P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri octo in totidem Aristotelis Topica, ..

발행: 1556년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 철학

2쪽

Ρ. RAMI, REGII

ELO ENTIAE ET

PHILOs OPHI AE PRO-fesseris, Animiduersionum Aristotelicarum liber Ῥndecimus, , in primum Topicum,

Carolum Lotharingum cardinalem.

ET EX VI Mus adhue ad normam Aristoteleorum principiorum de materia, dinue Arma artis, de rerum veritate& experientia:retexuimus inquam ad has Aristoteleas leges, Categoremata, Categorias, Interpretationem,

Analyticas syllogisino& demota tione:& quid Dialecticae tum inuentionis,tu dispositi his in his esset,ostedimus: luid esset etiam contrarium, distinximus:Topica sequuntur,in quibus pro fundame πι iudicij eadem mihi principia propono. Videtur autem hic liber maiora nobis ac praestantiora promittere, qua superiores adhuc praestiterui: et Analyticus author plenioris inuetionis gratia huc nos remittere visus est:& titulus ipse,inuetionis doctrina pollicetur. Aristot ks Dialecticae irruetionis praeceptiones ,r πο-,id est i

3쪽

PETRI RAMI

cos nominauit. Vt em si cui auru,quod esset multifari1 defossum, comonstrare velles, signa oste Cres locotu,

ovibus cognitis ille sibi ipsi sederet, & id quod vellet,

line errore erueret. sic has Aristoteles argumentorum quasi notas,locos appellavit,quia argumenta quetrent ne monstrarent ubi essent & α- του τραπυ, Tοπιαἰν opus

appellauit. Huius nominis ea ratio a Cicerone re diatur:quam tamen sane percipiamus : Mustu enim inter fodinas ,& inuentionis Diale elicae etiam veris sine&clarissime descriptas praeceptiones interest: locum auri

notatum habueris, aurum iam inuentum est, sed eruendum labore : omnes argumentorum iustitutiones& artes noueris,si fueris in consuetudine, in exemplis,

in institutis, in artium disciplinarumque studiis, in hominum moribus ac volutatibus hospes & plane rudis, nihil hi loci admodum tibi proderunt: & ea de caussa inuentionem diximus initio priorem Dialecticae pam

xem,quae de argumentis esset, non sinς magna ratione

appellatam. An vero Topica haec Aristotelis Platonici vera Topica sint, cum Aristoteles in Rhetoricis praecepta quaeda Topica citet,quae in his Topicis nulla sint: cum Ciceronis, csim Laerti j Aristi,telea Topicaam n respondeant, nihil disputo: cuiuscuisque S t authoris ea,qualia sint, consideranda mihi propon0rediare per- se. Topica nobis explicat T icus magis, , quisquis is est: Virum solos topos dc locos argumento uixpli

'catὶ videtur sane octauo Topico etii dispostione posliceri, ut totam Dialecticiim, id est inuent sonis & dic positionis doctrinam complecti videatur i Consideremus itaque primum qua diligentia destitilitate par te sinuentionis distribuerit, postea dispositioni pin

dentiam expendemus: Categoremata ἡ cauilis, sarma nomine disserentiet comprehenderunt. ut effecta a iunista nomine accidentis proprij & communis: gemic& spectent e loco distributionis attigeriit, caetera omiserunt: Categoriae effectorum, adiunctorum exempl

qqaedo nominibus qualitatis, quantitatis, actionis passionis,

4쪽

passionis bi,quando, situm esse,habere,proposuerunt: oppositoruin locum multis arguths inuoluerunt: coniugationis aliquid in paronymis habuerunt: Interpretationis duo libri contradictionem incredibili caligine offuderunt: Analytica priora de syllogismo ad damna- dum oppositionis & distributionis locum, ad adiunctare definitionem vix appellandum, ad propositionis, syblogisnique simplicis & communis, nonnullam etiam methodi doctrinam obscurandum, quid tenebrarum

omiserunti Analytica posteriora, ut demonstrationem, cuius neque materia, neque forma per rerum natura

xlla posset esse nobis inducerent,totam fere inuentionem,uno vero tota ferὰ priora Analytica consimilibus tenebris aggregarunt:Topica tandem sequuntur: quae de propositione, syllogisno&methodo aliquid repetunt : Inuentionis autem locos per species de fine,fo nia efficiente,effectis, subiectis, adiunctis,aduersis, relatis, priuantibus, contradicentibus, paribus, maioribus, minoribus,similibus, notatione, coniugatis, toto, partibus, genere, specie,definitione, definito, testimonio de materia enim, repugnantibus, dassimilibus nominatim nihil est in trecentos septendecim pro viginti duobus habent,quoties in singulis libris eosdem reps. ti postea docebimus. At per Ueum immortalem, quid est Aristotelis principijs de materia bene institutae ar- . tis contrariu ,nisi hoc estZGeneralia generaliter doceatur,ait Aristoteles: secus, si specialiter doceas, sophistice doces: At consideratio Logicae inuetionis, in caussis, effectis,subiectis, adiunctis,oppositis, coparatis, nominibus,distributi0ncidefinitione,testimonio: dispositionis in pmpositione, syllogismo, methodo, tota generalis est A comunis omnia rerum: & organicus author errore sito id i psum testificatur, qui communia land menta propoli tioum omnium statuit in C tegorematis, Categorijs, inuentione medij qui propositionis siblogismi, methodi, commupem do rinam omnium re-ium facit, xt notauimus antea: deinde sadem tamen

A iij omnia

5쪽

omnia repetit ad quaestionem apodicticam de topica iquod facere non posset,nisi comunia essent: Quare generaliter x semel ea docenda fuerunt & explicanda,no

toties & tam Aristotelis damnatis nugis iterada. Q id igitur Topicus doctor primo capite primi Topicit videtur initio nobis inuentionis doctrinam aliquam definire: veterem, id est quavis barbaram, tamen fidelem interpretatiotiem sequamur, nequid propter verba n bis aduersus homines nimium seueros periclitetur: sic autem loquituriPropositum quide negocij est, methodum inuenire, per quam poterimus sIllogizare de omni proposito problemate ex probabilibus: & ipsi disputatione sustinentes,nihil dicemus repugnans. Primum spectemus cuiusmodi sit ista definitio: inuentio Dialotaca alligatur ad problema, t postea rursum. Hoc inutio,cum de quaestione dictum est absurdum esse docuitimus: quia Dialectica de omni quaestione, imδ' etiam de non quaestione disserit:& ratione utitur etiam in propo-stionibus per se manifestis, ubi quaestio nulla est: non autem disputat solum de problemate: hoc primum vitiu est in hac definitione: tu additur ex probabilibus: in quod secundum vitium est: Dialectica inuetiinest con

munis omnium argumentorum Sc probabilium x necessariorum:&Topicus magister ipse no minus neces saria argumenta,quam probabilia Dic proponit,genus, speciem,definitionem, proprium,formam,quae necessaria esse existimat: seiplum igitur magister suis praeceptis coarguit. Sequitur in hac definitione: Et ipsi disputationem sustinentes,nihil dicemus repugnans. In quo duplex est error: ερ quod magister Dialecticam ad sophisticas altercationes reserat:& qudd Dialectico nihil existimet susceptae disputationi repugnans esse dicendum. Enimuero si sententiam salsam, ut contia nos in his libris scholasticus aliquis defendenda susceperit,an verissimis argumentis, clarissima verissimae disputati

nis luce conuietius, tamen in errore pertinaciter haerebitὶ Imo vero si pertinax non erit, sententiam deteriorem

6쪽

ANIMA D. LIB. XI. τ

rem cum meliore commutabit: nec pudebit ab errore ad veritatem, ab inscitia ad certam cognitionem comuerti. Sed Topicum est in his Topicis praeceptu: A sententia falsa,iniqua, nihil interest, nunquam tamen deiici,nunquam vinci. Sequitur definitio syllogismi obscura sui Analytico primo declaraui) & alieno posita loco syllogismus enim, est dispositionis, quae disponendi

argumenti regulas tradit: illic igitur definiatur: non est autem inuentionis,quae argumenta describlime hic igitur confundatur. Distribuitur a doctore syllogismus in demonstrativum, dialecticum, litigiosum, parato sinum: de hac syllogisinorum nugatoria ex remotis ninis circunstantiis partitione dictum iam satis est. Caput secundum est de triplici Dialecticae utilitate ad e etestationes,ad colloquia,ad philosophicas acies de disciplinas. Gas utilitates si praeceptis conuenientibus persequeretur magister, dc aperte demonstraret, qua

uis parum disertE plan ue tam nobilis disciplinae fructum enarraret,iamen non laudari quidem maximε no posset,quia nihil fere est excelles & magnum, quod histribus reb us quodamodo non contineaturi.Verum tam sapiens magister esse non vult: retexit paulo post or tionem: Dialecticam reuocat a colloquiis familiaribus di domesticis: retrahit a meditationibus omnibus humanis: compingit in problematis scholasticum de accidente,genere,proprio,definitione clamorem. Tertium caput totam fere de quaestione confusionem continet, ex ipsius quaestionis & genere,& nomine,& partitionea tria enim haec in doctoris quaestione reprehedenda mihi propono. De quaestione satis superque fuerat secundo libro Animaaversionum disputatum: vi ta en hos errores apertisis ostendamus raue nobis non erit rem totam minutatim persequi: Topicus author ait Dialecticum duntaxat de quaestione disputaturum, quae t terroSat in utranque partem,hoc modo Estne hominis definitio, Animal gressibile, bipes, an non3 In quo . e hementer errat: concludam etiam idem peccatum ut

A iiij ante

7쪽

s PETRI RAMI

antea, ε resutabo generaliterioninis quaestio cuiustu que modi sit, quoque modo anterroget, nihil interest, Dialectico proposita est:& ea argumentoru generibus tractanda, dispositionu modis aestimanda & collo da est: quod nostra Dialectica, quod usus, quod veritas Dialecticae bene aescripta declarat : una inuetio comunis est pnantu qu stionu una dispositio comunis est omnium quaestionum: totam autem & inuentionis,totam etiam dispositionis doctrinam Dialectica sibi vendicat: totam propriam & suam ducit, nec cum ulla alia disciplina communem habet. Qyare errat hic magister, &errando, suos in errorem trahit. Videte quomcio coimtra concludam: di*plisia continet afflutem facultatem omnis quae Ilionis explicandae, ea propositam habet omnem q shonem: Dial Eoa ven continet absolutam facultatem omnis c aestionis explicandae, inuentisnem quippe Cr di po-ἶtionem communem Cr generalem, quibushia omnis quaestio di furari tracta que potest: Dialectica igitur propositam bant omnem qua tonem. Non ago captiose: aperte & clarὸ concludo Neque

iam audiamus quod aliud sit Logica, aliud Dialectica,& nunc doctorem agere de si llogismo dialectico : Dixi

enim antea de hac vana nominum distractione:& t tis Animaduersionibus docemus, ab Aristotele non

liam Logicam, aliam Dialecticam institui, sed Logicae, sed Dialecticae inuentionem & dispositionem quae duae artes & solae & omnes sunt huius disciplinae confuni,& mille tenebris conturbari. Et demonstrabo,ab hoc doctore artes Topicas in rivi, quibus non illa soli duplicis interrogationis, sed quaevis quaestio possit e picari. Quare doctor errat in genere quaestionis Di ecticae. Placet autem ei Dialecticum duntaxat hac de quaestione disputaturum, quae sic interroget in utraque partem, Estne hominis genus animal, an notir ut possit Diatessicus, videlicet xtra x elisi quaestionis huius par

8쪽

A NIM A D. L 13. XI. 9

tem assumere. Quasi vero non eadem sit respondendi potestas & affirmando & negando, cum simpliciterita quaeritur, Estne hominis genus,animalὶ Hoc doctoris peccatum est in quaestionis genere: in nomine vero, par aut etiam maius. Doctor hanc quistionem hac falsa & absurda ratione Dialectico propositam,problema remere nominat: Non enim rationem ullam, saltem falsam aut ineptam quisquam queat reddere:quare autem ita nominare non debuerit, ipse dicam. Magister secundo Topico praecipit quantum enim mihi licet, hominis utor doctrina ad eius errores explanandum) sum verborum a populo sumendum: scientiam rerum a doctis & artium peritis hominibus petendam. Quis vero extra scholam doctoris huius, qui Topicorum istorum author fingitur, quaestionem illam ridiculam 3cirridenda,problematis nomine appellatὶ Habent M dici problematum nomine quaestiones, nec tamen du. plici modo pronuntiatas: habent Geometrae qR stiones de construelidis formis,problematum nomine, nec tamen isto modo interrogatas: habet denique Aristoteles quaestiones, problematum nomine inscriptas, non tamcn isto modo prolatas: Postremὁ in his etiam To- picis ubi ista fabulatur Topicus author, has orationes, problemata nominat Omnis v Iuptas,bonum est:

Nulla volupt-, bonum esZ. Vbi duplex interrogatio non est Ac saepe in his Topicis ita loquitur, ut iam doctori ipsi problema et quaestio idem sit:et doctoris vanitas, doctoris usu, testim nio,iudicibque damnatur. Nomen igitur huic quaestio ni temere, sine usu,sine ratione est impositum: imo v ro cum problema tis nomen saepissime legatur in organo Logico, locis fere omnibus pro omni quaestione surpatur. Atque hae sunt doctoris laudes in genere

quaestionis, et in nomine eonstituendo: partitio vero magis etiam absurda est eode capite, uod omnis dinputatio Dialectica sit ex genere,proprio accidente,definitione.

9쪽

Io- PETRI RAMI finitione.Quod sophisma diligentius est considerandiu

problematis igitur diuisionem hanc, et eius rationem consideremus. Omne problema est de genere, accidete, proprio, definitione, ait magister.Quamobremὶhoe enim falsum esse contendo, et id necessariis rebus addico. Omne problema indicat genus, proprium, definitionem,accidens: Ergo est omne problema de genere, proprio, definitione, accidente. Huius enthymematis sophisina melius in integro sillogismo percipiemus: Omin quaesiis inscuris genus,accidens ,proprium, de initione, est de genere,proprio, definitisne,acci romne problema,est quaestio indicans genus,accidens, proprium,de initionem: Omne itaque problema est degenere,ac iacte,propria,

Huius syllogismi propositionem & assumptionem

salsas esse confirmo: prias autem de propositione diacam. Quςstionis porro species stulte definiuntur rerum

indicatarum numeroineque enim veru aut conseiniens

est, quaestionem ea de re esse, quam quolibet modo ii dicat. Cum quaero, utrum homo, sit animal an non 3 in . hac qu stione multa indico:&animalis nomine,ut sui stantiam & corpus & vitam & sensam & motum & colorem & quantitatem,infinita lue alia magis,quam seneris in eo significationem indico.Item haec eadem hominis nomine comprehendo: praeterea ratiocinandi, ridendi,numerandi,&innumerabilium rerum significationes & indicia praebeo. Q d magister Topicus ip- . se secundo Topico confirmat,ubi ait: Qui dixit unum- quodvis, quodammodo multa dixit, qudd plura ex necessitate unicuique consequentia sunt: Alienum Ἀ-men & absurdum fuerit, existimare hanc quaestionem, Utrum homo est animal an non3esse de colore aut de numero. Atque haec de propositione sophisinatis ad as sumptionem venio: definitione

10쪽

ANIMA D. LIB XI. et

Omne prauem en quaesiis indicos genus, Urium,

definitionem,accidens.

Interrogent scholastici aliquem non scholasticum, id est liberi iudich virum, no mancipati ingenij seruu, dicet hoc sibi falsum videri:& exempla manifesti err xis si opus erit) proseret: ut si quaeratur, utrum aedificata sit Babrion ad tyrannidem principum, an nonὶ Gnis quaeritur: nec indicatur aut genus, aut proprium,

aut definitio,aut accides: Virum natura constet ex materia & forma, an nonὶ quaeritur de partibus, non de enere, proprio, definitione, accidente: Deinde cum et tot argumentorum modis genus & definitio duo sint, proprium & accidens in adiunctis & factis comprehendantur, ut in Porphyrio dictum est nisi fortEquod proprium etiam in his Topicis, est descriptio

quaedam in quid caussae est, cur caetera argumentorum genera, finis,sorma,essiciens, materia, subiecta, opposita in contrariis & aduersis & priuantibus & relatis 3c contradicentibus tot generum,in repugnantibus,co paratis quinque modorum,tributiones,testimonia quet

possunt quaeri& indicari proposita quaestione ) in nisquatuor indicentur Z Vala; autem est ridiculum,quod magister ait, differentiam, id est formam, sub genere comprehendi praesertim c- sit genetis & differentiae, seu formae dissimillima ratio: atque in isto libro differentia , velut etiam genere latior, si in communibus instrumentis posita , genus autem positum non sit. Nec minsis riviculum est,quod speciem dicunt schol stici, lita de ea nihil hic magister praecepit, a disciplinis reiici. singularia praecepta nulla debent in disciplinis esse,aiunt : Esto,quia ut Aristoteles praecipit,omnis scientia Sc disciplina ex uniuersis & generalibus esse decretis atque immutabilibus debeat: hoc item valeat, quanuis de singulatibus astris Astrologiae tota serὸ decreta sint:An igitur pretceptum uniuersale de rebus sinsularibus nullum esse potesttan non ponitur praecepta

in Anabricis de sillogisinis singulatibus x expolit rus

SEARCH

MENU NAVIGATION