De exemptione regularium conservanda & confirmanda commentarius Victoris De Buck presbyteri societatis Jesu

발행: 1869년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

- 128 cellerent; haec tamen commoda, hos splendores ea animi maynitudine reliquerunt, ut neque in Eollandiae proceres querimonia, nec in rebellem clerum maledicentia, neque vel unico libelli acrioris apice injuriam vindicaverint. Haec Bachusius. Quis vero dubitet quin haec conflantia in propugnanda fidei veritate, inservando erga Sanctam sedem fideli obsequio, in dimittendis potius Omnibus quam aures vicariis suspensis aut intrusis praeberent, magnam partem debila sit exemptioni a vicariorum potestate 3 In Galliis quoque si imperterriti steterunt societatis Iesu

patres adversus haeresis Iansentanae fautores, nonne auct3 eorum

confidentia. quod ab episcoporum jurisdictione erant liberi Requidem Vera cardinalis de Noaliis, archiepiscopus Parisiensis,

eos omnes Sacramenti paenitentiae administratione et praedicatione divini verbi annos plures interdixit, eosdemque ad viginti novem annos eadem poena mulctavit Daniel de Caylus, episcopus Antisiodorensis. Iniquissima utique haec erant facinora et manifestissima privilegiorum apostolicorum Violatio ; Verum quot alii, nisi eos cohibuisset tanti sceleris invidia idum patrassent 70uanta contra lacilitate Scipio Riccius, episcopus Pistoriensis, presbSterOS non exemplos ad subscribendum schismaticae et haereticae suae synodo induxit 7 Utile ilaque est ut in singulis dioecesibus aliquot sint Viri, quos non nisi aegerrime terrere po sint et a sanctae sedis reVerentia dimovere episcopi praevaricatores. Quod et ex historia Coloniensi liquet : quum enim duo archiepiscopi ad Lutheranorum castra transierunt, suissetne et capitulo cathedrali et Carthusianis tanta resistendi audacia, si ab

eorum imperio non suissent securi 3 Similia habet de Carthusianis Anglis aliisque Fellerus ηὶ . Manifesta itaque est sanctae sedis

utilit3S.5 Neque minor inutilitas episcoporum, debito modo intellecta. Sane S. Bonaventura ita de ea disserit: Si autem movet eos,

inquit loquens de episcopis 2ὶ, quod sumus erempti a jurisaictione issorum quoad nos ipsos; tunc e converso conSOlentur, quod liberiores sunt, quod pro nobis non tenentur reddere rationem; ut O nostra stubernatione carent honore, ita sunt liberi a sollicitu

132쪽

dine et labore, emeepta providentia pietatis et internos in sum pa- eis unitate servanda. Similiter Cardinalis Palavicinus: Quapropter sinistimo. ait, nec 'l si poni eae quidem episcopis oferret ultro suffecturum se ipsorum jurisdictioni coetus omnes ab illa immu,nes, episcopos, qui relistionis Studio ac prudentia praecellerent, ob publicam privatamque quietem ne id fieret precibus intercessin s. Νeque aliter archiepiscopus Strigoniensis, primas Hungariae et S. B. E. cardinalis, Bathianus in epistola ad Iosephum i I loquitur, quum, allegans rationes Ob quas regularium gubernium sibi vindicaro nolit, inter alia rogat imperatorem ut suum agendi modum adscribat modestiae, quae non plus praesumit, quam audeat 2) seu praestare valeat. 6. De utilitate. autem, quae regulariibus ex exemptionΘ Oritur, integer liber sacile conscribi posset. Imprimis haec non tantum utilis sed vere necessaria censetur iis ordinibus aut congregationibuS, quarum Omnia membra uno supremo capiti subsunt. Id adstruunt non tantum quatuor praelaudati scriptores, Iacobus

Abbas Cisterciensis 3J, auctor Memorialis pro Mendicantibus ιὶ, Salmeron 5J, Pallavicinus 6ὶ, verum etiam primi Abbates Clu

niacensis Congregationis, e quibus sex inter caelites relati sunt, SS. Franciscus Assisias et Dominicus, S. Franciscus de Paula S. ignatius de Loyola, S. Teresia et plures alii sancti ordinum

aut congregationum religiosarum conditores aut resormatores ;qui Omnes necessarium duxerunt religiosos suos exemptos eSSe

ab episcoporum jurisdictione : quin etiam ipse Febronius in sua Retractatione id professus est his verbis ): emptio regu

larium, quorum maona in ecclesia utilitas, eorumdemque immediata subjectio ad sedem apostolicam, legitimis eae cauSis, IN

133쪽

ECCLESIAE, videlicet AD FACILIOREM EORUMDEM SUB UNO SUPREMO CAPITE GUBERNATIONEM, INTRODUCTA, ET AB OMNIBUS ECCLESIIS AGNITA, nedum a

saeculari potestate, sed nec ab una sarticulari synodo abrogari va. let. Abusibus eae hac Memptione enasci valentibus per concilium Tridentinum occursum et praevisum est. Ad quam consessionem

ei extorquendam multum sane valuerat nitida hujus rei expositio Zaccariae, qui urgens contra ipsum Febronium modum adhibitum a sanctis Bernone, Odone, M OlO, Odilone, Hugone et Petro Venerabili, Cluniacensibus Abbatibus, in constituenda congregatione Cluniacensi et in reformandis per eam monasteriis, sic concludit ) :Frustra haec omnia fuissent, nisi monasteria Cluniacensi abbati subjecta ab episcoporum iurisdictione Romani pontifices

vindicassent; tot enim fuissent moderatores quot mona teria, neque Summa abbatis yeneralis praefectura quidquam ad disci. plinam seu instaurandam seu conServandam contulisset, ubi haec episcoporum arbitrio relinqueretur. Id erys primum sanctissimis Cluniacensibus abbatibus cordi fuit ut quae suo essent monasterio subjecta coenobia, ea Sub una GSent Romani pontificis potestate. Sic nempe disciplinae aequabilitas a capite in caetera membra dimanare, Servarique certo poterat. Quod si xraeclarissimi illi monasticae vitae inStauratores, quum unus fere Benedictinorum monachorum ordo floreret, ne turbarentur omnia, necessarium duoeerunt, quid eos in tanta retioloso

rum ordinum, qui postea inducti sunt, diversitate facturos fuisse putabimus y Quotusquisque enim est qui non intellissat, paucissimos tot inter episcopos eaestare, qui tot sanctorum institutorum vim, ossicia, discrimina animo complectantur, Suamque ita in omnia curam intendere accommodent δ Nihil tale a Romanis pontisicibus metuendum. Praesto illis plurimi sunt eae omni coetu consiliarii quos audiant, praesto adjutores plurimi quorum opera in abditioribus cujuscumque ordinis ressulis ser. scrutandis utantur. Atque hac factum de causa quod omnium,

quos post duodecimum saeculum introductos Scimus, restularium ordinum institutores suos Romanae sedi alumnos devoverint, ab episcoporum iurisdictione subductos. Et sane quid

134쪽

fieret de religione, ut animadvertit auctor Memorialis pro Mendicantibus ηὶ, quae, dum debet uniformiter vivere, subjiceretur multis et diversis Voluntatibus, quaeque proin continuo obnoxia fieret diversis consuetudinibus diversisque modis agendi 8 Addo essentiam mullorum ordinum immutatum iri. Etenim S. Ignatius de Loyola multum secum deliberavit an speciali volo sanctae sedi devinciendi forent Societatis proseSsi, et utrum praestaret eos voto adstringi summo pontifici an episcopis; decrevitque tandem eos permittendos papae, nequaquam episcopis; neque id si aluit sine gravissimis causis, quas apud Barioli Videre est 2J; adeoque . haec res ad ipsam Societatis eSSentiam pertinere declaratum est

in Congregatione generali V 3 . Atque idem dixerim de aliis sere

ordinibus. In omnibus enim certa eSi hierarchia, quae, ni sus- deque omnia vertere Velis, mutari nequit verbi gratia, Franciscanus parere debet suo guardiano; deinde custodi; tertio ministro provinciali: quarto commiSsario generali; quinto ministro generali; sexto protectori Ordinis, qui solet esse aliquis ex numero cardinalium : postremo Summo pontifici. Iam supponamus episcopum intervenire huic ordini hierarchico : sane superior erit ministro provinciali; unde hic in gubernanda sua provincia tot habebit superiores, quot sunt dioeceses in quibus Sua provincia domos numerat: Si episcopum superiorem laciamus commissario generali aut ministro generali, de cardinali prolectore submittendo episcopis quae8lio eSse non potest), res adhuc pejor evadit. Et quidem, in uniVersum loquendo, quis non videt totum ordinem disturbari Τ Nam, quum omnis imperii ratio ita sit comparanda, ut quo altius ascendas, eo minor sit superiorum numerus, donec tandem ad unum caput devenias ; hic contra haberes prius plures Superiores, dein pauciores, postmodum unum et demum iterum bene multos, qui omnia serme pro ar bitrio regerent. Sed haec de ordinibus et congregationibus sub uno capite militantibus. Generatim vero exemptionem utilissimam esse regularibus,

bene institutis, ex multiplici capitis liquet. Nam, ut loquitur

135쪽

Salmeron cui reliqui saepius citati consentiunt, quum a

bene gubernandum opus sit pastorem diligenter agnoscres vultum pecoris sui, et ut dilectionis assectu oves prosequatur; certa magis agnoscere poterit Oves, qui eamdem vitam s8t professus, quam episcopus, qui HuSdem professionis monasticae ut plurimum esse non solet. Quae omnino consormia sunt iis, quae in

diplomate Corbdensi inserenda curavit pontifex Nicolaus, anno 863, inquiens 2ὶ : Nec bene disponet aliquando cujuscumque militiae vitam, cujus non fuerit ipse qui disponit aemulator. Et similia docet Salmeron 3), quin etiam addit bonos et doctos episcopos, et qui olim fuerunt religiosi, a gubernio regularium

arcendos, quia Ordinarent Sum dioecesis religiosos ad bonum ipsius, et non ad bonum corporis totius relisionis; unde cito religio periret, sicut corpus in frusta concisum, partibus inter se

divisis. Particulatim vero explicat auctor Memorialis pro Mendicantibus hujus ruinae periculum ; sed brevitatis causa exhibebo tantum quae disserit de obedientia : Potest argui ads positum, inquit 4ὶ, primo ea obedientia, quia illud quod vel impedit vel

minuit religiosorum obedientiam ad patrem monasterii est nocivum voto obedientiae ab eis facto ; ... sed jurisdictio episcopalis nata est impedire talem obedientiam, quia jurisdictiones contendentes in eamdem personam natae sunt impedire, etiamsi respiciant diversos casus; quia, stuantumcumque casus sint diverat, in una persona non possunt simul emestui stures; nam einsequendo unam impeditur ab eraecutione alteriuS, etc., una impedit aliam, etc. Si concurreret jurisdictio episc

satis cum jurisdictione abbatis super monachos, impediret iurisdictionem abbatis et diminueret, quia qui subditur duobus, nullius obedientiae ad plenum subjicitur. Secundo arguitur eae eodem sic : quia illud, quod dat occasionem subditis religiosis minus prompte obediendi patri monasterii, eSt nocivum bono obedientiae debitae illi patri. Sed iurisdictio episcopalis eSi hujuSmodi ; ... quia spes propinqui defensoris redderet relimosos subditos minus promptos obedire patri monasterii, quia

136쪽

- 133 passim per appellationes qualescumque possent evadere manus

ejus. Sed hoc est reddere reliyiosos ad obedientiam eis debitam mimus promptos. Hactenus anonymus ille. Quibus addimus cum Salmerone sqὶ exemptionis abolitionem sore scaturiginem litium innumsrarum inter monachos et episcopos seu clericos: quas siquis cupiat, e castris Christi Domini expellendum esse monetarchiepiscopus Mechliniensis Humbertus a Praecipiano s23. Tolle regularium exemptionem : quid deindet obtinebit juseommune 3J, quo jubetur hoc tantum sibi in monasterio vindicent sacerdotes quod praecipiunt canones, id est monachos ad λ ι versationem sanctam premonere, abbates aliaque ospicia in-Stituere, atque mira regulam facta corristere. Quod si aliquia in monachos canonibus interdictum praesumpserint, aut uinur Fars quidpiam de monasterii rebva tentaverint, non deerit ab

illis sententia Moommunicationis. Atqui nihil nunc obstat quin episcopi regulares exemptos ad conversationem sanct3m Praemoneant eι adhortentur. Abbatum autem aliorumque ossicialium institutio tanti non est, quum de jure communi libera abbatum Seu Superiorum electio penes monachos et ossicialium designatio penes abbates aut superiores sit. Correctio autem peccatorum, quam Visitandi jus, supplendi negligentiam praelatorum et ad mittendi appellationes consequitur, in singularibus monasteriis disciplinae conservandae inservire potest ; sed hoc idem emolumentum in ordinibus seu congregationibus religiosis multo facilius certiusque a superioribus majoribus procurabitur. Clunia- censes utique, quibus tot monasteria ab ipsis abbatibus, episcopis et Romanis pontificibus concredita suerunt resormanda, multo melius hoc ossicio lancti sunt quam illi umquam episcopi. Neque minus recte idem factum in tot aliis monasteriis monachorum et maXime canonicorum regularium, quibus placuit in congrega

tiones coire.

I Quum itaque a communi gubernio congregationumve in- .stitutione tanta bona prosecta sint et tot locis disciplina re-

137쪽

gularis restituta, nil mirum si concilio Τridentino, quod in reformandis monasteriis tam felicem operam posuit, Visum sit nihil opportunius a se fieri posse quam monasteria ad congregationum formam adigere. Quapropter sessione XX lV, capite VllI, de regularibus et monialibus, hoc decretum edidit: Monasteria

Omnia, quae steneralibus capitulis aut episcopis non sissunt. nec suos habent ordinarios restulares visitatores, sed sub immediata sedis apostolicae protectione ac directione resti consueverunt, teneantur, infra annum a finepraesentis concilii, et deinde quolibet triennio sese in congregationes redissere, juoeta formam constitutionis Innocentii III in concilio stenerali, quae incipit: IN SINGULIA ; ibique certas restulares personas deputare; quae de modo et ordine, de praedictis conorestationibus erigendis, ac statutis in eis eaesequendis deliberent et statuant. Quod si in his neoli. gentes fuerint, liceat metropolitano, in cuius provincia praedicta monasteria sunt, tanquam sedis apostolicae detestato, eos pro praedictis causis convocare. Quod si infra limites unius provincim non sit suspiciens talium monasteriorum numerus ad eristendam congregationem, possint duarum, vel trium provinciarum monasteria unam facσε constrestationem. Ipsis autem congressationibus constitutis, illarum oeneralia capitula, et ab illis electi praesides vel visitatores eamdem habeant auctoritatem in suae conorestationis monaSteria ac restulares in eis commorantes, quam alii praesides ac visitatores in ceteris habent ordinibus rteneanturque sum constrestationis monaSteria frequenter vis tare, et illorum reformationi incumbere, et ea Observare quae in sacris canonibus, et in hoc Sacro concilio sunt decreta. Quod si etiam, metropolitano instante, praedicta emequi non curaverint : episcopis, in quorum dioecesibus loca praedicta sita sunt, tanquam sedis apostolicae uetestatis, subdantur.

Statuere poterat concilium exempta monasteria visitatum iri ab episcopis tamquam Sed is apostolicae delegatis, non exempta ab episcopis ordinaria auctoritate ; sed, ut ex decreti forma manifestissimum est, longe majorem spem in visitatione praesidum congregationum reponebat, et propterea eas institui volebat, nec ad episcopos recurrebat, nisi congregationes et visitationes omitterentur.

Jam si a superioribus proximis aut visitatoribus ad episc

138쪽

pos appellare possint regulares dyssoli, quantae perturbationes, quantum Obedientiae detrimentum, quanta superioribus injecta formidol Ne in appellationum ambages deveniant, satius sorte ducent superiores quorumdam delicta non punire, aut ingrata eis

non imperare quam auctoritatem Suam tanto dispendio exserere. Non enim heroica constantia ab omnibus exspectanda est. Utique in religiosis ordinibus omnibus aliquando superiores iniqui sunt, aliquando negligentiores, imbecillitate tamen saepius humana quam praVitate voluntatis. Sed quae in his terris societas ab abusibus vacua est 3 Quis numquam errat aut peccat superior 8 Lege libros S. Bernardi de Consideratione aut de ossicio episcopi: non modo episeoporum palatia, sed ipsam curiam Romanam vitiis suis non carere cernes. Sed quoniam decipiuntur errantque aliquando episcopi atque ipsi Romani pontifices, estne admirationi locus 3 estne cohibenda eorum auctoritas et remittendum aliquid do obedientia eis debita 8 Profecto, non; sed tolera da necessaria haec mala christiana patientia. Similiter religiosi si justas habent conquerendi de superioribus suis causas, eadem , illa virtute se arment oportet. Quum enim Obedientiam professi. Sunt, satis noverunt sibi reliquum Vitae tempus non obediendum lare angelis sanctisve in gratia divina confirmatis, sed hominibus quos necesse est quotidie sacrificia pro peccatis suis offerre; hanc nempe obedientiae suae lare laudem, quod a multis molestiis immunis non sit. Quapropter Voluerunt Omnes religi

Sorum ordinum landatores ut novitiis quemadmodum loquitur S. Benedictus) praedicentur dura. Absit ut justitiam a monasteriis exsulare posse aut debere dicam l Sed justitia ordinis sui contenti sint religiosi. Errat utique haec aliquando; sed non ideo supprimenda est, quoniam in his terris justitia nulla ab omni errore secura est. Quid nonne salientur facilius episcopi, religiosos quotidiano usu non cognoscentes aut nullam vitae religiosae experientiam habentes, quam superiores regulareS

Sed ex his sequetur ne ad Romanas quidem congregationes et tribunalia viam aperiendam esse regularibus. Quid ergo Utique, haec ut claudatur prorsus non suadeo. Sed ipsa sancta sedes, uti et omnia gubernia civilia, numquam Voluit appellationes esse Iaciles, et temeras semper repressit; et imprimis regularium ap-

139쪽

pellationes expedite numquam admisit . Quid, quod Societati Iosci concessit ut nemini liceret extra ordinem appellare Quod priviis gium impetravit ipse S. Ignatius a Paulo papa IV, qui, quum potiores partes in instituenda Theatinorum religione habuisset, ex perientia noverat quaenam ad disciplinam congervandam necessaria sint. A correcιione restulast societatis hujusmodi, inquit secundum ordinationes factae sui vigor disciplinae melius con .servetur' appeἰlari aut talis appellatio per ullum iudicem mitti. .. non possit. Sed jam pridem ante aut etiam post idem aut simile privilegium concesserunt alii Romani pontifices canonicisS. Salvatoris, Benedictinis S. Iustinae, Olivetanis, Camaldulensibus, FF. Praedicatoribus, Cisterciensibus Lusitanis aliisquo siva

dirocto sive per communicationem, adeo ut quasi communis ringularium lex sit nemini ἰicere ab institutis, Ordinationibus, corin rectionibus eι mandatis constreyαιionum seneralium aut aliorum superiorum ad quemcumque, etiam ad Summum pontificem et sedem apostolicam, nisi de speciali Summi ponti is licentia a pellare ; appellationesque. desuper pro is ors interpositas et inde secuta irrita haberi; et judices districis prohibitos appellationes hujusmodi recipere aut illas cOynoscere Sub poena eoecommunicationis 2ὶ .Quodsi repagula et impedimenta appellationibus ad sedem apostolicam opponenda visa sunt ut vistor disciplinast melius conservetur, quanto magis reprimendae Sunt appellationes

ad curias episcopales 3 Et quum ii etiam, quibus instituta Societatis Iesu non omnino placent, non possint non lateri ejus gubernii rationem ita esse temperatam ut abusus lacile e tirpentur, delicta non impunita sint et disciplinae nervus integer maneat, liceat Aingulare praeceptum ex ejus legibus producere. Scilicet in Virtute sanctae obedientias vetuit Mutius Vitelleschi, praeclarus praepo8itus generalis. quod praeceptum, prius ad aliquot provincias missum, dein congregationes Vili, lX et X ad omnes extenderunt et accuratius

interpretatae sunt ns quis procuraret eoeternorum intercessio. nes, quas superiores impediant aut Saltem di cilem eorum redo dant subernationem, sius minus pro Suo iudicio et voluntate

140쪽

moeta Societatis institutum de rebus et personis sibi subjectis disponant Ii . Quas intercessiones pestem pro tota Societate appellavit congregatio X; cujus vestigiis insistens congregatio XVlhoc gravissim uni decretum tulit 2ὶ : in omnes nostri a procurandis eaeternorum patrociniis Quae retiolosae disciplinae et obedientiast pestis esu mastis absterreantur, statuit constrestatis ut

peccatum, quo molaretur praeceptum de non procurandis emernorum intercessionibus nostris impositum, in posterum Superis ri reservetur atque ita snter casus reservatos recenseri jussit. Apad reoliva 3leaecipiuntur tamen intercessiones eorum, qui ratione universalis regiminis in ecclesia etiam in Societatem Iesu habent auctoritatem; quamquam ratio habenda est formulae instituti a

Iulio papa ill approbatae, qua votum de obeundis qualibuscumque missionibus pontificiis explicatur; ubi et haec leguntur : Ne

qua autem possit esse inter nos missionum aut provinciarum

hujusmodi ambitio vel detrectatio, intelligant singuli sibi per se vel alium de hujusmodi missionibus quidquam cum Romano pontidice non esse curandum; sed omnem hanc curam Deo, et ipsi pontifici tamquam ejus vicario, et Societatis praeposito di- mittendam cui quidem praeposito, sicut caeteris, nihil de sui ipsius missione in alterutram partem, nisi de Societatis consilio, cum dicto pontifice curandum erit. Fac itaque nullas amplius esse exemptiones; patere palatia episcopalia querelis, appellationibus, ambitioni inferiorum ; episcoporum aut vicariorum implorari auxilia, relistiosae disciplinast et obedientiae pestem, intercessiones nempe externorum quae superiores impediant aut saltem dissicilem eorum reddant gubernationem, in monasteria omnia introduxeris. Certe haec non est laudabilis resormatio, disciplinae monasticae restitutio, auctoritatis superiorum confirmatio, his temporibus, quum nulla sere amplius externa coactio adhiberi potest, magis quam umquam neceSSaria. 8 Quum itaque regularium exemptio nequaquam aboleri possit, quin universa ordinum aut congregationum constructio labefactetur aut dissolvatur, quin superiorum enervetur auctoritas et

dyscolorum protervia laveatur, quin dissidia et multa alia geminentur graVissima incommoda, lacile patet nequaquam id utilo

SEARCH

MENU NAVIGATION