De exemptione regularium conservanda & confirmanda commentarius Victoris De Buck presbyteri societatis Jesu

발행: 1869년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

sore monasteriorum reformalioni, sed perquam noxium. Nedum superiorum potestas minuenda, impedienda aut turbanda sit, augenda potius est et roboranda. Neque proficiscuntur infirmitates, quibus sorte aliquae laborant religiosae lamiliae, a nimio superiorum imperio, sed potius a nimia facilitate in cooptandis instituendisque tyronibus, vel etiam indiligentia in literariis promovendis studiis. Idque satis apErte indicat sanctissimus Dominus Pius IX, quum, die Iunii anni 38 7, omnes supremos regularium ordinum moderatores quo magis subditos in Vocatione, qua vocati sunt, digne ambulare sal agant, hisca adhortatur verbis :Cum autem eae ditissenti tironum admissione, atque Optima illorum institutione totius cujusque sacrae familiae status decorque plane pendeat, VOS Summopres hortamur, ut eorum, qui religiosae vestrae familiae nomen daturi sunt, indolem, ingenium, mores antea accurate emploretis, ac sedulo investissetis quo com Silio, quo Spiritu, qua ratione ad restularem vitam ineundam ipsi ducantur. Ac postquam noveritis illos in religiosa vita amplectenda nihil aliud spectare nisi Dei gloriam, Ecclesiae utiliatatem, ac propriam et aliorum salutem, in id potissimum omni diligentia, cura, industria incumbite, ut tirocinii tempore eae proprii ordinis testibus pie sancteque ab optimis magistris educentur, et ad Omnem virtutem, atque ad initum regularis vitae institutum quam optime informentur. Et quoniam praecipua atque illustris restularium ordinum laus semper fuit litterarum Studia emolere, fovere, ac tot eruditis, doctis laboriosissius

Operibus humanarum divinarumque rerum scientiam illustrare, iccirco vos summopere Gestamus, monemus, ut luoeta vestri Ordinis leges cura, sollertia rectam studiorum rationem promovere, et Omnia conari velitis, ut religiosi vestri alumni in humaniores litteras, ac severiores disciplinas praesertim sacras

addiscendas constanter incumbant, quo ipsi optimis sanisque doctrinis apprime eaeculti, et proprii muneris partes, et Sacra ministeria religiose sapienterque obire valeant. Ab hac utiquerelarmationis norma plus sperandum est quam ab exemptionis abolitione.

s. Quum autem a recte institutis gubernatisque ordinibus religiosis innumera proficiscantur bona, quum inde populuS as

142쪽

cipit aedificationem spiritualem maximam, quum diligentes indefessique inde prodeant in vineam Domini operarii, nemo non videt utilitatem Christi fidelium ex exemption regularium etiam consequi; cui rei enarrandae, de qua legi potest Fellerus q), diutius insistendum non Videtur. 40. Ad comprobandam demum exemptionum utilitatem invocat Gregorius XVI haereticorum et incredulorum in eoeemptiones odium. De odio isto jam satis superque diximus, quum ostendimus adversarios sanctae sedis id semper molitos luisse, ut exemptiones tollerentur. Quanti Vero ponderis sit argumentum istud hi noverunt, quibus compertum est quam prudentes sint filii tenebrarum in sua generatione, adeoque prudentiores filiis

lucis.

143쪽

cΑPUT DECIMUM QUINTUM.

Ba Obieotionibus aliquot fieri solitis adversils exemptionem et privilegia regularium.

i. Multas objectionsa votorsa ita protritae sunt ut ne memorari quidam mer antur. 2. Inspis o icitur privilogia hac astata odiosa Esso. 3. Opora majorem auctoritatam habant opimopi in regularas exemptos quam in asseulares bonestolarios. 3. Omno sacrum ministorium rogularium, qui multo pauciora dura habent quam clerus saecularia, pendat sors ab spiscoporum arbitrio. 5. Maurdo dicuntur regularia ossa alatum in statu. 6. Noeessa est ut episcopi acandala siqui religiosi dent a populo averters possint. Sod jam pridem sis haec potestas facta est. T. Exomptiones ps oram dicuntur advorsari duri communi. 8. Non rectius dicuntur inimicae ordini hiararchico. s. Jus apiscoporum nullum violatur.

Supersedemus consutandis objectionibus, quae saepius adversus exemptionem et privilegia regularium motae fuerunt, quaeque jam pridem plane contritae jacent. Suffecerit indicasse Iacobum, Abbatem Cisterciensem ), scriptorem anonymum Memorialis

dilium l8ὶ et caeteros, qui nihil de eis integrum reliquerunt :quos Scriptores ideo consulendos indicamus, ut, sicut liberet

144쪽

Thomassint, Latinoyi vel Espenti renovare dissicultates, prius

aιtente consideret responsa ne quod actum est agere cogamur. Verum si inutile arbitremur haec prisca et dudum sepulta

adversariorum argumenta exhumare, eX altera parte necessarium omnino videtur praecipuas novas, quae interdum audiuntur, dissicultates ad examen reVocare,2 Objicitur itaque primo privilegis hac aetate Odiom esse. Quantum haec assertio ad rem politicam pertinet, nequct assirmare eam neque negare nobis lubet. Sed id solum animadvertimus, nempe vocabulum privilegium eSSe maXime ambiguum, ut notat de Marca l J. Eo enim nuncupatur primatus Romanorum pontificum, jura patriaruhalia, metropolitana, adeoque, quas Vocant, libertates ecclesiae Gallicanae 2ὶ; tribuitur etiam istud nomen aliquibus beneficiis et favoribus, quae Summi pri cipes privatis hominibus concedunt; eo designantur honores et munera, quae certum hominum genus supra alios extollunt; demum privilagia, inquit S. Isidorus Hispalensis 3 , sunt legas privatorum, quasi privatae leges; et hoc poStremo sensu intelliguntur privilegia regularium, non secus as Specialia jura pupillorum, militum, aliorumque in lege civili et canonicorum, Parochorum, Vicariorum aliorum que in lege ecclesiastica. Quid

autem odii insit aut inesse possit huic privilegiorum generi

Prorsus n0n Videmus. Nequaquam enim regulares attolluntur per Sua privilegia Supra olerum saecularem; sed privatae leges, quas in eorum gratiam tulit pontifex aut ecclesia, eae Sunt ut eorum jura et praerogativae multo minora sint quam cleri saecularis Permittente aut approbante episcopo, concionari et consessiones eXcipere possunt regulares; missae sacrificium offerunt et communionem distribuunt fidelibus; sed haec omnia quoque faciunt clerici saeculares et multo plura, quae regularibus absque speciali episcopi aut parochi licentia interdicia sunt: quae inter veniunt baptismi collatio, extrema unctio, viaticum, benedictio nuptiarum, adeoque quum in nullis sere ecclesiis amplius sepelire non liceat) sunerum celebratio. Praeterea, ubi clerici saeculares et

145쪽

regulares in unum convenire debent ex lege ecclesiastica, honoratior locus competit saecuralibus; hi insuper populum sibi in spiritualibus subditum habent, nequaquam Vero regulares; qu0tannis pensionem accipiunt Saeculares a multis guberniis, ne Obolum quidem regulares; Verbo in paucis pares sunt regulares saecularibus, in plerisque multo in seriores, Et tamen odiosa dicerentur regularium privilegia i quae nomen quidem rei, quam nonnulli aversantur, retinent; nequaquam Vero sunt haec ipsa

3. Caelerum errat profecto multumque, qui arbitretur regύ- lares exemptos proxime et omni modo uni sedi apostolicae subjectos esse. Insignem in eos habent auctoritatem episcopi, qua ordinarii et qua delegati summi pontificis : quam siquis recogitare velit et cum jurisdictione, quam episcopi in canonicos, parochos aliosque clericos exercent, comparare, nullus dubito quin lassurus sit latius eorum patere auctoritatevi in regulares exemptos quam in beneficiarios dioecesanos. Utique non possunt eadem, sed possunt alia et plura. multoque majori libertate. Verum inde quorumdam Oriuntur querelae, quod jura sua in regu Iares eXemptos considerare aut usurpare praetermittunt. Et quidem Erasmus a Chohier in tractatu de jurisdictione ordinarii in exemptos et Lucius Ferraris in Bibliotheca canonica, V' Regula. res, plus centum enumerat caSUS, in quibus regulares episcopis subditi sunt; eos ad pauciores rodegit Fagnanus, ὶ ipse tamen ultra quadraginta reserens; similiter Cherubinus Mayr longum ex eis texuit elenchum. Appendicis loco attexemus ad finem ca- Halogum Ferrarii. Merito itaque admonuit Zaccaria 2ὶ Febronium, ne amplius sibi illud excidere pateretur : monachos ab omni episcoporum jurisdictione ememptos esse. Talia quidem, quae nunc etiam ex imprudentibus interdum labiis excidunt, valere possunt ad invidiam constandam regularibus apud episcopos, sed a verilale

sli In pari. 2 Decretalium da oss. cap. 4, num. 2, M. Migue, cursugord. estp. Grave. theolog. complet. lam. 27, col. II 65 i2J Antilabronius vindicatus, diss. I 0,

146쪽

prorsus abludunt. Mullo aptius Franciscus Fontanus contionator regius in Responsione ad quaesita cujusdam primarii praelati

circa hierarchiam ecclesiasticam, utrum episcopi aliique praelati recte et utiliter restulares in subsidium animarum advocent admittantque, reVerendissimos . dominos episcopos alloquitur :Quid, inquit si , magnitudini regularium inest quod vel animum vel oculos vestros possit Omendere, qui, etsccenties essent majores quam de facto essent, tamen eos, quoties vobis lubitum est, aci pedes vesteos abjectos videbitis ' Conesonandum est y ad pedes vestros prostratos habetis. Sacri ordines suscipiendi' enad vestros pedes supplices cernitis. Petenda est poteStas conses.siones audiendi intra vestram dioecesim ' iterum jacent ad ne. stros pedes. Necessaria est aliqua eoetraordinaria et peculiaris facultas ad absolvendum a casibus vobis reservatis r iterum ad vestros se projiciunt pedes. Iis ad vestras reverendissimas dominationes accedendum vel ab iisdem recedendum est' continuo ad vestros Se pedes prosternunt. Quae quum ita se habeant, timerine potest ne ii, qui fere continuo cum omni humilitate ante oculos et sedes vobis adsunt, vobiscum de magnitudine velint competere et concertare, vel certe animo designatum habeant vestram eminentiam deprimere, quum, inclinato ad vestros ps- S capite, in singula momemta vestrum nutum empectent δ Et

quidem jam pridem animadversum fuit regularium privilegia ita fuisse a Concilio Τ ridentino secutisque Pontificibus temperata, ut ad id unum valeant ne malevoli episcopi ordines destruant eorumve finem laciant irritum, et ut, deficientibus episcopis, pontificia auctoritas et catholica fides cum minori sormidine ab illis propugnetur; quum vero episcopi sedulo suas peragunt partes, immunitates et lavores pontificis nullius usus esse. Quocirca cardinalis Bathianus, Hungariae primas, qui cum Cardinati Franckenbergio, archiepiscopo Mechliniensi, omnium acerrime novitatibus Projectistarum, quos Vocabant, restitit, exponens Iosepho II rationes, ob quas integra servanda Sunt regularium privilegia : Huc accedit, inquit se , quod concessae

l) Pag. I 28 ap. Zaccariam, Antilabr. et da Sa Majestέ, pag. 42, et ap. Rosko- vindic. col. IIII. vany, Monum. cathol. pro independ. 2ὶ Demissa expositio card. Bathia- potest. eccles. tom. 1, pag. 520 at seq. ln, etc., ap. Letues de N: S. P. to Papa Quinqua ecclesiis, 1847.

147쪽

- 1 4 restularibus me lioni nos omnes, qui etiam concilio Tridentino praeSentes non aderamus, consenserimus. Quomodo nunc reprobabimus citra ullam causam, quod tunc non sine stravissimarum causarum intuitu approbaveramus, non quidem nos ipsi, qui modo sumus, sed qui tunc loco nostri et quorum nunc loco Sumus δ Nec dignetur majestas vestra sacratissima illud gravius ferre aut inta retari, quod dicam nullam gravem mi hi videri subesse causam, cur religiosi Ordines ordinariis locorum quoad omnia subjecti esse debeant. Disciplina enim domestica et in

trena, RELATIVE AD QUAM UNICE FERE EXEMPTI ERANT A IURISDICTIONE

EPISCOPORUM , non. . . quomodo praejudicare possit iurisdictioni

4 Verissime haec dixit Bathianus. Universum enim ministerium sacrum regularium, quod extra disciplinam domesticam solum in quaestionem Venire potest, in arbitrio episcoporum est. Ut omittam paucas parochiales ecclesias quae adhuc penes eos sunt et in quibus idem sere possunt episcopi quod in parochiis saecularium, excluduntur regulares a collatione baptismatis, viatici, extremae unctionis et benedictione nuptiarum; neque in illis ullam partem habere possunt absque licentia parochorum aut episcoporum I consessiones laicorum et mouialium eis audire non licet absque approbatione episcoporum et in administranda eucharistia aliisque sacramentis subsunt episcopis; in celebrandis sestis non minus eis parere debent; concionari non possunt extra sua templa absque benedictione episcoporum; neque intra illa adve sus eorum prohihitionem; itemque in sodalitatum, confraternitatum et congregationum directione pendent sere ab episcopo rum voluntate. Atque ab his Omnibus amovere eos possunt episcopi quasi pro libitu, dum contra nihil sere possunt adversus canonicos, parochos aliosque beneficiarios absque sorma judiciali ; qua quantum impediatur eorum potestas ipsi met omnium Optime uorunt. Re quidem vera rationabiliter auctoritate qua in regulares uti debent, et, si ea abutantur, recursus patet ad SacraS congregationes Romanas ; sed hujus timore parum restriu-gitur illorum libertas. Quum itaque in his omnibus regulares episcopis obnoxii sint, Suntne saltem reipsa integra pauca quae regularibuSa adhuc

148쪽

HSSerta sunt jura Ex uno exemplo judicium seratur. Constitutione discrutabili Gregorius XV et constitutione Supoma jussit Clemens X regulares in his saltem quae ad administrationem sacramenti poenitentiae pertinent parochis aequiparari, adeoque generaliter et indefinite approbari qui generaliter idonei reperti fuerint. Omnesne, quaeso, episcopi hujus praecepti rationem habuere Nonne sunt qui doctissimos et eruditissimos

regulares vix ad duos aut tres annos approbent, aut si praeclare benevolentiam suam exserere velint, usque ad revocationem

Nonne nonnulli inelas dictu in conati sunt regulares infra clerum43ecularem deprimere, eorum Zelum infringere eosque nonnisi subsidiariorum loco tenere, licet tot pontifices, tot concilia, tot sancti viri omni tempore docuerint dignius rectiusque Sacrum ministerium a regularibus administrari Haec certe aliquibus locis justissima regularium querela est a se pueros in catecheSI auctoritate episcoporum doctos suisse quam praeclara Sint con- Silia HVangelica, quanta licitas in eis amplectendis congistat, , quantam mercedem eis Christus addiderit; Sed, ut primum ea Prosessi sint in ordinibus a sancta sede approbatis, hostilem SeeSperiri episcoporum clerique saecularis animum ; qui, nedum aspirent, continuo suis laboribus obsistant. Pauci utiquis et in dies pauciores episcopi adversus regulares malevoli sunt; Sed 8unt eruntque semper, atque horum arbitrio permissum pene eStomne spirituale illorum ministerium. Nedum itaque hac parte augenda videatur episcoporum potestas, cohibenda potius et re-εtringenda est, siquid mutandum sit; quamquam nesciam mutationem aliquam regularibus in votis eSSB.i 5 0bjicitur dein restulares per suam einemptionem ESSE Statum in Statu. Equidem salemur tolerari non posse ut Status sit in . 8tatu; sed quid sit statum in statu esse, probe intelligatur Opor-ιet : impii scilicet et politici maximρ his dictis adversus ecclesiam abusi sunt ut eam subderent civili ditioni. Porro status dicitur esse in statu, quum duae distinctae potestates eisdem subditis eauem re praecipere possunt absque mutua inter Se subordi-

il CD Examen historieum et canonicum, pag. 400 et seqq.

149쪽

natione; adeoque, licet episcopus et rex iisdem incolis praecipere pOSSint, quum tamen Secundum distinctionem, a Christo positam, Caesari reddendum sit quod est Caesaris et Deo quod est Dei, hinc fit ut status non sit in statu : similiter provinciae alicujus gubernator et Rex eisdem subditis imperare possunt secundum leges, sed quoniam inter Regem et provinciae gubernatorem intercedit subordinatio, status non est in Statu ; contra status in statu foret, Si duo principes par imperium in eosdem subditos deque iisdem rebus sortirentur. Iam confidenter quaerimus ubi demum sit status ille in statu, quum regulares ab episcoporum jurisdictione in quibusdam rebus Sunt exempti. Nonne potius ordinis illa perturbatio obtineret, quum regulares

exempti non essent 8 Unde enim innumerae scaturiverunt illae lites inter episcopos et regulares non exemptos Sane multo certius determinatae sunt res, in quibus episcoporum poteStas superior est auctoritate praelatorum exemptorum, quam casus in

quibus ordinarii jurisdictioni cedere debet auctoritas superioris

6 Sed fac regulares publice peccent populoque fideli scandalo

sint, et superiores regulares aut negligentia aut ignavia subdi-los suos non puniant. Haeccine serenda sunt episcopis' Licetnoeis permittere ut per regulares vilesca L religio et opprobrio assiciatur universus Status ecclesiasticus 3 Nequaquam : sed huic malo jam pridem remedium inVentum; quo si non utantur epia

Scopi, culpam Suam 3gnOScant necesse est. Concilium enim Tr dentinum sessione 6, cap. 3, Statuit: Nemo ressularis mimclaustra degens, etiam sui ordinis privilestii praes tu, tutus censeatur, quominus, Si deliquerit, ab ordinario loci, tamquam super hoc a sede apostolica detestato, Secundum canonicas sanctiones visitari, puniri et corrigi valeat; et sessione 25, cap. 34do Regularibus : Reyularis non Subditus episcopo, qui intra claustra monasterii degit et eaetra ea ita notorie deliquerit ut sopulo scandalo Sit, miscopo instante, a Suo superiore intra tempus, ab episcopo praesistendum, Se re puniatur; ac de punitione episcopum certiorem faciat, Sin minus a suo superiora

ospicio privetur et delinquens ab episcopo puniri possit. Quidni hac sua potestate utuntur episcopi 8 Non enim frustra eis con-

150쪽

- 14 cessa est. Hanc ut EXSerant rogant boni regulares omnes et Exspectat universa ecclesia. Quidni ea usi superioribus temporibus, saeculo maxime XVIII 8 Quodsi horrent huic rerum generi se implicari, licet inde appareat quam importune exemptiones

abolerentur ut non solum illis in casibus, sed in Omnibus omnino eis subditi sint regulares), rem ad sedem apostolicam deserant, aut statim, Si morae locus non sit, aut in relatione triennali sive quinquennali de statu suae dioecesis : remedium lacile a

serent sacrae congregationes Romanae aut per superiores ordinis aut aliena opera.

Verum hac occasione referri ) merentur quae in Vita cardinalis Leandri Colloredi leguntur. Quum scilicet aliquando cardinalis quidam eae sacra constrestatione episcoporum et ressularium. apud eum conquereretur de frequentibus delictis restularium, bonum et malum consideranda esse su99eSSit . u Si Eminentia Na, inquit, interesset constrestationi de propastanda side, Obstupesceret audiendo crebro narratu cle stravibus incommodis, duris laboribus et cruciatibus quae inter proyastandam Sanctam Mem in restionibus insidelibus et ad eamdem conservandam in paucis illic habitantibus catholicis continuo tolerant. Inter restulares plerumque Deus sanctos suos elisit, ut testis est Sacra rituum constrestatio, atque esto cui in hac constressatione sententia mihi dicenda est asseverare non dubito celebriores et numerosiores causas beatimationis et canonisationis prosicisci ab ordinibus relisiosis. ii Inde oriebatur mayna ejus de retiyiosis eorumque ordinibus emistimatio, licet prima observantia non amplius visteret: ita ut sine molestia audire non posset dicteria quorumdam, solitus dicere ressulares honorandos eSSe, quo niam, etiamsi eis desint nova merita et laudes, in eis squemadmodum in stentibus illustribus) observanda sunt merita et lau- S maiorum, cui ecclesia tantum debet. Digna utique tanto ingenio Aenientia. 7 Sed eremptiones adversantur iuri communi. Verum. Si recte

intelligatur quid sit jus commune, non probanda videtur haec

l) Pueeotti, Vita dat eardinals Mandro colloredo, pag. 55.

SEARCH

MENU NAVIGATION