Artis logicocriticae elementa auctore A. D. M. in usum suorum auditorum adornata

발행: 1785년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

m LOGICAE ELEMENTA

sint conformia . Itaque in veritate pervestiganda quisque debet animum suum perscrutari , atque ani madvertere, num ratio , an affectus ti inclinationes animum fleetant ad sententiam aliquam eligendam . Pr eterea danda est opera , ne effraenatis , & vehementioribus affectibus animus Occupetur prae- concepti vero cohibendi sunt, & moderandi. Dein- de judicium sisspendendum est, cum animi affectus commoventur: quod si necessitas urgeat consilii capiundi, tunc in memoriam revocanda sunt ea, quae alias de rebus iisdem iudicavimus , aut alias judicaremus ab affectibus vaeui . Demum judicia , quae animus tulit affectibus agitatus , mente sereniore iterum ac tertio ad trutinam re Ocari de hent . Hinc sapientes viri quae semel elucubra xunt , saepius relegere , atque expurgare consueverunt. Praecipuus autem ametuuna fons , ex quo ceteri omnes dimanant , est . ut scite notat Aristoteles , immodicus' sui ipsiulsamur , quam phi

lautiam nominamus. Amamus. Vehemcnzer UoI ,

nostraque dicta, facta, cogitata, quae mentem nonram coecutire faciunt in veritatis pervestigatione. Qui tanto animi morbo opportune mederi velit ,

non nimium sibi fidat , & doctorum hominum ju-

. dicium consulat. 22q. Progrediamur ad errorum causias in corpore existentes . Principio sensus nostri saepissime nos fallunt, non quod ipsi fallantur , aut vere nos decipiant; sed quia occasionem praebeant, cur saepisti me fallamur, judicando rem ita esse, qualem sensibus

accepimus. Ab oculis auspicemur. I. Oculi veram rς- Tum magnitudinem nos minime docent. Id namque praestant oculi in capite , quod praestaret υμ trum ad lentis figuram conformatum lentes autem Vitreae prout majores vel minores 1 unt, magis aut minus convexae . objecta majora. vel minora reprae- sentant: oculi igitur nostri, prout magis aut minus sunt convexi, idem omnino'praestant, ut iusius

Diuili

132쪽

LIBER III. C A P. VI. Ha

dicemus in optica . Ιmo & quandoque accidit, ut ejusdem hominis oculi diversimode sint constructi; ideoque si idem objectum prius sinistro oculo ,

deinde dextero conspiciatur , sub diversa magnitudine appareat . Id de se testatur clarissimus Ro-haultius ; idem de se testabatur germanus meus

1ludiis addititisti inus , mihique carissimus , qui vis inti duobus abhinc annis doleo referens vive-Ye desiit. Itaque si de rerum magnitudine oculis judicare velimus , s ne dubio sallimur. a. Oculi

minima quaedam corpuscula non exhibent, quae t ranissimam lucem emittunt. Uitreis conspicillis saepius visa sunt animalcula , quae centies exiliora

erant ipsa arenula invisibili : ejusmodi animalcula nutriuntur, ViVunt, gradiuntur ; habent igitur cru-Ta , Pedes , ossa , niusculos , & muItas fibras in unoquoque musculo ; habent denique sanguinem ,

& innumera vasa vitae animali inservientia: nam sine his omnibus vita, & nutritio consistere nequit. Humana quidem imaginatiu tanta tenuitate stupet, ac veluti absorbetur; interim tamen negari nequit, nullam rerum tam exilium notionem ope sensuum hauriri; qui tamen minutissimorum ejusmodi corpusculorum existentiam inficiari vellet, eo quod sensus nostrossugiant, nae is esset impudentissime insanus . s. Fallunt nos oculi circa motum e multoties enim ea moveri videntur , quae revera quiescunt , de contra . Fingamus hominem in navi somno sopitum repente expergefieri , & alterius navis suininum malum ad se accedentem aspicere . interim tamen nullam in navi , in qua sedet, agitationem deprehendere , nec Vela turgida , nec nautas operi in stantes, nec quidquam aliud Vidore: is certe, utra Ex duabus navibus moveretur , dubius haereret

Ex posito exemplo colligi facile potest , quod si

Tellus nostra moveretur, ut multi sentiunt Astronomi , nulla ratione ejus motum ope sensuum detegere possemus. q. Oculis decipimur circa corpo-H rum

133쪽

H4 LOGICAE ELEMENTA

xum distantiam: Sol e. g. , & Luna aeque a nostra Tellure distare videmur.; cum tamen ex rationibus astronomicis constet , distantiam Lunae longe majorem esse.Solis diltantia . 6. Oculi nos decipiunt circa colores : credimus quippe colO-xes essea in Objedio corpore ; quod non indoetis modo , sed & Peripateticis usu evenit : id tamen ex evidentissimis rationibus falsum esse liquet. 225. Ab oculis ad alios sensus accedamus. Auditus itidem errorum causa est . Putamus, sonuinesse qualiratem sol oro corpori inhaerentem cum in eo corpore nil aliud sit praeter motum Partium tremulum .:& undulatorium . Deinde credimus, vocent aliquam a turri, aut caverna repercUlsam, quam vocem Echo Vocamus, ab illa parte, a qua accipimus, reapse venire; quod item est salsum, ut docebimus in Physica. Ad tactum quod spe stat, is multifariam nos fallit, ti I. circa frigus, tk calorem:

veluti si alteram manum bene calidam , alteram nimis frigidam in eandem tepidam aquam immersas; quae manus trigida erit, aquam calidam sentiet; quae vero calida, frigidam . u. Circa corporum asperitatem & levitatem: quasdam Onim corporum 1urerficies solo tactu levissinas esse existimamus; cum tamen naicroscropio inspeetae scabrosissimae adpareant. 3. Fallimur per tactum , quod putamus corpus nostrum non assici ab iis rehus , a quibus uevera assicitur : agr e. g. coi pus nostrum ira agito nisa Fremit, eam tamen pressionem non sentimus, quia undique aequalis est i itaque nec ullam aeris pres sonem effer censemus . Gustu demum , , odoratu sallimur, quod odores, & sapores corporibus externis inesse credimus . Haetenus per summa capita sensuum errores indicavimus ἰ qui Plura cupit. Mallebranchium consulat lib. I. de inquir uerit. in quo res inveniuntur omni pretio cariores . Interimi e sensibus decipiamur , praeter eas cautiones ,

quas de recto sensuum usu agentes indicavimus ,

i duas

134쪽

duas alias hic adjicimus. I. Ire rebus externis so- Io sensuum testimonio non est judicandum , sed Tatio, & examen, ac sensus optimorum communis in consilium advocanda sunt. Sensus namque non xerum essentiam , sed existentiam, & eam, quam habent, ad corpus nostrum relationem deierunt: nec Terum naturae , sed vitae humanae usibus ii sunt aptati . u. Cavendum est , ne Putemus ea tantum existere , quae sub 1 ensus cadunt. G26. AlterR errorum caussa in corpore existens est ipsa corporia constitutio, & temperamentum. Ex corporis namque constitutione pendere ingenium , acumen, phantasiam, confusionem , aliasque mei

tis affectiones, affectus demum , 9 inclinationes, comperta Philosophis res est. Qui e. g. sanguia Deum habent temperamentum , laboris sunt impatientes , judicio praecipites , amori indulgentes . Verum a corporis constitutione pendet potissimum

phantasia , seu imaginatio , de qua praecipue hic

agendum, quia plurimorum errorum caussa existit.

Est autem phantasa, inquit Mallebranchius lib. a.

inquirendae νeraratis cap. I. facultas , tuam habet

mens tibi emor mandi imadines rerum Iemel ob c artim , mutationem aliquam ris cerebri asere M . Assueti sumus ab infantia cuneta ope sensuum, atque imaginationis Percipere, adeout quod sub sensus non cadit , statim nihil esse putemus : atque hic primus est error, in quem nos deducit Phant 1ia. Hic vero error paullatim scientiarum studio corrigitur: at vulgares, & agrestes homines, necnon mulieres , quae in severioribus disciplinis nullam curam impendunt , nunquam purae intellectionis sunt' capaces . & rationi phantasiam substis tuunt , & ea quae intelligi tantum possunt, imaginari eon3ntur. Praeterea qui phantasiae nimiunt indulgent, perturbatum habent ingenium, quare Min perridiculos errores labuntur . Legi meretur

hac super re liber , quem edidit Ludovicus Mu-,

135쪽

s f i

ratorius de phantasae viribtis . Caveat interim philosophus , ne phantasia abutatur , praesertim ubi de rebus incorporeis agitur, quae sola ratione, S intellee ione percipiuntur . 227. Superest, ut de errorum caussis extra nos existentibus agamus , quas quidem caussas ad solam auctoritatem refero. Nihil magis naturale est, ait Gravesandius Logicae tap. aa. , quam ut ille , qui rem quamdam examinandi capax non est , alteri credat , & aliorum auctoritati se submittat , quae tanquam unica credendi regula suscipitur . Haede caussa infantes pro velis habent omnia, quae ararentibus, nutricibus , atque magistris accipiunt . Minc vero fit , ut a teneris unguiculis cum lacte mutricis errores fugamus ; mox parentibus , MMagistris redditi depravatis imbuamur eorum Opi Mionibus . Accedit maximus quidam magister, Populus nempe , & insiceta plebs , cujus erro-xibus plue inficimur, ut ab ipsa natura veluti desciscamus. Ex quibus omnibus fit , ut crassiores errores, aniles fabulas, sensuum illusiones , phantasiae ludificationes pro certissimis veritatibus h heamus. Diligenti igitur examine opus est , ut

eorum , quae ex auctoritate accepimus, Veritas , aut salsitas innotescat. Neque vero ut hoc Praestemus, universale dubium , ac generale examen i sitirete necesse est, ceu praescribit Cartesius me siris.1.; sed susscit dumtaxat , ut quoties de re aliqua judicare contingat , attente consideremus num eκ

auctoritatis praejudiciis , an ex certis & eX- pluratis antea principiis judicium procedat. Praeterea Philosophus nullius iraenum reeipiat, & eclecticam Philosophandi. methodum sequatur, nee alicujus P euliaris Mapiliri placitis se addicat. Philosophia autem eclectica ea est , qua sapientiam ratione

tantum quaerimus: rationem autem regimus eXPerimentis , & observationibus , intima conscientia , raxiocinatione, & auctoritate, quae nulli excePti ni

. . ,

136쪽

ni si obnoxia : hanc enim philosophandi rationem

esse tenendam naturalis ipsa ratio clamat.

De inquirenda, aliisque tradenda Veritate .

228. DRaecIarissima , potissimaque Logicae pars

1 in veritate invenienda versatur ἰ ut idcirco mirum sit , veteres vix aut ne vix quidem nobilissimiam hanc partem attigissis , quae totius rationalis Philosophiae finis est , atque scopus eo que intendunt quaecunque superioribus libris de ideis, judiciis , ac ratiocinationibus disputavimus . Sane ut ignota veritas reperiatur , vel notam n his veritatem alios edoceamus, via & ratione pro-Cedamus oportet e via i si haec , & ratio Meriodus. appellatur ; -itaque tota haec tractatio circa methodum , ejusque regulas versabitur . Ubi de ab scondita veritate detegenda agitur, methodum analyticam , seu resolutionis , aut inventionis adhibemus ; ubi vero cognita veritas aliis tradenda est , synthetica methodo utimur , methodo nempe compositionis . Prima dicitur methodus resoliarionis , quia propositam quaestionem , quae enodanda suscipitur , in partes dividit , donec ad prima pervenerit principia, ex quibus quodammodo componitur ; nimirum a compostis ad simplicia progreditur : altera compositionis methodus nominatur , quia ex certis principiis ad sublimiores veritates procedit ; nempe a smplicioribus ad composita ascendit . Quare definitur methodus , ars bene d Jhonendi seriem plurium nos rarum cogitarimum , sue id fur ad inorum ueriturem inven. Mam , si ad cognitam veritarem alios edocendam . qua qui

137쪽

dem definitione utramque methodum complecti mur. t 229. Priusquam tamen rem aggrediamur, paucae sunt praemittenda , quae ad mentis capacitatem augendam , attentionemque conciliandam plurimum conserunt; quod ubi obtentum fuerit, facilius continget longas judiciorum , ac ratiocinationum s ries ordinare , & ad scientifica usque systentata ' methodi subsidio pervenire .

α Mentis capacitate augenda, deque

attentione concilianda.

um. IrΕntis capacitas a natura est, sed arte, NI atque exercitio perficitur , & amplifieatur. Ejus persectio consistit I. in expromta me moria ; a. in facili, &'clara rerum intelligentia , expeditaque ratione idearum relationes inter se , vel cum alia tertia cognoscendi, nec non suas co gitationes rite ordinandi ; s. in indefessa attenti ne; g. in Vi quadam creatrice . Εjusmodi animi dotes a fibrarum cerebri constructione , flexibilitate, tanquam ab instrumen suas edendas actiones . irritabilitate pendentio , quo mens utitui ad Qui illa dotibus affluunt, magna ingenia dicuntur :qui vero nonnis parce modiceque iis sunt instruchi, exigua ingenia dicuntur; qui demum modicismi me, inepti stupidique habentur. Modica quidem mentis capacitas educatione, studiisque recte ordiis Tatia , necnon meditationis assiduitate augeri miri-etice potest e quemadmodum magna mentis capaciis, ira prava educatione, negligentia, inordinatis, aut o, inuti-

138쪽

inutilibus nudiis , corporis etiam morbis , minu- due uitiis laedi potest, ac irangi. . . . Oui ergo modicam a natura sortiti iunimentis capacitatem , eandem perficere studeant . Ac Ι. quoniam tantum scimus, quantum memoria tenemus: idcirco memoria primum excolenda eu, Quae in intellectus simul , ac cerebri habitu con Distit ut in Metaphysica Ostendemus . Quare HOnnis rerum experientia, lectione, exercitatione IINemoria iuvari potest: omnis namque habitus actuum . iteratione acquiritur , , conservatur . Uanda quoque est opera , ut ideae clarae sint , ac vividae equae enim vividius percipiuntur 'firmiora vestigia in cerebro relinquunt, proinde facilius in habitu in abeunt. Praeterea gravanda non est memorra inutilium rerum farragine , rae sic gravata uian or livad res necessarias , utilesque retinendas . Huci Tego sum , paucas primum ideas , easque vividitumas memoriae esse consigoandas . in iisque. contemplandis .diutissimeὰ esse immorandum: hu ut naudi quippe ideae tenae illime retineri, di illi Me deleri proprio experimento didici. Iuverit etiam in abstr ustis rebus , ac, mere intelligibilibus sensibilia quaedam signa adhibere , quemadmodum Hloebri strae, & Geometrae faciunt. Tandem quia me moria a cerebro Pendet ; PNsumus memorianopitulari iis omnibus, quibus corporis Vis robor tur, aere nempe, cibis, ac medicamentis. 232. H. Ut Obtineatur facilis rerum intellige tia necnon judiciorum, ac ratiocinationum Priam-titudo ; claris distin iisque ideis imbuenda est mens ; selectus universalium axiomatum numerus comparandus est ; lectioni ac meditationi mathematicarum disciplinarum sedulo est incumbendum; in theoriis dissicilium rerum , artamen utilium diu est immorandum; abstractis considerationibus mens est assuefacienda : in hoc autem negotio insignem

affert utilitatem Metaphysicae studium; irequentes H habenis

139쪽

habendae sunt disputationes cum iis , qui mente ,& judicio valent; methodi regulis religiose eit inhaerendum. Illud autem studiosae juventuti potissimum est inculcandum idque auditores meos Oeo , imo & obsecro, obtestorque ) , ut nimirum in paucis ideis considerandis, earumque Perpendendis relationibus primum diligentissime immorentur ;deinde in pluribus ideis contemplandis pedetentim

exerceantur . Geometriae studio totum se mancipet novitius philosophus . et nimirum disci Plinae , quae prius facilia , deinde dissiciliora

proponit , ita quidem ut nunquam detur ad se quentia progressus , nisi antecedentia clare si rint demonstrata; in omnibus praelucet evidentia; perfectissima cogitationum colligatio semper , M. Dbique obtinet. Verum quia contingit, ut qui unius generis ideis assueverunt, in aliorum generis ideis

inepti prorsus sint & pueri idque videre est in iis,

qui in 1blis mathematicis theoriis vel ad mirac Ium sunt innutriti ); idcirco ut justa mentis cap Citas obtineatur , adeunda omnino sunt Metaphysicae scrinia , quae seleeium universalium axiom tum numerum suppeditant , in abstractis cons de- Tationibus nos exercent , per idearum longe inter se distitarum campos nos deducunt , atque ad Om Des disciplinas mentem instruunt. Qui ergo in ge metricis , ac methaphyscis studiis satis sunt versati , optatam mentis capacitatem , & insignes inscientiis progressus sperare possunt e qui vero iis sunt desiituti, pueri semper erunt, utut shi sapexe videantur: quia plurium idearum farraginem 1ibi compararunt , praesertim vero si doctorum

hominumn opiniones didicerunt l. Praeclare de iis ait Mallebranchius lib. VI. de ingvir. υerit. cap. Imemoria opiniontim , judiciorumque aliorum , nouram hientia es . quam his oria : ve a scientia es, quae eam menti humaniae praespare perfectionem Aores, cujua es illa capax , tanta Iridicer esse mentis

140쪽

re picaritate, o facilitate praeditum , ut possis de

rebus omnibus, quae caprum humanum non omnino

superant, perbrese juscare .usa. II l. Indesessa attentio adhibenda est. Cauia fae, quibus animi attentio avertitur, sunt I. cor- Poris voluptates, & dolores: u. affectus vehetnen tiores: 3. Phantasia : q. corporis sensus : 5. inutilium rerum consideratio . Itaque philosophus no 1ier corporis voluptates , quoad potest , a se re-

'Vς vqi iisdem licite, ac sapienter uti curet:

id vero facile assequetur , ubi sincerum sapientiae amorem conceperit, te castis veritatis deliciis an Trium subjugaverit ; corporis etiam dolores a se arcere conetur e nihil enim studio Operis pulche Timi tam conducit . quam mens sana in corpore sano; igitur valetudinem suam diligenter etiam curet. u. Affectus inordinatos cohibere satagat ; iisque tantum sobrie ae sapienter utatur , qui veritatis inquisitioni calcar adjiciunt hujusmodi est gloriae honor , qui sapientiam sequitur ; honos enim alit artes: dolor ex contemtu , qui ignorantiam comitatur : spes praemii , quod est veluti elastrum ad scientias concitans . a. Sensus, ac phantasia ab at tentione, in rebus praesertim intelligibilibus, mire nos deducunt. Removenda itaque sunt, dum medi-' tamur , quae nimiam cerebro agitationem induincunt ἰ qualia sunt lumen satis vividum , strepitus vehementior , situs corporis mῖnus commodus , aliaque id genus . Verum prudenti sensuum , ac Phantasiae usu attentionem nobis conciliare possumus ; veluti cum abstractas ti generales notiones notis , figuris , aliisque signis chartae inscriptisi designamus ; cum torpens ingenium languinis agi-zatione excitamus : id autem obtinemus modico

vini generos haustu , frontis frictione , similibusque adminiculis. Denique ne mens inutilium re-Tum pondere pravata attentionem suam divertat ;aufugienda sunt ea omnia , quae superUacanea Oc

SEARCH

MENU NAVIGATION