Quaestionum Lucretianarum capita duo [microform] : I. De repetitionibus. II. De ratione quae intercedit inter Lucretium et Epicurum.

발행: 1882년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

- 14 Lachm. Bentleium secutus delevit priore loco libri I, Mnro etiam altero. Ilo enim non modo non requiruntur, sed similis etiam antecedit sententia, ut paene inepta evadat tautologia: ignorantia causarum cogit res ad imperium deorum conserre, quas divino numine fieri rentur . Quo fit probabile antecedentibus eos tamquam similes appositos esse, prae8ertim cum maior etiam similitudo intersit inter hunc locum et eum qui est in libro Ι, unde sumpti videntur esse conseramus enim VP50 sqq. quae fieri in terris caeloque tuentu i mortale . . ., haec faciunt animos humilis sormidine divom . . . ot I 151 ita formido mortali continet . . ., quod multa in terris fieri caeloque tuentur. Vv. 90. 1 Lachm censet ubstitutos esse antecedentibus 85-89, quos h. l. primitus scriptos postea maxima quidem ex parte post v 382 collocatos esse suspicatur. Ab hac sententia non recedere videntur unro Neumannus Gneissius, nisi suo ab

interpolatore additos putant. At quoniam et ipsi 90 1 et qui

antecedunt quinque ad rem pertinent, Lachmanni sententia mihi videtur probabilior Dubito tamen num illos Versus omnes iuxta poni non potuisse recte statuerit. Priores enim dilatant sententiam antecedentem ita ut aesturatius definiant quid canendum sit de fulminibus sive quae sint illa opera, quorum cau8a homines videre nequeunt. Si igitur omissis illis v. 90. 1 bene excipiunt versum 84 servati eis rationis ordo non videtur perturbari. De v. 383 85, 87-89 s. g. 37. Iam accedamus ad eas repetitiones, quae post Lachmanni demum aetatem in dubitationem vocatae sunt. Atque ut initium capiam ab eis, quae mihi minime videntur tentari posse, primum agam de eis, quae orationis vinculo cum ipso carmine colligatae

sunt. Nec tamen in animo e8 Omnes afferre res, e quibus umquam suspici ducta est; sed quae offensiones, etsi ab aliis excusatae sunt, reVera exstant, ea apponam, si forte inde sedes primaria cuiusque Versus erui possit.

Fere eadem igitur forma recurrunt v I 635. T05. quapropter qui materiem rerum 88 putarunt ignem atque ex igni summam consistere solo

Utroque loco hos versus genitinos isse iam r. recte demonstravit. Respicere autem Lucretium hin inferiore loco scribendo superiorem ita ut ille quasi clausulam argumentationi contineat, mihi non persuasit. Nam transitio inserioris loci pertinet non ad 1 volu respicere videtur v. Ι 817 sqq.

22쪽

- 15 Heraclitum tantum et qui praeter eum ignem materiem rerum Sse voluerunt, sed etiam ad alios philosophos, de quibus antea non dicitur: quapropter qui materiem rerum ignem Sse putarunt, . . et qui aera constituerunt principium, aut qui umorem putarunt res fingere . . . a vero errasse videntur . In Toliti vero in lino sententiam, qui v. 635-704 postea insertos esse cen8et, atque Lucretium crediderim in retractando carmine v. 705 sqq. aliter in hunc sortasse modum quoniam qui ignem constituerunt principium, demonstraVi errasse, etiam ceteros, qui umorem Rer . .p08uerunt, lapso esse expediam cum antecedentibus coniuncturum et v. 782-802, qui ad Heracliti dogma redeunt, suisse mutaturum. - ac ratione satis explicatur qui actum sit, ut parvo interiecto intervallo hi versus repeterentur. Non maius spatium intercedit inter v I 478 9 et 22 3 quod quoniam docui pergam conectere rem quae ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum . .

Fere omnes consentiunt eo inferiori loco accommodatos esse,

quoniam inde quod formae primordiorum finitae numero sint 478 521), consequens sit sive fidem ducat similia primordia esse infinita 522 sqq.), superiore autem loco e08 88 ineptos, quia ex

antecedenti parte, qua probatur primordiorum figura esse multigenas, non recte efficiatur figurarum numerum esse finitum.

At si accuratius rem perpendimus, non id e o mi d primordiorum sormae numero finitae sunt, similia sunt infinita, sed quamquam distantia sormarum finita est, similia tamen infinita sunt, aut denti sonsi summa materiae finita constaret, sive primordia similia sunt numero infinita, quandoquidem summa omnium infinita est nisi varietates infinitae sunt . . si distantia sormarum finita est. Quod si probatur, non colligitur ex antecedentibus primordia eiusdem sormae esse infinita, sed infinita Sunt, quia, Si non 88ent, summa materiae finita constaret 527. ). Unde consequitur versus, de quibus dicimus, ne priore quidem loco debere significare essici sequentia ex antecedentibus , sed

posSe Valere apte conecti equ. cum anteced. . Hoc modo si interpreteris, molesti non Videntur. Nam cum Sententia, quae antea probatur quam multigenae sint formae atomorum , apte

conectitur haec , sed varietatum numerus non est infinitus ).1 Ita non opus videtur ponere ante v. 478 intercidisse hoc argumentum das es in Grenge fur die rosae de Atomo ebe , qua suspicione r. illos versus etiam aliter intellectos superiore loco acute dolandere studet. Antecedit quidem hoc argumentum cs. 499 corpora immani maximitate esse non posse iam supra docui); sed proxime id

23쪽

- 16 Non voluisse Lucretium hos versus tam parvo intervallo iterum ponere Lachm iam ostendit, cum v. 522-28 tamquam emblema unci includeret. Apparet enim eo non uno tenore cum

sqq. 529-31 scripto esse quibus aptiorem transitionem continent, quoniam generum singulorum primordiorum significatio praeteriri non debuit . Non quidem integra est haec inserior transitio incohatur enim a verbis versibus ostendam 529. taque Bernaysium secutus credo antea unum vel plures Versus X-cidisse, huic autem transitioni ci quod Lachm sere voluit postea substitutos esse v. 522-28. Qua ratione repetitio versuum, de quibus agimuS, Satis exeuRatur.

Verba autem versuum IV 246 7 et IV 280 1

protrudit agitque

aera qui inter se cumque est oculo8que loeatus,

quamquam etiam minore intervallo iterantur, tamen non videtur probabile suturum suisse ut umquam alter loco mutarentur. Tota enim pars, in qua exstant, sine intercapedine conscripta videtur. Versus vero omnes iude a 269 ad 291 quo iure Gn. tentet, et ipse persentiscit et a Briegero recte monstratur. Sed de verbis siquod genus 271, quae Gneissio aliter ac soleant posita videntur, pauca addere liceat. Credo enim totam comparationem, quae v. 271 quod genus . . pertinet ad . 278 transpiciuntur, trahendam esse ad Sequentia, ut quod genus 271 et sic 279 inter se respondeant. Etenim id quod exponendum est cur ultra speculum conspiciatur imago illustratur exemplo rerum, quaesoris per ianuam transpiciuntur. Verba autem his quoque enim visus duplici fit aere 274 sumunt id ipsum tamquam exploratum, quod expediendum est c. causam cur illud fiat esse duplicem aerem. Quod cum non antecedat sed sequatur, comparatio ad sequentia tendere statuenda est ita ut illa parenthesis, quam ut e88 Verba hi qu0que enim transpiciuntur 274-78, eam ipsam sive excuset sive comprobet. Huic interpretationi non obest quod prius comparationis membrum

quod genus . . non plene effertur. Nam haec licentia per omnem patet latinitatem. Ne illud quidem molestum erit quod nullo orationis vinculo cum antecedentibus iungitur, siquidem animadverteris ab ea ordiri ipsam explicationem; es II 1060 exit saepe . . IV 387 qua vehimur navi. V 200 principio quantum . . ,

antecedere verbis iam rursum' 481 - quae non Interpretor Eum2. at', sed ita ut superior aliqua argumentatio perturbetur sive,rursus resolvatur', cf. 660 nec rursum cernunt exempto rebus inani omnia densori non indicatur monstrari autem videntur voce supra

24쪽

17 IV 1097 ut bibere . . sic 1101). - Nec tamen dissimul exemplum verbis quod genus introductum saepius etiam recte ad antecedentia trahi interdum enim res illustranda antea tantum memoratur, aut denuo excepta introducitur particulis sic igitur

cf. Ι 890 quod genus . . 89 sic igitur . .); quamquam fit ut

addatur igitur , etiamsi comparatio ad sequentia spectat, velut

IV 513 denique ut in labrica . . 520 sic igitur. Sed exstant

praeter eum de quo agimus alii loci, quorum elegantia et concinnitas illa responsione, quam commendavi, valde videtur augeri:

VI 26 sqq. quatuor illa elementa animi quasi multae vis unius

corporis exstant). quod genus in quovis animantum viscere volgo est odor et quidam calor et sapor, et tamen ex his omnibus est unum persectum corpori augmen: sic calor atque aer et venti caeca potestas 270 mixta creant unam naturam . .

III 327 sqq. corpus et animus communibus inter se radicibus haerent nec sine pernicie divelli posse videntur). quod genus e thuris glaebis evellere odorem haud facile est, quin intereat natura quoque eius: s P animi atque animae naturam corpore toto extrahere haud facile est quin omnia dissolvantur. II. l. illi quam indicavi oppositioni ipsorum membrorum similitudo Videtur favere. - Languida prorsus est II 27 sqq. triplex

collatio, nisi membrum quod genus ad equentia vocatur: quarta illa natura animae nomini expers prorsum latet . . atque anima est animae proporro totius ipsa). quod genus in nostris membris et corpore toto mixta latens animi vis est animaeque pote8tas, corporibus quia de parvis paucisque creatast: sic tibi nominis haec expers vi facta minutis 280 corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa proporrost anima et dominatur corpore toto. consimili ratione necessest ventus et aeret calor inter se vigeant commixta per artus.

Sed utcumque do his locis iudicabitur, de eo, unde profecti sumus, nulla opinor erit dubitatio. Ut verba, de quibus diximus, ita neque v. V 266 7 388.

Verrentes aequora venti

diminuunt radiisque retexens aetherius sol neque v. V 269-72 - 635 38 percolatur enim Virus, retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis

25쪽

convenit, inde super terra fluit agmine dulci, qua via secta semel liquid pede detulit undas

seorsum possunt tolli. Iterum Gn eo confugit, ut maiorem partem, quaeum conexi sunt Uv. V 235-323), interpolatam esse contendat Argumenta tamen, in quibus nititur, a Tohtio satis confutata sunt, neque quidquam addam nisi inseriores quidem versus in l. V vel primitus mihi vidori scriptos esse. In hoc enim libro apte eis inustratur maria continuo crescere et imminui, in I. VI autem, ubi id unum explicatur inde a v. 608 cur maria decursu aquarum non adaugescant, Verba inde super terras

fluit agmine dulci, qua via secta semel liquid pede detulit undas

certe non requiruntur. Quamquam ex hac dilatatione non plus collegerim quam quod ad locum primarium pertinet. - Μoneo Lachmannum V. VI 608 - 38 embolium esse censuisse. Iam venimus ad repetitiones, quae rationi forma minus de- senduntur, aut alter utro tantum loco, itaque per se solae addubitatae Sunt.

tum per totum concrescunt aera nubes

251 undique ), uti tenebras omnis Acherunt reamur in IV rearis)liquisse et magnas caeli complesse RUernas. usque adeo tetra nimborum nocte coorta

254 impendent atrae formidini Ora Superne, cum commoliri tempestas fulmina coeptat. De his fere omnes assentiuntur Bochemuellero in l. V eos delenti, quia particulae tum 45 et cum 455 inter se respondentes eis divellantur. Quam quidem offen8ionem Munr0 e removit quod v. 253 4 tamquam structurae liberius interpositos a ceteris seclusit. Sed haec periodus minus elegans videtur itaque in distinguendis sententiis Lachmannum sequi malim. Iam quidem non exstat quo tendat ilhid tum sed quis non sponte intelleget quae gententia V. 255 exprimitur, tum cum tempestas fulmina mittit 7 Certe quoniam vi quadam effertur ulmina e crassis alteque extructis nubibus gigni, non ex leviter den8is, Versus, qui depingunt quantum dispandantur nubes tempestate coorta, aloe alieni minime videntur. Sed in . IV primitus eos existimo Reriptos 880. Nam quamquam non minus opportune ita dicituri l. VI nubes concrescunt undique, ut omne tenebras Acherunt liquis η reamur, quam in IV subito tempestas sit turbida foede, ut tenebras Acherunt liquisse rearis, tamen recte videtur uuro Lachmanni sententiam repudiare, qui uv. W168 I et 179 postea insertos esse credidit.

1 ita Bockemuelleriis verba recte videtur iungere.

26쪽

quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens. HOS V. Gn. ideo potissimum tentavit quod deesse possint Atqui Lucr ita dicere potuit: nos exaequat victoria caelo 79, nisi antecedunt refert nobis victor quid . . . pAlter quoque loco libri I594- incertum quoque iam constet quid O88it oriri . . .

Gn. censet eos eiciendos esse et in sq. v. non pro De reponendum, quia et 8qq. v. et antecedentes pertineant ad genera, quae suam semper retineant naturam, in illis autem agatur de singulis rebus. Sed ne haec quidem ratiocinati mihi probatur quid autem ipse iudigem apparebit, si nexum gententiarum pauci ex

quoniam rebus generatim fini reddita est crescendi et vivendi et constat quid quaeque res dicit, non genera queant per Dedera naturae haec Medera potius significant genus)et omnia sibi constant adeo ut e g. variae aves generales maculas in corpore ostendant, omnes res immutabilia primordia habere debent. Nam si haec commutari possent, incertum constet,

quid omnino possit oriri et quid nequeat, quae cuique potestas finita sit et qui terminus,

nec totiens possent saecla naturam . . . referre arentum.

Prosecto concinnitas rationis valde imminueretur, si tribus prioribus membris ultimum tantum responderet. - Languida quidem est tota argumentationis altera pars, quae sere nihil novi adseri, sorma eius enim est haec quoniam ab sunt, est etiamta nam nisi Desset, non essent ab . t singula membra non plane inter se concinunt molestius etiam videretur ut dixi si unum tribus opponeretur, neque omnino talis verbositas a Lucretio aliena est ses. e. g. Ι 813 sqq. a certis rebus alimur nos, certis Omnes res nimirum, quia multarum rerum primordia in rebus mixta sunt, ideo variis Variae res rebus aluntur). - Displicet porro discrepantia temporum: 593 possent, 594- constet possit nequeat sit 59740ssent. Munro quidem ei ita occurrit ut utrumque illud possent corrigeret in possint ; r. autem eam altero mutato mitigare studuit. Quae medicamina quamquam non longe arce88untur, tamen et dubia et supervacanea mihi videntur. Nam, ut taceam de mira librorum memoria ips praesens in v. 594- non abhorret ab usu Lucretiano cf. r. l. l.) Quocirca varietatem excusare malim e quod

27쪽

- 20 poetam certam illam versuum Ormam mente tenuisse existimo. Idem nec tamen amplius quidquam velim colligi ex hoc loquendi modo hincertum On8tet, qua ratione sit finita potestas atque alte terminus haerens , cum dicendum esset hincerta sit potestas neque ullus exstet terminus . Antecedunt hos versus in libris V. et VI. v.

V 2 V 58 nam bene qui didicere deos securum agere aevom

si tamen interea mirantur qua ratione

60 quaeque geri possint, praesertim rebus in illis

quae super caput aetheriis cernuntur in oris, rursus in antiquas reseruntur religionis, et dominos acris adsciscunt, omnia OSSequos miseri redunt, ignari quid queat esse, 65 quid nequeat . . . Gn. eum eo in l. I. probante Tohtio interpolatos esse contendit, eo potissimum nititur quod servatis eis sequo magis is 67 non idoneum sensum praebeat. At natura animi confirmatur eum qui deos nihil agere, ut Epicureorum in modum loquar doctrina persuasum habet, si quid mirum accidat cuius rei causam non Videt, non relabi modo in religionem sed magis etiam deorum fide religari caecaque ratione errare Conserri potest cum hac sententia ea quae est apud Lucr in VI 601 sqq. metuunt homines ne natura terrae cavernas dissolvat . . . proinde licet quamvis caelum terramque aeternae saluti mandata 88 reantur, tamen interdum vis ipsa pericli adhuc stimulum timoris subdit molestia igitur illi v. vacant: immo exclusis eis pronomen quae cin 68 ineptum est, cum iam evadat sententia es. r.): nisi respuis exanimo longeque remittis putare res, quae in terris caeloque fiunt; Si tamen conservantur, quivis lacile ex eis petet quo illud prο- nomen reserat sc haec: nisi remittis putare deos esse acris dominos et perficere omnia. Quae cum ita sint, retinebimus eos ines VI, quamquam in l. V primitus eos positos esse non est quod negemus.

atque eadem magni reser primordia saepe, cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque. Gneissio eos o primo loco deleri iubenti adeo non assentior ut necessario eos requiri existimem. Quod ut probem, subicio sententias radi mihi progredi videntur: omnes innimantes sui quamque aeneri primordia inlunt; atqui idem cibus diversas alit animantes ergo idem cibus e diversarum animantium primordiis constat Saepe tamen vel eadem primordia diversas res constituunt se motu positura . . .) Haec sententia si abest,

non possunt intellegi quam sequuntur: 82M namque eadem

28쪽

- 21 caelum mare terras flumina solem constituunt ceti. Haec enim exemplum continent ad confirmandam antecedentem sententiam,

qua sublata illud in suspenso oret. Simul elucet e nexu, quem indicavi, neissium non recte videri exspectare semper in v. 17 pro eo quod exstat saepe neque hoc ita defendendum

esse ut Br facit Bura. Jahresb. 1876 II 171 si aliquid refert

semper, magni resert gaepe , Sed ita ut urgeatur pronomen

headem saepe vel eadem primordia . . . diversa re constituunt.

Antea enim agitur de diversis primordiis, non de eisdem, ut non liceat extolli saepe magni reseri, primordia . . . Quod perspicies, i v. 13 sqq. ita interpreteris certis ab rebus aluntur diversae animantes, nimirum, quia ea, i multa communia sunt rebus,

tamen multarum, diversarum, rerum primordia in rebus mixta sunt . . . Quoniam V. 17-19 non modo non pugnant

cum sqq. 820-22 - ut neissio videbantur, sed hi illis Sublatis omnino stare non possunt, ad rem nihil facit si sorte minus late patent in . ΙΙ 1007-9), ubi sormas colores sensus motu . . . primordiorum edici illustratur, non id quod in . Ιhdiversa res procreari motu . . . eorundem primordiorum .

Inseriore loco libri Gn. non illos V solos, sed omnes indea v. 90 ad V. 14 eliminandos esse iudicat: 907 iamne vides igitur paulo quod diximus ante permagni referre eadem primordia aepe, cum quibus et quali positura contineantur 910 et quos inter se dent motus accipiantque atque eadem aut inter se mutata creare ignes et lignum quo pacto verba quoque ipsa inter se paulo mutatis sunt elementis, cum ligna atque ignes distincta voce notemus. Negat enim Lucretium credere ignem et lignum ex eisdem elementis constare, quoniam Vel aetherium ignem et terrestrem discernat Negat igitur exstare quae his versibus es iamne vides igitur quae paulo diximus ante comprehendi videntur. At v. 902diserte dicitur ardoris elementa latere in ligno. Omnia ligni et ignis elementa eadem esse non contenditur cf. 909 cum quibus contineanturi immo ne hoc intellegamus prohibemur exemplo verborum ligni et hignis , quorum elementa ne ipsa quidem omnia eadem sunt, sed paulo inter se mutata i. e. ex parte quidem diversa. Quod si ita est, v. quod rem0Veantur causa

Vv. II 60 G2 eum antecedentibus ita conexi sunt: si primordia nullo colore praedita sunt et variant colores propterea codd. praeterea magni quod refert semina quaeque cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque,

29쪽

- 22 perfacile extemplo rationem reddere possis, cur et q. q. mpter sententiam ne hoc quidem loco mihi videntur molesti. Nam quod Gn. contendit ad colores variandos non motuum primordiorum reserae, exsorinae et ordinis eorum praeterquam quod hoc gubtilius excogitatum est, quoniam colores, si mutato Ordine primordiorum variantur, horum motu variari dici licet refellitur ipso exemplo, quo utitur Lucr se quod mare ventis commotum albescat

cs. 766). Hoc autem exemplum ita cum antecedentibus iungitur ut ex eis fidem ducat 757-71 si primordia Variant colores rerum

propterea quod . . . perfacile rationem reddere po88is, cur e g.

ea quae nigra sunt repente candida fiant). Liceat ipsam apponere explicationem dicere possis, inquit nigrum quod videmus, si materies permiscetur et ordo principiorum mutatur et quaedam adduntur atque demuntur, continuo fieri ut candens albumque videatur. Quis quaeso perfacile extemplo ciem ita sibi mente in-sormare possit, si tantummodo dictum est primordia ipsa nullo colore praedita Variare colores ex ipsorum variis sormis 757 59)γImmo si scis magni reserre ad Variandos colores, semina cum quibus et quali positura contineantur et quos motus inter se dent accipiantque, tum poteris suspicari mare nigrum fieri candens, quia materies permisceatur et ordo principiorum mutetur et quaedam addantur atque de mantur. Quae si probantur, V. de quibus dicimus, a loco non alieni videntur. Quod quoniam evicimus, non dissimulamus eos non prorsus vituperatione carere. Nam non variantur colores propterea quod magni refert, Semina cum quibus . . . contineantur, sede quod certa quaedam cum his aut illis continentur. Haec tamen rationis iniquitas poetam facile fugere potuit, si illos v. memoria tenebat neque omnino maior e8t quam ea quod dicitur e g. 503 sqq. quoniam duplex natura rerum dissimilis constare repertast, esse utramque ibi per se puramque necessest. IV 23 nunc ea quae die rerum simulacra feruntur undique . . ., quae Sententia esserenda erat ad exemplum versuum

Ι 673 4 nunc age . . . agam sive IV 110. 11 nunc age . . . percipe). - Εrgo hoc quoque loco illos v. tuebimur; sed quoniam primo quo exstant dissicultates non praebent, ibi primitus videntum positi nec Vero id quod Gn. putat v. II 1007 9 deprompti.

Democritus ut probaret res mutari τάξει et θέσει primordiorum, oriri autem et interire eorum συγκρίσει et διακρέσει, exemplo

30쪽

usus est literarum, quae et comoediam constituerent et tragoediam Aristes de gen et corr. 315, 2 Behh.). Ei igitur erat totum corpus literarum summa parium elementorum. Aliter Lucretio qui ubicumque exemplo literarum utitur, singulas literas vult esse diversa elementa. I 12 sqq. enim dicit elementa nominum ligni et ignis maxima ex parte eadem isse; simili latione Ι 823 sqq. multis verbis ait multa elementa 88 communia et I 1013 sqq. elementa verborum maxima e parte eadem esse. His locis explicat poeta eadem sere primordia efficere diversa re svelut lignum et ignem, caelum mare terras flumina solem atque fruges arbusta animantes et diversas proprietates sormas

colore gen8us. Verumtamen omnes res docemur constare permixto semine Gramina enim et flumina alia continent elementa quae ovibus, alia quae equis, alia quae vaecis conveniunt II 660 sqq. ). Atque haec quidem sententia digerepans quodammodo cum illa superiore, Ι 88 sqq. eodem literarum exemplo illustratur versus ac Verba ex diversis OnStant elementis, non quo haec omnia inter se differant, sed quia non omnia eadem sunt. - Non hoc exemplum displicet dupliciter usurpatum, verum sententiae e illustratae merit mirabiles videntur. Nihilominus duobus locorum, quos citavi, Suspectum habetur in eos iam inquiramuS.

Quin etiam refert nostris in versibus ipsis cum quibus et quali sint ordine quaeque locata. 1015 namque eadem caelum mare terras flumina solem significant eadem fruges arbu8ta animantis. si non omnia sunt, at multo maxima pars est consimilis verum positura discrepitant res.

sic ipsis in rebus item iam materiai

1 Non igitur eadem elementa diverso motu positura et diversas res constituunt, sed 4semina ardoris paulo inter se mutata creant ignes et lignum Ι 11 et quaecumque igni cremantur, haec in corpore celant, unde ignem iacere et favillam mittere possint'. II 672 sqq. cs Ι 812 sq. alimur nos certis ab rebus, certis aliae atque aliae res cum II 874 sqq. vertunt se cunctae res: vertunt se fluvii frondes et pabula laeta in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra

naturam, et nostro de corpore saepe ferarum augescunt ire . . . ergo omnes natura cibos in corpora viva vertit . . .

non alia longe ratione adque arida ligna explicat in flammas et in ignis omnia versat. Haec inconstantia latius patet. cf. g. 39 Sq.

SEARCH

MENU NAVIGATION