Artis logicocriticae elementa auctore A. D. M. in usum suorum auditorum adornata

발행: 1785년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

cedit, spatioque tam brevi filios, nepotes, ac pronepotes nasci vident.' Nempe respectu aliorum lio ni inum intelligi debet vita illa elle brevis. u. Ubi eonstiterit, ideam esse relativam , relationis fundamentum Probe attendatur'; nempe intelligatur , ex ea. quam habet , ad tempus , locum, Persi

ras , aliasque res relatione'

CAPUT IV.

De Ideis relate ad modum , quo obedi

repraesentant. 56. π deae inspectae ex modo , quo objecta reprae-

I sentant, clarae esse oos uni, vel obscurae . distinetae , aut confusae ; adaequatae , vel inadaequatae I verae, aut falsae .s7. Idea si inplex clara est , quae in sensatione, aut perceptione bene ordinata menti exhibet rem, ut Proinde mens eandem Probe cognoIcat , atque a ceteris omnibus lacile discernat. Idea e. g. coloris navi clara est, sit in sentatione rite Ordinata ita menti exhibeatur, ut eundem colorem bene intelligat, eumque a ceteris omnibus distinguere valeat. Huiusmodi idea claritatem suam retinet , quandiu eam memoria eodem modo conservat, , menti exhibere valet, quoties lubitum fuerit. Idea flavi coloris e. g. clara perseverat, quandiu illam memoria eadem perspicuitate retinet. Idea composita clara est, quando simplices ideae , quibus con-nat , clarae sunt , earumque numerus certus est .

ac determinatus . Hujusmodi est idea trianguli aequilateri, cujus idea trium aequalium laterum , totidemque aequalium angulorum, necnon triangularis areae ideas complectitur. 23.

Dissilia n,

42쪽

28. Ιdeae cIarae obscura adversatur, quae qua lis sit, nullo negotio ex dictis intelligitur . Idea rum simplicium obscuritatem triplici ex capite re petit Lockius lib. II. de hvm. Inreli. F. 29. I. ex sensibus haud bene valentibus ; veluti si quis lippis oculis colorem caeruleum intuens a viridi non discerneret. Q. Ex levi impressione, quam a rebus externis excipiunt nostri corporis organa ;Veluti cum colores non satis vividos incumbente nocte cernimus. 3. Ex memoriae infirmitate, qua fit, ut idea prius clara sensim obliteretur, ut proinde obscura evadat. Compositarum vero idearum obscuritas oritur , vel quod non omnes simplices ideae illam constituentes nobis sint compertae; vel quod simplicium aliqua sit obscura . Itaque sub nantiarum ideae semper obscurae sunt, quia nemo unus omnes substantiarum proprietateν cognoscere valet; solae igitur modorum compositorum ideae

possunt clare haberi, veluti trianguli, quadrati Zec. 39. Idea distineta dicitur ea, quain mens a quavis alia elare distinguit, quia perspicue cognoscit unam non esse aliam ; vel quia in earum una Peculiares deprehendit notas, & charaeteres, quibus ab aliis secernitur . Qua propter simplices ideae clarae si fuerint, dili inctae quoque sint , oportet . Nec assentior Leibnitio , qui eas confusas esse ait, eo quod nulla iis insit nota , qua ab aliis di- ningui possint . Neque iis adstipulor , qui easdem confusas esse censent, quia definiri nequeunt. Nam his non obstantibus , simplicea ideae clarae si fuerint , ipsae seipsis ab aliis distinguuntur g. 37. ),

nec unquam mens illas cum aliis confundit: ad sensum hominum communem appello . Quod si definiri nequeunt , hoc ipsum summae earum perspicuitatis indicium est. Quis enim unquam claram alicujus coloris ideam cum alio colore , aut culnalia sensatione , aut cum alia internae refexionis

idea confudit Adstipulatur nobis Grainefandius

43쪽

z4 LOGICAE ELEMENTA

Introduct. ad Philosoph. lib. II. cap. 3., oe Lockius

noster, qui loco nuper laudato docet, solas plerumque compositas ideas Poste confidas e Uadere . Sanctin ideis compositis ubi nota aliqua non deprehen ditur , qua una a reliquis omnibus secernitur, statim habetur confusio . Sic si quis parellelograin- mum instar quadrilaterae figurae dumtaxat conciperet , nec ad Oppositorum. laterum parallelis in uiri attenderet; confusam haberet parallelogrammi notionem, quam facile cum trapetio confunderet , quod etiam inter quadrilateras figuras continetur. .. nsus a idea est, quam mens facile cum alia confundit . . vel ob illius ideae obscuritatem , vel

ob distinctivi characteris dςfectum . Ita si quis

obscuram habeat coloris alicibus ideam, facile cum alio colore illum confundit. Qui in re astronomica non fatis est peritus, facile Iovis , & Veneris planetas consendit inter se , vel cum alio sidere :qui vero eorum planetarum notas probe callet , nullo negotio eosdem distinguit.

41. Confusio semper duas ideas respicit , illas praesertim, quae sunt prae reliquis sibi proximae . Sic liberalitatis, ac prodigalitatis ideas confundere solent ii , qui non satis in Ethica sunt versati et eo quia illae ideae multum sibi Proximae esse vi

dentur .

42. oritur confusio I. ex eo quod idea composi-. ta, quam habemus, aut nimis sit angusta , nempe paucioribus, quam par est, ideis simplicibus con- fiet , aut ideis simplicibus, quae aliarum compositarum sunt communes : veluti si quis Leopardum conciperet ut,animal variegati coloris quae sane idea Pantherae , Tigris, & aliorum animalium communis esset. Deest tunc distinctivus character unius

ideae ab alia: u. ex eo quod nec ordo, nec Varietas, nec distinctio simplicium idearum clare cognoscitur, sed omnes simul ideae simplices menti Perturbate obversantur: veluti si chiliagoni figuram

44쪽

concipiam , confusam mihi ejus ideami exhibebo ,

quia ideae simplices sinul omnes mille laterum , ac mille angulorum inna perturbate menti o Versantur, ut ejus figurae ideam ab alia quavis discernere non valeam': ideoque si figuram 999. la- . terum,concipere deberem , eodem modo ac chiliagoni figuram conciperem . 3. Ex incerto numerra sim-Plicium id earum , quae compositam ideam constituere debent: veluti si omnes simplices ideas, quaeliberalitatis virtutem constituunt , ignorarem , se cile illam cum prodigalitate confunderem. In recen sitis enim casibus distinctivus character non habe tur . Demum habetur confusio, si rei alicujus idea continet proprietates diversas ab illa, quae repra sentatur: veluti si in animae idea includatur proprietas subtilissimae cujusdam materiae, ut Ueteres plerique Philosophi faciebant; confunderetur enim idea animae cum materiae idea , ut patet .

s. Ex dictis duo sequuntur. Primum est, Omnem ideam claram, esse quoque distinctam f.39. ); non contra ἰ Nam quandoque conliat deaenota di-ninctiva, licet ideae sint obscurae . Ita auri idea apud Omnes a plumbi idea distinguitur ; quamvis auri , plumbique ideae obscurae sint fi. 38. . Alterum est, omnem confusam ideam esse obscuram. Nam idea clara ut sit , tanta perspicuitate menti sisti debet , ut ab alia quavis distinguatur g. 37. ) : quare si confusa est , obscura quoque sit necesse est. Verum quia obscura idea potest el- se distincta ; idcirco non quaevis obscura , debet

quoque esse confusa . qq. Ideae adaequatae seu totales sunt, quae clare distinctoque exhibent omnes obieeti Partes, Pro Prietates, ac notas: inadaequatae , seu partiales torum integrum objectum non repraesentant. Itaque sub

1iantiarum ideae semper inadaequatae sunt f. so. Proinde etiam obscurae ; solaeque modorum ideae

45쪽

qq. Ideas veras ajunt aliqui esse illas, quae ple

nebcongruunt rebus ipsis , ex quibus hauriuntur ;falsas vero , quae rebus ipsis non congruunt , aut non plene congruunt . Verum hanc doctrinam non probat Lockius Lib. II. de hum. Inteli. cap. 32. , ubi animadvertit, veritatem, ac salsitatem proprie judiciis convenire, non vero id eis. Cum enim illae non aliud sint, nisi forinae animo comprehensae; heri quidem nauuit, ut id quod menti obversatur, reVera non Obversetur . Sic Centauri ideae. g. PrGut menti objicitur , tam non potest esse falsa , quam vox ipsa Centaurus , cum Ore Prosertur, aut litteris exaratur . Quare Ueras , aut falsas dici ait ideas sensu aliquantulum improprio , nempe si ad aliquid exterius referantur: tunc enim includere solent aliquod judicium , quo rei illi externae congruere, aut non congruere creduntur ἔab eoque judicio vero, aut falso ideae quoque verae , aut falsae denominantur . Deinde casus frequentiores, quibus ad aliquod extrinsecum reserrisolent ideae, enumerat perspicacissimus ille philosophus . 46. Id contingit I., cum judicat mens, aliquam ex suis ideis eandem esse cum ea, quae in aliorum mentibus existit, eo quia eodem vocabulo indigitatur; quod tamen falsuna esse liquet q. I 8. Ip).

2. Cum mens ideas suas respondere existimat re-hus , quae in rerum natura non existunt: veluti siquis ex idea, quam sibi effecit Centauri, crederet Centaurum revera existere. 3. Cum adaequata aensetur alicujus rei idea, quae tamen inadaequata est: tunc enim crede e tur idea objecto suo plene

congruere, cum tamen plene non congruat.

s. Interim de recensitis ideis sequentia animadvertenda sunt. I. Qui doctus fieri vult, totis viribus conetur ideas obscuras, confusas, inadaequatas emetere claras , distinctas , adaequatas ἰ idque obtinebit studio , meditatione , eXPerientia'. Sane O

46쪽

LIBERI. C A P. I v. e

scurarum, ac confusarum idearum copia tantum abest, ut aliquid nobis asserant utilitatis, quin potius damni plurimum serant: sunt enim memoriae inutile maindus , atque in multiplices errores nos deducunt . a. Ne temere judicet suas ideas esse adaequatas , nisi cum certus est , nihil superesse in re , quod ignoret. 3. Pro certo habeat, omnes substantiarum ideas esse tuadaequatas: igitur ex istis ideis ne temere judicet de substantiarum essent iis, de viribus earum activis, deque rerum causis, ac finibus. q.

Ideae abstractae , & arbitrariae sunt sui iplarum objecta g. 25. ), ideoque omnes adaequatae sunt, proinde clarae , distinctaeque '.37., Ν 43. . 5. Ideae abstractae si referantur ad res ipsas, a quibus sunt abstractae, possunt rebus ipsis non plene congruere , quia potest esse minus in abstraetis ideis , quana in rebus ipsis: igitur abstractae ideae ad res ipsas

relatae possunt esse salsae f. 46. ) .

CAP. UT V. De idearum Ignis, seu vocabulis.

Inxit Deus hominem ad societatem , quae x consistere non potest , nisi cogitata sua ,

suique animi sensa cum aliis communicet : itaque& sermocinandi facultatem eidem elargitus est , ut articulatis quibusdam sonis , quid cogitaret ,-quid vellet, facile aliis aperiret. Est igitur termo arricularuν Jonus , quo animi nosyri sensa cum aliis clare , di incteque communicamvs . Dicitur articu latus sonus, ut a voce discriminetur: vox frquidem est inarticulatus sonus , cujusmodi est in belluis hinnitus, rugitus, boatus, latratus . aliique inconditi soni, quibus animi sensa , M affectus obscure,

47쪽

confuseque prodere Videntur ; homo autem: sonis articulatis , nempe per loquelae organa diversim de modificatas, cogitata sua, intimaque sensa clare distincteque aperit. Quare ait rescissime Tullius lib. I. Ae Orat. Hoc enim uno Praesamus νel ma xime feris , quod colloquimur inter nos , oe quo sexprimere dicendo jesa ρossumus . Quamvisa autem potu asset homo aliis signis sua manifestare cogita ta non est tamen dubitandum , quin praestantissima fuerit sermonis institutio : sonos enim infinitismpdis articulare possumus , idque facillime emc mus ; ideoque innumera animi sensa facili negotio, sumna aque perspicuitate explicamus; id autem aliis signis obtineri haud potuisset. Vice sermonis sungi

tur scriptura , qua cum absentibus nostras cogita tiones per figuras litterarum tam distincte communicamus, ut verba nostra auribus non excipiant,

sed quasi visu percipiant . Quod sane tam stupe dum est, ut Plato, aliique hoc inventum Deo tribuere non dubitarint. Quemadmodum enim in se nione sonos infinitis modis articulare possumus ;ita & in scriptura innumeris modis litteras variare, & combinare valemus. 49. Quanta sit sermonis utilitas, nemo unus non videt : nam sine sermone homo esset mutum ac turpe pecus, Omnis societatis expers, miserrimum animat: per sermonem vero socialis vitae comm

dis fruitur'; aliorum auxilio suis occurrit indigentiis, suas expellit infirmitates; mille sibi comm

ditates , Voluptatesque procurat . At summa illa esse sermonis utilitas , quod maxima humanae sapientiae pars in eo consiliit , ut aliorum cogitata intelligamus, ac nostra veluti essiciamus ἰ optimorum virorum judicio nostrum judicium sermemus; eorumque gustum induamus. Quantilla esset nostra scientia , si solis nostris cognitionibus contineretur at conjuncta cum aliorum scientia amplissime exporrigitur: non secus ac si omnium hominum ocu-

48쪽

lis videre possemus, latissime visio nostra pateret . vehementer itaque Philosophorum interest vocabulo rum scientia, praesertim quia si non recte intelligantur , multiplicium errorum causa esse poterunt. . Sunt igitur vocabula nostrarum idearum sinna . Sunt autem signa duorum generum , alia nem-Pe naturalia , alia artis talia , & arbitraria : illa

suapte natura cum re signi hcata connectuntur , C. g. sumus cum igne; haec vero ex hominum ar

hitrio, atque institutione, e. g. tubae sonitus cum. Praelio . Vocabula esse nostrarum idearum signa arbitraria , fit manifestissimum ex diversitate linguarum , quae apud diversas obtinent gentes . Accedit , quod cum vocabula sint articulati quidam totai ; nonnisi sonorum ideas excitare per se v lent, non autem notiones in aliorum mentibus existentes, quae ab ipsis sonis sunt omnino divertae. 51. Hinc vero tria sequuntur. Primum est, V

cabula nihil aliud signi hcare , nisi quod intelligitis , qui loquitur , aut scribit : quare iis dena vocabulis divertas notiones aiugere postulat varii diver-sque homines . Quocirca errant ii , qui vocabula' ex propriis notionibus interpretantur ; atque hoc esse solet universale praejudicium. Dum e. g. Pro nunciatum audio , aut scriptum reperio hoc vocabulum Detis, illud referre debeo ad notionem ejus, qui eodem vocabulo utitur , non ad eam , quam ego habeo , Dei notionem : nec enim idem signi- .ficat Penes Epicurum , ac penes Stoicum, aut SPi-DOZistam , aut aliquem gentilem , aut aliquem Christianum . Alterum est, iisdem vocabulis a diverss hominibus ampliorem , aut angustiorem significationem adnecti possie . Hinc idem Dei voca-hulum ampliorem habet significationem Penes Philosophum , quam penes vulgarem hominem ampliorem apud Theclogum , quam apud Philosophum . Duo haec , quae diximus , continenter iecolenda sunt ; praecipue vero in vetustiorum at

49쪽

etorum.Iectione instituenda : solemus enim ex non ris , aut ex recentiorum cogitatis veterum cogitata interpretari , eo quia nos , aeque ac illi , iisdem verbis utimur; interim vero solemniter erramus. Exemplo sint vocabula anima , mens, DAritus , quae immane quantum diversa significant apud nos, atque apud vetustiores . Tertium est , vocabulis rerum estentias non significari: sunt enim vocabula nostrarum idearum signa at vero rerum essentiae ideis nostris plerumque non comprehenduntur ; multo minus igitur vocabulis explicari Possunt. Itaque ne putemus e. g. , Dei aut animae Vocabulis , Dei , vel animae et sentias significari . Trium istarum regularum ope infinitis erroribus obviam itur . 52. Non est autem dubitandum , quin vocabulis res quoque ipsae secundario sgnificentur. Nam vocabula sunt nostrarum idearum signa ; ideae vero sunt rerum formae intelligibiles ; vocabula igitur iecundario res ipsas nostris ideis comprehensas designant . Dum puerulus e. g. matrem Pronuncian

tem vocabulum feles auditi, primo non intelligit , quid signiscare velit mater: interim si illa saepius digito felem indicat, non modo puerulus ejus iermonem intelligere discit, sed Se rem ipsam , selem

nempe concipit.

53. Disputare hic solent Philosophi de sermonis

origine : at otiosa omnino est ejusmodi quaestio , nec prorsus desiniri poteli , quemadmodum Ostendunt scurriles ineptiae , quas virilipsi docti haesuper re dederunt : quae lunt ergo utilia prosequamur.54. A vocabulis smplicium idearum auspicemur.

Principio vocabula, quae nostras sensationes expria munt, obscura esse aJO . Quisque enim Per ea UO- λcabula designare intendit id , quod percipit , ω quale sibi apparet : jam vero diversae sunt hominum seusationea . licet ab iisdem objectis omnes

50쪽

LIBER I. CAP. V. 3I. assiciantur M. I 8. ): igitur vocabula, quibus sen-fationes exprimimus , non eandem habent apud omnes notionem , ut Proinde sint obscura. Omnes C. g. mellis saporem dulcem esse ajunt; at quisque sibi suae solius sensationis eli conscius; & quales sint aliorum sensationes ,,nescit . Quod si referantur. 1erisationes, ad corporum externorum qualitates , multo magis obscura erunt earum vocabula e nescimus enim quales, quantaeque sint eae corporum qualitateS .

55. Obscura quoque sunt simplicia vocabula , quae internas animi notiri assectiones significant. Quis enim intelligere potest , qualis quantuique in me sit doloris , aut voluptatis senius quanta desiderii mei intensitas λ sola igitur vocabula simplicium idearum , quae abstractione hunt, clara esse poteruint: hujusmodi sunt vocabula ea Zen tae , exrmsOMS . At haeci quoque vocabula in eo nos decipere solent , quod abstracta pro rebus ipsis accipiamus , rebusque ipsis aptemuS . 56. Dicamus de vocabulis compositarum ide, rum . Quae vocabula substantias exprimunt , Omnia prorsus sunt obscura , non secus ac substantia

rum ideae s 38. ) . Quod si vero iis vocabulis

essentiae substantiarum nominales designari vel iamus, clara esse poterunt dummodo prius accurate definiatur , quot ideae simplices essentiis illis comprehendantur . Hoc sensu plumbi vocabulum clarum erit si illud referam ad essentiam plumbi nominalem, simulque deliniam , quot ideas esse sentia illa nominali comprehendere intelligam . 57. Sed & modorum mixtorum vocabula plerumque sunt obscura. Dicuntur autem modi mixti, qui plures simul modos complectuntur , veluti ju-jstitia, virtus , vitium , misericorsa , Odium oec.

Sane iis vocabulis non Omnes eandem modorum

collectionem animo complectuntur; sed alii plures, alii pauciores ideas illis aduectunt , & varii v γ' rias.

SEARCH

MENU NAVIGATION