Artis logicocriticae elementa auctore A. D. M. in usum suorum auditorum adornata

발행: 1785년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

peccatum est; & nostra Aemoria a Seho-jalticis Peripateticis . Sunt autem Scholastici Peripatetici, qui Aristotelis doctrinam , qualem Arabes interpretati stat , profitentur ; in eaque doctrina intelligenda varias in partes abiere, Variasque confecerunt Scholas , quae mirifice inter se dissident , attamen omnes Aristotelem sequi gloriantur. Quare & Scholastici dicti sunt , R Peripatetici ,.a prisco Aristoteleorum nomine , eo quia Aristoteles in Peripato docebat , vel , ut aliis placet , deambulando suas habebat praelectiones et

Nam graece περιπ-ειν, latine est deambulare . Hoc Philosophiae genus extorro prorsus evasit. Philosophum itaque esse aio , qui expeditam , exproniamque sibi comparavit facultatem de rebus divinis , atque humanis, deque earum caussis , rationibus, usibusque recte judicandi, quanaum humana ratione haberi potest. V. Sapientiae finis est benitudo , ac felicitas : omnis Philosophiae summa ad

4veate vivendum refertur , idque unum op-

perentes homines se ad hoc studium contu-ιerunt , inquit Cic. Gib. a. de D. Sane hominis felicitas lex perfectione intellectus

12쪽

fres , ac voluntatis oritur ; quorum ille contemplatione Veritatis, haec amore boni, & morum honestate perficitur: at vero duo ista non nisi sapientiae praesidio assequimur. Hinc factum, ut haec studia post hominum memoriam ab antiquissimis nationibus avidissime suerint exculta. Notissima sunt , quae de Chaldaeorum , Persarum, Sabaeorum , Phoenicum , Inaeorum , Serum, Sinensium , AEgyptiorum , Thracum sapientibus narrat historia. Nihil hic dicam de Graecis qui jure suo sapientiae studium sibi vindicasse visi sunt. Hino tot florentissimae Philosophorum sectae inter ipsos emicuere, quarum sectarum praecipuae fuerunt Ionica, Italica, Eleatica; di quae ex duabus prioribus prodierunt , Academica nimirum, seu Socratica, Platonica, & Peripatetica, seu Aristotelica ;quibus adde Stoicam, & Eclecticam. Non exiguum quoque Philosophiae usum fecerunt Christianae Ecclesiae Patres , prae sertim in Gentilibus profligandis. Quamvis vero cum Rom. Imperatores Sedem

Imperii in Thraciam transtulerunt , Philosophia aliquandiu prostrata jacuerit; reviviscente tamen literarum nitore , non

. ' modo

13쪽

modo pristinum vultum recuperavit, sed&.longe nitentiorem protulit, opera doctissumorum virorum , qui eam ad summum Culmen provehere studuerunt. Quid hic memorem Baconum Verulamium , Galilaeum, Cartesitum, Whistonum, Newtonum , Leibnitium, aliosque egregios viros optime de Philosophia meritos, quorum memoria . omni admiratione digna

stabit, quandiu mundus perseveret 8 Ea qui. dem est nostri temporis selicitas, ut vera, stabilis, ac sacillima reperta sit philoso. phandi ratio, quae tandiu fuit desiderata. VI. Philosophiam tribus partibus ab- lvebant veteres sapientes, Logica nimbrum , Physica , atque Ethica . Logicam

formandae augendaeque rationi destinabante Physica res divinas, humanasque complectebatur: Ethica in moribus dirigendis, Se

ad rationis amussim componendis versabatur. At postquam Andronicus Rhodius collecta Aristotelis opera digessit , variaque ejus Philosophi scripta, in quibus de ente,

deque genericis entis affectionibus potissimum agebatur, post res physicas reiecit; tunc prodiit quarta Philosophiae pars , quae Metaphysicae nomen obtinuit. Eam

14쪽

quidem divisionem tum Philosophiae obiectum, tum ejus finis requirere videtur: - VlI. Eadem Philosephiae partitio placuit recentioribus , ab eaque ne nos quidem abscedemus. Prima itaque parte dabimus, quae ad Logicam pertinem . Altera parte Metaphylicam complectemur , quae tamen non in solis generalibus en- tium affectionibus immorabitur ; sed MPneumaticam continebit , quae de factist spiritibus; & naturalem Theologiam , quae de Deo, ejusque attributis aget . Tertia parte Physicam expediemus , quae circa

omnia totius universi corpora, eorumque naturam, proprietates vires activas , situm, ordinem, actiones, passiones, atque emergentia inde phaenomena versatur . Quarta tandem parte , ut seculi nostri genio indulgeamus, elementa juris Nat rae , ac Gentium explicabimus, & coronidis loco Ethicae principia levi dumta xat manu delinea bimus.. VIII. In istis vero Elementis eo uni-ee intendi , ut studiosae iuventutis utilitati litarem, in cuius gratiam quae multis abhinc annis ad calamum dictabam , typis mandari consensi , auditorum meo

15쪽

rum nimia importunitate devictus. Nihil ergo novi, nihil insoliti in iis contineri

praesumo , neque ullo modo cum doctorum virorum scriptis , quibus nostrum abundat aevum , comparanda esse fateor.

Eam ingressus sum viam- , qua facilius duci tirones longo experimento didici et ii enim cum sapientiae limina ingrediuntur, rerum novitate absterriti despondere solent animos, ut quasi ad umbras etiam contremiscant, & nescio quo Philosophiae horrore invadantur . Quapropter faciliora difficilioribus praemittere curaVi ; quae verba vel minimam creare poterant dis- ficultatem, definire; exemplis plerumque familiaribus uti ; atque ita sensim sine sensu auditores meos ad penitiores sapientiae recessus manuducere sum conatus .

Itaque tota mihi cum tironibus res est :neque enim doctis viris tantum otii esse puto abs rebus suis , ut vel fugitivos oculos in haec puerilia demittere ament. Eclecticam philosophandi rationem , seu cogitandi libertatem tenere volui, VerituS, ne si me alicui sectae mancipassem , serVum pecus, non rectae rationis sectator fierem, ut Philosophum decet . Proloquutus sum. IN.

16쪽

XIII

INDEX

CAPITUM

I, IAH ex propria narura inisectis.

Me raris ex relatione ac objecta , quae re a

CAPUT IL

, M uias relare ad modum , νυ objecta ire

M rum Mais, seu vocabulis . o.

17쪽

DE Iudicio, re Rariori urione. is i

emunciarione, eis ue variis generibus. 38

CAPUT IV.

18쪽

LIBER , III,

probabilitare , ejusque recito usu . 7

Veri, fauisue critersis

CAPUT IL

ca , Utque hermeneuerca. IDI

19쪽

APUT L

m Methodo Analytica. Isto

20쪽

ELEMENTA A

I. ST homo praecellentissimum nat β rae OPus , quod ex corpore , M A mente coalescit. Corpus organiat cum , variis nempe organis. - .F instructum , quorum alia vegeta tioni , & accretioni inserviunt ealia vero excipiendis impressionibus ab externo aliquo objecto provenientibus sunt destinata; eaque organa sensoria nominantur. Hujusmodi sunt oculi, nares, aures, lingua, & tactus, qui per totum fere corpus diffunditur . Αtvero quod in homine cogitat , 9 intelligit ; quod sui suarumque actionum est conscium ; quod summum verum, summumque bonum prosequitur, mens dicitur .' eaque substantia est a corporis substantia toto caelo diversa , quemadmodum suo loco adversus profanos homines ostendemu3. A u. Un,

SEARCH

MENU NAVIGATION