장음표시 사용
3쪽
De repetitionibus II De ratione quae intercedit inter
5쪽
8쪽
10쪽
Cui debeantur loci in carmine Lucretiano repetiti quaestio
adeo non ad consensum Omnium soluta est, ut qui novissime eam
tractavit, neissius, de versibus in Lucretii carmine repetitis Argentor 1879, ita ut repetitiones alienas esse a Lucretio demonstraret, in praefatione commentationis Studemundum ab ipso dissentire fateatur. Antea Vahlenus, Onaisber de Beri. h. 1877, contrariam sententiam etsi non pluribus confirmavit, diserte tamen pronuntiavit. Qui vero Gneissi libellum recensuerunt, oblius
Flecheiseu Jahrbb. 1879, 541 53 et Briegerus Bursian
Jahresb. 1879 I 201-8), quamquam non omnia comprobant, tamen non solum acumen auctoris agnoscunt, sed in multi rebus ei assentiuntur. Item eumannus in commentatione de interpolationibus Lucretianis alis Sax. 1875 multas repetitiones spurias 88 Ostendere studuit, quamquam multa voluit esse
Quae cum ita sint, hanc quaestionem, quippe quae pertineat ad artem et ingenium poetae recte aestimanda, denuo retractare constitui, praeflertim cum iam non in universum repetitiones utpote molestae in carmine didactico a poeta abiudicentur, sed ex vera interpretatione singularum principia iudicii repetenda esse ab omnibus concedatur. Nec iam offensione omnes interpolationis signa habentur. Permulta enim Ohtius et Briegerus imperfecto carminis statu excusari censuerunt. Sed cum ille neissium secutus non dubitet partes, quae non sine damno carminis desunt, Lucreti adimere e g. v. ΙΙΙ 87-93, qui prooemium libri concludunt), et Briegerus quidem versus, qui etsi non requiruntur tamen maiores offen8iones non praebent e. g. illius prooemii v. 87 90), interpolatos esse existimet fundamenta crisis adhuc valde vacillare mihi videntur Gnei88iu autem ipse quoniam commentatione sua repetitione condemnavit, praesumptam illam