ruinosa esse, et quasi insignes architecti forentὶ illi sibi in commendam tradi postulabant restaurandi causa. Sed literae Romanorum pontificum, conciliorum decreta, regum et principum edicta unanimi voce clamant nihil aedificiis perniciosius suisse quam hanc

restauratorum curam. Volebant pontifices, quocumque titulo concederetur commenda, quod propter liuiusmodi commendam

divinus cultus ac solitus monachorum et ministrorum numerus . in dicto monasterio N. nullatenus minueretur, sed illius ac dileotorum filiorum conventus ejusdem construe Supportarentur onera

consulta, et quod commendatorius, oneritibus hujusmodi debits supportatis, necnon quarta, si abbatia Separata Sit et seorsum αconventuali, si vero communis me a inibi emistat, tertia paris omnium fructuum, reddituum et proventuum monasterii N. hujusmodi in restaurationem illius fabricae, Seu Ornamentorum emptionem, vel fulcimentum aut pauperum alimoniam, prout majoreaeesserit et suaserit necessitas, omnibus aliis deductis oneribus. annis sinstulis impertita,) de residuis monasterii fructibus, redditibus et proventibus disponere et ordinare libere et licite valeret, sicuti etc. Sed imminutus passim monachorum numerus, ruinam trahebant aedificia, sordida templorum species quasi nota et character erat commendatorum monasteriorum. Quae vero in plerisque disciplinae observantia, quae incolarum dignitas et Veneratio, quae vita communis et Dalerna caritas' sed et passim servebacit adve sus B Varos cupidosque commendatorios inimi liciae lites pendebant in tribunalibus laicis, nuspian sere erat pax aut concordia. Superfluos reditus in pia opera expendere tenebantur commendatorii; sed his saepe locupletabant consanguineos, nisi etiam luxu aliisque peccatis eos perderent. Quorum malorum, quae in Gal-

162쪽

bis omnium erant frequentissima, quum testes essent populi, paulatim venerationem qua bona Deo dicata prosequebantur amiserunt, donec visum sit ausu utique sacrilegoὶ ea in publicos civilesque usus conVertere, quasi inde nullum jus laederetur, quum ea commendatoriorum plurimorum libidini auferrentur. Utique, qui novam reformationem utilem cogitant, hanc pristinam pestem reducere nolunt; sed in hoc errant quod non vident ex bonis initiis ingentia secutura mala. Errant insuper qui arbitrantur religiosos his temporibus divitiis abundare. Si enim excipiantur aliquot in Orientali Europae

parte monasteria, reliqua sere omnia suerunt suppre8Sa et, amiS- sis bonis omnibus, denuo erecta. Unde autem collectae pecuniae' Partim ex religiosorum patrimonio, partim contracto aere alieno,

longe minima parte ex eleemosynis fidelium. Quod si parsimonia et laboro ad bonitatem aliquantisper profecit res temporalis, multum abest ut copia assiuat. Apparent utique conventuS, 3pparent templa, apparent collegia et bibliothecae, sed non apparent debita, quibus domus multae premuntur, nonnullae opprimuntur. Siquae autem satis habeant, haec res religiosorum est, qui tam juste eam universi possident quam privati rem Suam : ita ut absque manifesta injustitia eorum proprietas violari non possit. Adeoque consilium illud tanto his temporibus perniciosius est quanto in graviora pericula jus proprietatis a socialistis et communistis incurrit. Sed an rebus suis tam male utuntur regulares 8 Oculos circumfer per utramque Americam, per Oceani insulaS, per Turciam, AEgyptum, Anatoliam, Palaestinam, Mesopotamiam, Indiam, Sinam aliasque regiones : ubique a regularibus erectas aut procuratas cernes missiones, Scholas, templa, collegia. Utique societas de propaganda fide auxilia conseri, sed nuspiam seresussicientia : nihil autem ad missionariorum educationem, cujuStamen sumptus maximi sunt. Fac enim in missione aliqua triginta versari missionarios et singulos in tirocinio scholisque philosophicis et theologicis versatos esse annos decem, ad 300, 000 rancos facile ascendunt expensae : non enim minus Dancis mille constat annuus Victus cultusque Scholastici. Atque ut de una Societate Jesu loquar, quae anno 1773 deleta fuit et nonnisi anno

163쪽

- - -

48lo restituta, cui extra Italiam nulla sere reddita fuerunt templa, nulla collegia et domus, cujus provinciae Neapolitana, Sicula, Taurinensis, Veneta, Helveta, Aragonica. Castellana et Mexicana jam pridem dispersae fuerunt et denuo omnibus bonis spoliatae,

et cujus reliquae fere provinciae obruuntur aere alieno, haec tantopere exagitata societas, et revera pauper, in miSSionibus exteris ineunte anno 3868 habebat presbyteros 700, scholasticos 273, fratres laicos 505, universim 4478. Atque alii ordines et

congregationes aemulantur charismata non minus bona.

5. Quae quum ita sint, si tamen mutationem aliquam inducere velint illustrissimi episcopi, aliam omnino suadebunt aequitas et ratio. Recogitent quid monachis debeant Galliae, in quibus S. Martinus, episcopus Τuronensis ad exemplum S. Eusebii Vercellensis, ita instituit clericos ut simul monachi essent : adeo ut per plura Saecula, quemadmodum in praelatione ad Opera S. Gregorii Turonensis Ostendit Ruinarius, non essent illic clerici qui monachi non essent; quid eisdem item debeat Hispania tum ante adventum tum post expulsionem Maurorum, ita ut si aliquot martyres excipianturin nulli fere illic colantur sancti indigenae qui monachi seu religiosi non fuerint; quid Hibernia et Scotia, quae per plura saecula nullos vidit episcopos aut presbyteros nisi monachos; quid Anglia, quae Christum non novit nisi per monachos, nequct monachorum amorem et existimationem cum fide catholica posuit; quid Belgium, Batavia, Germania, Dania, Suecta, NorWegia, Prussia aliaeque provinciae Stavicae, omnes ad Christum adductae per monachos; quid utraque America, quid Indiae. quid Omnes Oceani insulse, quas impavidi adierunt religiosi, immensis laboribus excoluerunt atque etiam rigarunt Suo Sanguine; quinam redemerint aut solati sint captivos aliosque christianos, sub Turcarum jugo gementes; quinam omnium sortissime restiterint Valdensibus, Albigensibus. Prolestantibus in Anglia, in Germania, in Belgio. in Galliis et alibi; quinam operosissime in collegiis et scholis juventutem, in pulpitis populum christianum

docuerint; quinam minima mercede in congregationibus Roma nis uniVersae ecclegiae Operam navaverint suam; quinam ubique terrarum omnium maxime Odium haereticorum et impiorum Semper subiverint et adhuc subeant; quot sanctissimi viri, etiam

164쪽

161 coelestium honoribus judicio pontificio digni, ex religiosis cla stris prodiverint et quam pauci ex aliis hominum classibus; quanta

uno verho intra specula octodecim ex religiosis domibus prosecta sint bona. Videant deinde, quoties exultarint impii et haeretici, religiosos ejectos fuisse e suis claustris bonisque suis Spoliatos, quam raro haec iniquitas reparata suerit, etiam melioribus illucescentibus temporibus. Videant eorum ruinam per Concordata Gallicana, Italica, Germanica et Hispanica profligatam fuisse; magnam partem eorum templorum conversa fuisse in templa parochialia et usibus unius cleri saecularis destinata; regulares autem cogi Omnia de novo suscitare atque tam incerta conditione ut ne jus quidem proprietatis eis tribuere aut agnoscere velint tribunalia civilia. Haec si videre et recogitare velint illustrissimi episcopi, sentient forsitan hunc rerum statum, si justitiae non BdVersetur, Saltem cum aequitate naturali et christiana pugnare. Utique, quum concordata illa facta sunt, aliter fieri non potuit, et, ut episcopi abdicare debuerunt suas sedes propter

publicam ecclesiae necessitatem, Sic regulares jacturam sacere Suorum templorum et conventuum ; verum, quum liberum nunc sit multis episcopis calamitatem illam regularium reparare,

quidni hac libertate utantur' Id autem unum ab eis postulari posse videtur, ut diSpicere velint an tot regularium cladibus addenda sit nova eorum bonorum jactura. Neque plura de his

dixerim.

Quibus ut finem aliquando faciam haec ni sallor omnium

regularium nomine profiteri possum : regulares, ut reliquae hominum classes Omnes, indigent resormatione; ast resormatio in destructione son consistit, sed in veteris disciplinae restitutione. Lumine itaque Spiritus sancti illustrati, investigent reverendissimi episcopi quibus industriis roboranda sit superiorum auctoritas et procuranda in seriorum Obedientia; quo pacto pu- . rior fieri possit religiosa paupertas et securior castitas animi et corporis; qua ratione institutio novitiorum, divina liturgia et psalmodia, orationis frequentia, literarum sacrarum Studium, Otii

fuga, ministerii sacri labores, praeceptio in Scholis, regularum observantia alitique religiosa officia fiant modo persectiori, adeoque utiliori ad Dei gloriam, regularium sanctitatem et

165쪽

- 162 Christi fidelium aedificationem et sed haec exspectanda non gunt aperturbatione et conversione religiosorum ordinum et congregationum ; contra a confirmatione bonarum rerum, quas toti approbarunt concilia, Romani pontifices et optimi quique episcopi.

166쪽

4 Exemptio est privilegium. quo persona, aut locus ab iurisdictione episeoporum, seu ordinariorum liberantur, et subtrahuntur, ac summo pontifici immediate subjiciuntur. Di in re eommunis, arg. eas. Si Papa 20. de Pri- siles. in 6. 2 Episcopi, seu ordinarii in pluribus easibus jurisdictionem habent in regulares, sive ordinariam, sive delegatam. Comm. et clare patebit ex infra dicendis. 3 Iurisdictionem ordinariam in ipsos habent in iis, in quibus jure ordinario, seu ex suo ordinario ossicio, ex lege, canone, vel consuetudine sibi competento possunt contra eos procedere. Communis. 4 Iurisdietionem vero delegatam in ipsos habent in iis, in quibus, non jure proprio, et ordinario suo officio, sed ex sola demandata sibi auctoritate a sede apostolica possunt contra eos procedere, uti cum canones et jura dispouunt, ut contra eos auctoritate apostolica, vel tamquam sedis apostoli eae delegati procedant. Communis. 5 Assertur constitutio 18. Gregorii XV de exemptorum privilegiis ci subjectione, multa ad rem continens scitu digna.

g 1 Sanctae Tridentinae synodi decretis provide cautum est, nullum pres-hIterum, etiam regularem posse consessiones Saecularium , etiam sacerdotum audire, nee ad id idoneum reputari; nisi aut parochiale beneficium habeat, aut ab episcopis per examen, si illis videbitur esse necessarium. aut alias idoneus judicetur, et approbationem, quae gratis detur, obtineat. s. k 2 Necnon, ut in monasteriis, seu domibus virorum, Seu mulierum, quibus imminet animarum cura personarum saecularium, praeter eas, quae sunt de illorum monasteriorum, seu locorum lamilia, personae tam regulares, quam saeculares ejusmodi curam exercentes subsint immediate, in his, quae ad dictam euram, et sacramentorum adininistrationem pertinent, jurisdi-

lj Bibliotheea eanonica, v. Regulares, orι. II.

167쪽

- 164 ctioni, visitationi et correctioni episcopi, in cujus disiecesi sunt sita. Itemque ut episcopi universi sub obtestatione divini judicii et interminatione maledictionis aeternae in omnibus monasteriis sibi subjectis ordinaria, in aliis

vero sedis apostolicae auetori late clausuram sanctimonialium, ubi violata suerit, diligenter restitui, et ubi inviolata est, conservari maxime procurent Inobedientes, atque contradictores per censuras ecclesiasticas , aliasque paenas, quacumque appellatioue postp0Sita, compeggentes. s. t 3 Atque ut regulares in ecclesiis suorum ordinum praedicare volentes se coram episcopis praesentare, et ab eis benedictionem petere teneantur. In ecclesiis vero, quae suorum ordinum non sunt, nullo modo praedicare possint sine episcopi licentia; contradicente autem episcopo nulli, etiam in suorum ordinum ecclesiis, praedicare praesumant. s. t 4 Verum quia expetientia comperium est, ecclesiasti ei regiminis rationem postulare, ut deeretis ejusmodi aliquid adjungatur: matura delibe

ratione nostra, et ex certa scistitia, ac de apostolicae potestatis plenitudine, hac generali ae perpetuo valitura constitutione, decernimus, statuimus et declaramus, ut deinceps iam regulares, quam saeculares, quomodolibet exempti, Sive animarum guram personarum saecularium monasteriis, seu domibus regularibus, aut quibusvis aliis ecclesiis. vel beneficiis, sive saecularibus incumbentem, exerceant; sive alias ecclesiastica sacramenta, aut unum ex illis ministrent praevia episcopi licentia, et approbatione; sive quoquo modo in eorumdem sacramentorum, vel alicujus ex illis administratione de sacto absque ulla auctoritate se ingerant, in his, quae ejusmodi curam, seu administratio-Bem concuruunt, omnimode jurisdictioni, visitationi et correctioni diceeesani episcopi tamquam sedis apostolicae delegati, plene in omnibus subjiciantur; ad haee tam regulares, quam saeculares hujusmodi nullis privilegiis, aut exemptionibus tueri se possint, quominus, si deliquerint circa personas intra Septa degentes, aut circa clausuram, vel cirea bonorum administrationem monasteriorum monialium, etiam regularibus subjectarum, ab episcopo loci similiter tamquam ad hoc sedis apostolicae delegato, quoties et quando opus suerit, puniri, et corrigi valeant. ne i 5 consessores vero, seu saeculares quomodocumque exempti, tam ordinarii, quam extraordinarii ad consessiones moniali mi etiam regularibus subjectarum, audiendas, nullatenus deputari valeant, nisi prius ab episcopo dioecesano idonei judicentur, et approbationem, quae gratis concedatur, obtineant; sed et administrantes bona ad ejusmodi monasteria sanctimonia- Iium, ut praesertur, etiam regularibus subjectarum, pertinentia, sive regulares extiterint, sive saegulares quomodolibet exempti, episcopo loci, ad bibi iis etiam suderioribus regularibus, singulis annis rationes administrationis,

168쪽

- 165 gratis tameo exig6ndas, reddere teneantur, ad idque juris remediis cogi, et eoae pelli queant; lieeatque episeopo ex rationabili lausa superiores regulares admonere, ut ejusmodi consessores, atque administratores amoveant;

iisque superioribus id facere detrectantibus, aut negligentibus, habeat episeopus facultatem praedictos consessores et administratores amovendi toties quoties, et quando opus esse judicaverit; ac similiter possit episcopus

una cum superioribus regularibus quarumcumque abbatissarum, priorissarum, prae laetarum, vel praepositarum eorumdem monasteriorum, quocumque nomine appelleatur, electionibus per se, vel per alium interesse, ac praesidere abque ulla tamen ipsorum monasteriorum impensa. B. k 6 Ao de muci habeat episeopus, tamquam dictae sedis delegatus auctoritatem coercendi, ad puniendi quoseumque exemptos, tam Saeeulares, quam regulares, qui in alienis ecclesiis, aut quae suorum ordinum non sunt, absque episcopi licentia. et in ecclesiis suis, hut suorum ordinum non petita illius benedictione, aut ipso contradicente, praedicare praesumpserint; ita ut episcopi in suprascriptis casibus, in praenominatas personas, in praemissis omnibus et singulis, aut circa quoquomodo delinquentes, quoties, et quando opus luerit, etiam extra visitationem per censuras ecclesiasticas, aliasque poenas , uti ejusdem sedis delegati procedere, omnemque jurisdictionem exercere libere et licite valeant, sἶ 7 M aequitur elaumla praureativa una eum aliis derogatoriis. et Datum Romae apud S. Petrum nonis labruarii 1612. pontificatus anno secundo ; a Buuar. tom. 6, pag. 98.6 Asseruntur responsa sacrae cong. Concilii ad varia dubia super dicta constitutione Gregorii XV. exorta. Posita constitutione sel. reo. Gregorii XV, de exemptorum privilegiis, etc. Dubitatnr; e 1 An liceat episcopis visitare altaria regularium ecclesiarum, quibus cura animarum personarum saeeularium non incumbit, aut loca, ubi in eisdem ecclesiis asservatur SS. Eucharistiae sacramentum, vel ubi audiuntur consessiones personarum saecularium ' s. 2 An episcopi possint regularibus praeseribere, ut certis tantum in logis ac temporibus, aut certarum personarum consessiones audiant, vel alias illorum privilegia restringere, ac moderari in sacramentis administrandis. ve 3 An Iacultas episcopis per constitutionem attributa in exemptos, tam Saeculares, quam regulares, intelligatur, etiam tributa in personas nullius

diueeesis p sa 4 An eadem saeuitas competat interioribus praelatis proprium territorium ao jurisdietionem quasi episcopalem habentibus ' a

169쪽

- 166 - α 5 An per eamdem eonstitutionem 'in illis verbis ; P ait episeoptia una

eam everioribuδ regularibal quarum inque abbatinarum ete. electioniabul per δe, vel Fer alium intererae, ae prataidere, jus abbatissas confirmandi episcopis attributum censeatur 'se 6 An consessores monialium ante dictam constitutionem deputati debeant ab episcopo examinari et approbari ξ γ a 2 An superiores regulares similiter ante ipsius constitutionis publicationem electi, seu deputati, alia indigeant episcopi approbatione pro consessionibus sanetimonialium sibi subjectarum audiendis ' οa 8 An consessiones, quas audiunt superiores regulares elegii, geu deputati, vel confirmati post publicationem, et scientiam tenoris dictae bullae, non obtenta episcopi approbatione, sint nullae, atque irritae, necne ' ηε s Αn regulares generaliter ab episcopo approbati ad consessiones personarum Saecularium audiendas, censeantur etiam approbati ad audiendas consessiones monialium sibi subjeetarum pae 10 An regularis ad audiendas consessiones monialium unius monasterii ab episcopo approbatus consessiones monialium alterius monasterii audire possit 3 set 11 An consessores regulares extraordinarii semel ab episeopo deputati, et approbati ad audiendas monialium consessiones pro una vice intra annum ad praescriptum sacri concilii Tridentini possint virtute diotas approbationis pluries tamquam consessores extraordinarii earumdem consessiones absque nova episeopi licentia p se 1 2 Cum in eadem constitutione statutum sit, ut liceat episcopo ex rationabili causa superiores regularium admonere, ut amoveant sonsessores monialium, atque administratores bonorum ad earumdem monialium monasteria pertinenlium : iisdem superioribus, id sacere detrectantibus, habeat episcopus saeuitatem praedictos consessores et administratores amovendi qu ties, et quando opus esse judicaverit: an ejusdem causam episcopus Superioribus regularibus significaro teneatur ' sa 13 An eadem constitutio, qua parte supponit episcopi jurisdictioni

regulares delinquentes circa personas degentes intra gepta monasteriorum monialium, aut circa clausuram, vel honorum administrationem eoru mdem monasteriorum, habeat locum in omnibus delictis, an vero solum in noloriis, et cum scandalo populi' ac Sacra congregatio cardinalium eoncilii Tridentii interpretum censuit, constitutionem san. meae. Gregorii XV. de exemptorum privilegiis nequaquam subjicere regulares exemptos, quibus cura animarum personarum Saecularium non incumbit, episcoporum jurisdictioni in his, quae sacramentorum

170쪽

- 167 administrationsae consternunt, nisi cum in sacramentis personis saecularibus administrandis iidem regulares delinquunt, ac propterea. va Adl dubium respondit, episcopis non licere in vim ejusdem constitutionis visitare altaria ecclesiarum regularium, quibus non incumbit animarum cura personarum faedularium, nec loca, ubi in iisdem ecclesiis asserva-vatur SS. Eucharistiae sacramentum, vel ubi consessiones personarum 8aegularium audiuntur. De Ad 2. Hae in parte constitutionem nihil novi juris induxisse, nec ullam, novam auctoritatem episeopis in regulares attribuisse, ideoque in viae ipsius eonstitutionis non posse episeopos regulari hus praescribere, ut certis tantum in locis, ac temporibus, aut certarum personarum consessiones audiant, vel alias illorum privilegia i a saeramentis administrandis restringere, aumoderari. Quod si aliunde episcopis hujusmodi lacultas competat, illam non fuisse ab eadem constitutione sublatam. Ad 3. Censuit, ejusdem sacultatem non intelligi tributam episcopis in pedisonam nullius di aegesis. Ad 4. Non competere. Ad 5. Ius confirmandi abbatissas minime luisse episeopis per constitutionem attributum. Ad 6. Consessores quidem extraordinarios monialium nullatenus posse post constitutionem illarum consessiones audire, nisi prius ab episeopo diceoe- sano idonei judicentur et approbentur; ordinarios vero consessores ante constitutionis publicationem deputatos, posse, durante triennio ab eorum deputatione inoboando, pergere in consessionibus sanctim oui alium audiendis absque alio examine, et approbatione episcopi. Quod si contingat, ut illorum facultas a sede apostolica ultra triennium prorogetur, tunc debere eos ab episcopo examinari, et approbari. Ad T. Superiores regulares electos, seu deputatos ante ipsius constitutionis publieationem, quibus alioquin saeuitas competat audiendi consessiones monialium sibi subjectarum, posse, durante eorum ossicio, pergere sine alia episcopi approbatione in consessionibus audiendis illarum tantum, quae 8p0nte ac proprio motu id ab eis petierint; at vero eos, qui post constitutionem eligentur, qui quoquo modo depulabuntur, vel qui in eorum ossiciis seu dignitatibus, expleto jam tempore a constitutionibus cujuscumque ordinis, vel alias legitime praefinito, ad aliud tempus confirmabuntur, nequaquam posse sanctimonialium consessiones audire, nisi prius a disieces ano episeopo idonei judieati et approbati fuerint. Ad 8. Consessiones hujusmodi nullas atque irritas esse. Ad s. Regulares generaliter ab episcopo approbatos ad consessiones per-

SEARCH

MENU NAVIGATION