Artis logicocriticae elementa auctore A. D. M. in usum suorum auditorum adornata

발행: 1785년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

tur, sequentes servandae sunt regulae. I. In quavia

materia libri eligantur pauci , sed eminentissimi olibri enim deteriores inutiliter mentem graVant , suosque errores nobis instillant. Ne vero in tanti momenti re decipiamur , consulendi sunt viri docti qui eos libros versarunt. At ab iis praesertim cavendum est libris, qui bonos inficiunt mores. Sa- De intellectus cultura medium esse debet ad vo Iuntatis perfectionem asequendam , quae sola ad veram selicitatem nos deducit. Hinc & Lacedaemonii 4rchilochi poetae libros ex sua civitate exportari jusserunt, utpote parum verecundos , ae pudicos , veriti ne eorum lectio plus liberorum

suorum moribus noceret , quam ingeniis exornandis prodesset. ΙΙ. Selectos libros non perfunctorie, sed meditando legere , & a capite ad calcem , nullisque interiectis moris percurrere oportet. III. Lecta aliqua periodo , vel aliquo articulo , Praesertim si locus sit memoria dignus, tantisper comsi siere debemus , ac nos ipsos veluti interrogare , Quid ire tim sit 8 Quid in eo loco a irmet auctor , Nel n Per λ Quibus urarur rationibus ὶ IV. Singulos articulos familiares nobis efficere debemus , Priusquam ad alios progrediamur ; deinde omnes alicujus integri capitis articulos conferre , ac recognoscere Oportet , quo totius capitis , ac Partium nexus praeclare pateat. V. idemque s ciendum est circa reliquas operis partes. VI. Tam

tum est legendum quantum memoria ferre potest; Iectaque bene sunt ruminanda. Nam lente festia nandum es , ex veteri proverbio , sedulo matur que consito rem versando, ac veluti in succum, tisanguinem illam convertendo . VII. Plurimum juve-xit , quae mUitamur litteris consignare ; imo voce proferre quasi eadem aliis explicaturi. Nam frequenter evenit , ut res hene a nobis fuisse intellectas arbitremur ; verum si easdela litterit

152쪽

mandare , aut verbis explicare velimus , nonnisi obscuras confusasque earum notiones fuisse constabit. VIII. Non est e manibus dimittendus optimus auetor, nisi probe memoria teneatur ; plus enim utilitatis ex unius optimi auctoris accurata lectione , quam ex mille audiorum superficiaria lectione, capimus. IX. Interim duo hic eυitanda sunt vitia : , unu inest eorum , qui alicujus auctoris dogmatis ita se mancipant , ut in singula ejus verba jurare haud vereantur , imo & ejusdem apices , & commata

venerentur; alterum eorum est , qui eo animo ad libros legendos accedunt , ut quaecunque silis Opinionibus contraria offendunt , rejiciant , oppugnentque. Αjo itaque , mediam tenendam esse

viam: ita nempe legendi sunt libri , ut non illico servi pecoris instar iis omnibus , quae in iis continentur , assentiamur; sed attente ac sedulo juxta Logicae, & Criticae Canones , certa ab incertis , clara ab obscuris . a demonstratis probabilia , a

supernuis necessaria , a noxiis utilia secernamus . E contrario docilem ac flexibilem afferre opo aet animum : ita nempe legendi sunt libri , ut parati simus nostris opinionibus valedicere , ubi contrarium ab auctoribus , quos legimus . stetit demonstratum ; neque de eorum dogmatis ex nostris anticipatis judiciis , sed ex veris certitque principiis dijudicemus . Praecipue autem examinanda sunt principia , quae libri auctor statuit: iis namque integrum auctoris systema superstruitur. Ex minandum est deinde absque ullo partium studio , num ex iis principiis debitae , necessat laeque conclusiones rite deducantur . Servetur autem ubique

sedula attentio , quae omnis utilitatis parens est ἔideoque solitarii simus , oportet , ct m sudemus', ac matutinas praesertim horas noliris meditationi-

153쪽

De methodo disputandi.

58. QIsputare non rixari , ut male sibi I persuaserunt vetustiores quidam Schola sici ; sed veritatem ratiocinando , ac differendo inquirere. Disputari autem potest more diale stico, aut rethorico , seu academico . Dialectica disput tio instituitur adhibendo syllogismos, enthymemata, aliasve argumentandi formas , de quibus in arte syllogistica diximus: rethorica vero fit 1 non adhibita rigorosa illa forma, sed cum objectiones conti

nua atque Ornata oratione ex una parte Proponun

tur , ex altera diluuntur . Rethorica haec disputandi forma dici solet academica , quia in academicis congressibus adhibetur , ubi taediosa illa , jejunaque syllogismorum, enthymematum series in usu non est . Utrumque disputationis genus imp gnatorem inter, ac defeniorem habetur : utriusque partes breviter hic expediemus. 59. I. Impugnator , qui thesin aliquam aggreditur, enucleate eam exponere debet, & quo iei tu eam adoriatur, explicare : secus elenchi ignoratio ei objici posset. II. Postquam quaestionis si tus expositus fuit, debet exquirere fontes, in qui bus convenit defensor , ut inde suas derivet pro bationes : secus inutiliter disputabitur, aut in infinitum quaestio protrahetur. III. Solida proserre debet argumenta, saltem probabilia , ne sophistae nota ei inuratur. IV. ln suis argumentationibus id Praecise probare satagat : quod a defensore fuit negatum , ne a statu quaestionis dilabi accusetur .

V. Omnςm in disputando obscuritatem declinare

154쪽

tonetur, Perspicuoque sermone utatur , ne cavillosi nota ei imputetur. Hoc vitium peccabant veteres

Scholaitici , qui non de invenienda veritate sollia citi erant , sed adversarios illaqueare , atque irr tire itudebant, sparso loliginis oleo. VI. Si adversarius elara principia inficietur , facienda sunt ei opposita: si & haec neget, contradictionis conui cetur : si affirmet, manifestam salsitatem assi mare arguetur . VII. Convicia , dic eria , & aculeata mordacitas cane pejus & angue fugienda sunt, quae honestum philosophum , maxime Chriitianum , prorsus dedecent. Id ipsum observet defensor .u6O. Defensoris partes sunt. I. Impugnatoris

argumentum excipere , idemque adamussim repetere. II. Accurate perpendat, num ad regulas syllogisticae artis elaboratum si argumentum atque ubi in eas peccare deprehenderit , complexionem summo jure negare poterit . III. Si adversarii a numentum in forma non peccet, in examine cujusque enunciationis subsistat defensor : tum salsas

enunciationes neget, veras admittat, ambiguas di-

ninguat , & responsionis suae rationes proferat Taedios minus namque est , nec ferendus eoium mos , qui jejune negant , concedunt, aut distinguunt , nullamque suae responsionis rationem adj, ciunt. IV. Si defensor aliquid negaverit smul Mostenderit , contrariam assertionem contradiet riam esse ; partes suas plane explevit , neque a

versas objechiones solvere tenetur : nam quae ra- . tiones rem impossibilem probare conantur , no

nisi sophismata esse possunt. At idem sibi juris vindicabit impugnator. V. Si principia probati

num pendent ex auctoritate, & impugnator textis bus Obscuris utatur ; partibus suis satisfaciet defensor , si textus claros contrarium asserentes Pr serat : nam obscuri textus 4ncertique claris derogare nequeunt. At idem quoque jus sibi tribuet

155쪽

impugnator. VII. Caveat defensor , ne aliquam propositionem imprudenter concedat, ex cujus co cessione aduersarii laqueis deinde irretiatur ; sed ambiguam distinguat , falsam neget. Alvero haec melius usu , quam ullis Praeceptis discuntur . Inte xim quoniam jam satia prata biberunt , rivoa audamus.

156쪽

Pag. vm. v. I S. extorre ex terris P. S. V. I3. -ltoque multoque p. II. v. a. De Meas ex De ideis ex propria nae propria orieisse in pe- rura i Poctis

P. I a. v. g. idem idea .

P. 33. V. m. s. - 25. ) f. 24. γ . o P. 63. v. 3. Prop. XVIII. Prop. XIX. P. 67. V. 33. Ax. VII. M. VIII.

P. II. V. 25. hamana humana P. D. v. 37. constitit consistit P. 86. U. 18. a mςnte a mente nostra sensauru nostra ope P 884

157쪽

R O4. v. m. coaevi eoaevi P. 94. v. assi eoaeviqiae coaevIME P. 93. v. s6. mateora meteora P. I . v. ua. scriptorum scriptorem P. IIa. v. Iru tennissimam tenuissimam

SEARCH

MENU NAVIGATION