Artis logicocriticae elementa auctore A. D. M. in usum suorum auditorum adornata

발행: 1785년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

. Ioa LOGICAE ELEMENTA

ullo periculi metu libere transimus ; aliaque seκ- centa tuto agimus , a quibus sine Analogia abst1nendum nobis esset. Deinde Analogia remota, anxiam miserrimamque duceremus vitam : ex rebus enim exploratis ad rerum similium non exploratarum cognitionem nunquam assurgeremus , in iis etiam quae ad Vitam sunt apprime necessatia . Accedit sensus omnium hominum communis , quImentecaptos habent eos , qui Analogiam respuunt. oo8 1gitur in rebus perfecte similibus Analogia frinis imum suppeditat argumentum; eaque nitatur xenerali hoc principio : rerum universitas Immise-tibus reditur DPibvs Natura per uras μι- ciores , ac breViores semper operatur . Hinc quamvis experimenta capere nequeamus circa caeleltia corpora a nobis remotissima ; per Analogiam thmen tuto colligimus , ea donari iisdem proprie Iatibus , quas in omnibus corporibus terre1tribus

M D 'eanone, ad veram stabiliendam Ana

logiam firmissime tenendi sunt . I. Sinullum e- divum similes sunt cavsae . Similes e fiectus sunt e. v respiratio in homine, & m bestia ; a timili er- o causa pendere debent: secus 'ra via smpH-ciore non ageret. Sedulo tamen inspiciendum est, num esse stus omnino sint similes : si enim in aliqua discrepent circumstantia , jam omnino similes non sunt atque a diversis causis Oriri queunt. Ita V. P. QuamUis lutum a frigore , atque calore o durescat ; attamen durities , quam luto inducit frigus, non est ei similis, quam calor inducit: Illa quippe consistens est, haec vero Diabilis; a diversis itaque causis oritur . Q. COvorum qualita res, quae auriri , minuique nequeunt quaeque omni bus comperunt cormribus , In gurbus experimenta canere licet eae pro qualisarabus una versorum cors rvm habendae sunt. Hujusmodi sunt extensio, soli- citcta 1

122쪽

ditas , mobilitas &c. Duos hos canones Ne intono debemus in principiis mathematicis. 2IO. Persaepe tamen contingit, ut argumentum ab Analogia deductum verisimile tantum ut ῆ cum nempe datis necessariis non innititur . Ita ex ana- Iozia Telluris conficiunt Altronomi in Luna rite habitatores; probabiliter id quidem: nam quamvis data aequalia supponantur , quae tamen aequalia non sunt ex s. uO3. non sunt tamen necessaria. Eadem probabilitate conficitur , lixa sidera esse centra aliorum planetariorum , quemadmodum dolnostri planetarii centrum est; necnon tellurem circa solem rotari , quemadmodum reliqui planetae circa eundem solem reUOlvuntur . uri. Quod s demum nec data sint aequalia , neque necessaria; argumentum ab Analogia nullius est ponderis. Idem remedium e. g. in eodem mor-hi generi uni individuo est salubre , alteri perniciale : nam in diversis hominibus diversa est phy-sca corporis constitutio ; nimirum data non sunt aequalia . Pariter in eventis fortuitis , utut data ae qualia snt , quia tamen necessaria non sunt , ar rumentum ab Analogia ludicrum omnino est. Hinc ab eo quod in casti aliquo fortuito evenit, colligore non licet, in alio casu persimili idem quoque eventurum: siquidem data necessaria nola sunt. I . Alius probabilitatis usus est in arte hermeneutica, quae in legitima auctorum interpretatione consistit ; maximique interest Philosophi recte auctores interpretari , ut veluti eorum Oculis videat , quae suis ipse oculis videre nequit . I. Ita que antequam ad alicujus auctoris lectionem accedamus , comperta nobis esse debet lingua , qua liber fuit exaratus : quaecunque enim elaborati su mae versones illius mentem perfecte aperire ne queunt . Nam linguae s hi ad amussim non respondent ; deinde quaevis lingua proprios habet idiotii-mOS , ac Peculiares emphases , quae in aliam lin-

123쪽

uam verti haud possunt ; praeterea auctoris sententia saepissime cum verborum structura connectitur, quae versione Perire solet . II. Curandum est, ut auctoris scriptionem , aetatem , Patriam, mores , vitae genus , religionemque in explorato ha amus : sui enim simillima quisque loquitur , ac scribit . III. Auctoris verba sensu usitato , ac trito accipienda sunt nisi absurdum , aut nullum

sensum reddant , vel eam exprimant sententiam , quae ejus auctoris instituto adversatur. IV. Verba sedulo expendere oportet ,& antecedentia cum consequentibus conserre . U. consulenda sunt loca parallela . atque Obscura ex clarioribus sunt intelligenda. VI. Integrum auctoris systema, ac principia perspecta sunt habenda , ut de illius notion, hus recte judicemus . OPorter enim veluti nos Fum opinionum oblivibi , ct quaerere , quid vere res illi mut ri yenserint , non qvod sentire defuisse nobis vitaentur, ur saperent, apposite ait Ioannes

te perspiciendum , num ex animi sui sententia , an ex aliorum sententia auctor sit loquutus . VIII. Proprius ac primarius verborum sensus a sensu metaphorico probe est sejungendus: id vero facili fiet negotio , consideratis auctoris contextu , stilo , aliisque circumstantiis ; veluti si prolixa oratione eandem rem inculcat ; si propositam rem probare conatur; si familiari , aut historico dicendi gen re utatur : in his casibus metaphorice loqui non est censendus . IX. Auctoris finis sedulo est inve-sigandus, & ex fine, quem sibi praestituit., Ver-ha sunt intelligenda . Haec regula praecipue tene-da est in interpretandis Legislatorum statutis, at que in vetustiorum Ecclesiae Patrum lectione ii situenda . Nempe pervetusti illi Ecclesiae docto res cum ad populum verba facerent' , quaedam Obscure explicabant , ne ad profanas Ethnicorum aures pervenirent X. Legendi sunt auctoIes via ,& ra

124쪽

LIBER III. C A P. V. Im

& ratione . Is autem legit via , de ratione , qui Primum eos legit libros , qui facem aliis praei e

runt ; qui librum sne interjectis moris legit ; qui

tantum legit, quantum memoria ferre Poteit , ac lecta ruminat; qui exemplaribus antiquioribus, atque emendatioribus utitur ; qui adnotationes , de commentarios doctorum virorum consulit , eorum

Praesertim, qui auctoris fuerunt discipuli , amici, vel coaevi . Quod si quando , his omnibus adhibitis cautionibus , auctoris alicujus locus manet ad huc obscurus , tunc probabiliorem sensum eligat Iector 2I3. Utimur etiam Probabilitate in arte critica , cujus ope genuina Scriptorum Opera a s Uin Posititiis , incorrupta a corruptis, rerum gestat uiri Ueram narrationem a sabulis secernimus . De hac arte egregie prae ceteris , fusoque calamo pertra

eta vit Clericus in aureo opere , quod sub titulo Criticae artis inscripsit: nos levi dumtaxat mana delineabimus , Sc quae sunt potiora ex eo opeIehuc tranSseremus .aIq. Genuinum dicitur opus , quod revera est ejus auctoris, cujus nomen praesesert : supposititium. Contra , quod non est: ejus auctoris , cujus nomen gestat. Integrum dicitur opus , quod tale est , quale ab auctore suo prodiit : corruptum contra , quod alienis additamentis , vel mutilationibus scatet . Mutilatum dicitur opus , quod mutilationibus est corruptum ; interpolatum vero , si additamentis est corruptum. De rerum gestarum vera Nar ratione a fabulis secernenda diximus f. 2CO. , re

liqua hic prosequemur . 2I5. Multa vetustorum scriptorum opera fuisse supposta , non est , cur dubitemus . Postquam, enim Alexandriae , & Pergami Reges praemium ii3 Proposuerunt, qui antiqua alicujus hominis icripta afferrent, coepit circa librorum inscriptiones fraus heri a multis, ut propositam a Regibus mercedem

125쪽

reportarent . Discimus etiam ex historia ut alia innumera quae afferri pulsent , hic omittam Haereticos plura conficta Opera sub ali cujus cele-herrimi Ecclesiastici Aurioris, imo & Apostolorum

ipsorum numine inscripsisse , ut error ibus suis auctoritatem conciliarent. Constat etiam multos li-hros fu isse depravatos : hujus depravationis causas Praecipuas quatuor enumerat Clericus Criticae Aristis parte s. sed . I. Librarios scilicet , Criticos , Impost res, & vetustatem. Ergo cum eodem Clerico videamus , quomodo genuini libri a spuriisti supposititiis, integri a corruptis discerni queant . ut 6. I. Genuinum esse aliquod opus tenemus ex eo quod eidem auctori , cujus gestat nomen',

semper fuerit attributum ab Omnibus coaevis, aut supparibus , nemine refragante. Hoc argumento demonstrat B. Augustinus contra Faustum Mani-ehaeum , libros Moysis genuinos e sie : hoc eodem argumento Omnium sacrorum librorum genuinitatem

ostendit Daniel lauetius in demons ratione Eva relica . Contra supposititii libri indicium est , si in vetustis codicibus , aut ab auctoribus syncronis alii tributus sit auctori : interpolati vero libri argumentum est , si in veteribus codicibus aliquia desit , quod reperitur in novis : mutilati tandem , si aliquid in vetustis codicibus si , quod

deest in novis . 2. Quae a veteribus ex libro quopiam olim prolata sunt, ea nunc si in libro ea

dem inscriptione insignito desiderantur; liber aut

alius est, aut mutilus. Si Omnia inveniantur silemutatione , germanus est : nisi aliae fiat in contrariam partem suspicandi rationes . a. Scripta, quorum nulla mentio in veteribus catalogis, quaeque memorata non sunt ab ullo 1 criptore proxime sequentium seculorum , ut plurimum ficta sunt judicanda , aut suspecta habenda , nisi aliast ratio in contrarium. 4. Quae diserte rejecta sunt , aut in dubium vocata ab antiquioribus , ea

126쪽

vix propter recentiorum auctoritatem admitti queunt. 5. Liber, in quo dogmata Occurrunt iis contraria, quae scriptor , cujus nomen praefert , constanter defendit , videtur ejus non esse : Praesertim si dogmata sint magni momenti; minimum est inter- Polatus. Quinta haec regula caute adhibenda est :quandoque enim fieri potest, ut Vir doctus , re accuratius examinata, in contrariam sententiam eat: aut etiam ut praeteritarum rerum a se dictarum non recordetur . 6. Liber , in quo memorantur res , aut personae recentiores scriptore , cujus nomen .

praesert, aut ejus non est , aut ab alio est auctus . 7. Liber indoctus , & imperitiae plenus non potest ullo modo , aut saltem totus viro docto tribui : nec liber fabulis scatens viro non inepto , quem constat , veri amantem fuisses; quamvis iain veteribus codicibus eorum nomina Praefert. 8.Liber , in quo vel dedita opera tractantur , Vel tanguntur controversiae natae post tempora seri moris, cui tribuitur, aut in quo reperitur scriptoris illo recentioris imitatio ; ejus non est , cujus D men praesert : minimum est interpolatus . 9. Sinitus diversus sit a certo aut seculi aut scriptoris stilo , ejus non est , quamvis ejus nomen praeserat. Sin . autem sit idem ac stilus alterius scriptoris, hujus liber censeri debet ; si modo nihil impediat . IO. Vocabula sequioris aevi. plane declarant, scriptorum esse recentiorem. In translatione

vero si nihil occurrat , quod conveniat linguae , qua scripsisse constat auctorem, cui liber tribuitur; aut

non est translatio, aut est interpolata. Has decem re gulas rationi adprime consentaneas ex laudato Clerici opere exscripsimus: Occurrunt aliae apud Criticos variis circumstantiis accomodatae, quas, prout feret Occasio , apud eos dena invenire est ; interim expositi. decem canones ubique Misemper suum habent

usum

127쪽

CAPUT VI.

De causis errorum.

sti . mTΙhil fortasse utilius in Logica disputatur ,

quam cum errorum nostrorum caussae

patefiunt: cognita siquidem errorum causa, dissici te non est ab ea declinare. Praeterea Parum Prodesset veritatis viam aperire , quod nos superioribus capitibus fecimus ; nisi etiam latebrae omnes pervestigarentur , quibus veluti captiosis labyrinthis implicamur, ut dum veritatem tenere censemus , ab eadem toto caelo aberremus . Iuverit hic igitur errorum aditus perlustrare , variaque errandi pericula indicare , ut veritatem . ad quam laeti sumus , facilius assequi contingat. Nemo melius post hominum memoriam ea de re pertractavit , quam Nicolaus Μallebranchius in toto opere de inquirenda veritare , quod sex in libros distribuit, in quibus nedum varii hominum errores indica tur ; sed & errorum caussae acu veluti tanguntur. v I 8. Errorum causae aliae in animo sunt, aliae in corpore , aliae extra nos : de singulis seorsim agemus ἔ & ab errorum caussis in animo existe tibus auspicabimur. I. Μentis brevitas cum scie di libidine conjuncta. Mentis quidem brevitas sola per se ignorantiae, non vero errorum causa esse

potest: libidini vero sciendi juncta facit, ut obscuris , & confusis ideis acquiescamus : ut quae no-firum captum superant inquiramus: ut sine ordine discamus, & ad plura attentionem dirigamus : ut iis operam impendamus quae statui nostro nec necessaria sunt , nec satis utilia . Qui igitur haec effugere volet , ideis claris distinctisque intellectum imbuat ; ea quae omnem nostrum captum.

128쪽

superant, ne Perscrutetur; quae non omnem captum sed nostrum tantum superant, ne perquirat, Priusquam opportunis studiis necessariam capacitatem si' bi comparaverit; via ac ratione studeat; quae ceteris facem praebent, praemittantur ', libri pauci, sed optimi seligantur ; curiosa necessariis , atque utilibus postponantur ; ad plura attentio non divi, datur ; nec perfunctorio de rebus dissicillimis judicium feratur : in studiis vero eligendis, nihil i vita Minerva suscipiatur . 219. II. Praejudicia , seu praejudicatae opiniones, nempe anticipata iudicia , quae Baconus Uerulamius in nouo Orrano pulchre isola Vocat , quasi vanas dixeris imagines , quae tamen Veri Ueciem praes erunt. Eorum idolorum quatuor iun ma genera constituit , nimirum idola Tribus , - Mola Fori , idola se otis , iIon Thea ri . IdolR Tribus appellat praejudicia , quae universae ii manae naturae in se spe statae communia sunt . Hujusmodi est praejudicium, quo totum hominum genus sibi persuadet , organa sensoria plura esse non Posse , quam quinque illa, quibus ornamur . Quid , si coecus a nativitatae crederet , sentas Plures, quam quatuor, esse non posse dola Forinominat praejudicia , quae ex vulgi opinionibus dimanant , quaeque ex communi loquondi usu mentem pervadunt. Tale est praejudicium, sensiles qualitates ita externis inesse objectis , ut nos sentimus . His adde , quae vulgo proseruntur despectris, larvis, lemuribus, de strigibus, de tam iis de maleficiorum scientia , de circulatorum miraculis quae omnia non minus vera Religio, quam restia ratio respuit . Idola Specus vovitat, quae cujusque sunt Propria , quaeque ex ingenii , & temperamenti diversitate oriuntur. Inter idola specus recensenda sunt quoque praejudicia , quae glebae quasi adha .ment, quaeque alicujus gentis aut civitatis, Vel familiae sunt propria. Quod enim in aliqua regione,

129쪽

aut familia pro vero habetur , in alia falsum a

surduinaue censetur multaque praejudicia veluti Per traducem transeunt. Idola Theatri dicit praejudicia , quae ex philosophorum doctrinis habent

Originem: nam multae eorum doctrina veluti mum

Amicus ediciunt, oe fenicos , ut ipse loquitur . S ne mundus scenicus & ideatis , ac sere poetica est mundi genesis a Carte so tradita, somniati quidam vortices , nescio quae subtilis materia , aliaque imaginationis figmenta , quibus naturalia phaen mena enucleare studet. Mundus fictilius eii Peria Pateticorum antipathia, syni pathia, antiperistasis , entelechia , forma substantialis . Interim quilibet Magister suos habet seetatores , qui ejus doctrinis

sanete , ac tenaciter haerent, ac veluti rectae rationis aphorismos venditare haud verentur. Aje-hat de suo Aristotele Averroes , fuisse eum Itim mam Meritarem, ejus inteli tum fui e inem omnis intellectus, datum nobis a Divina prouisntia , ut sciremus quaecunque sciri ρognt , nec in ejus ver- lrs errorem alic0tis quantitaris inveniri, in Ues rucf. E err. III. or praef. ιn Phys. Ari . Horresco referens . Eisciunt autem praejudicia, ut cetera judicia plane similia cudamus , nec de ulla re ex fui merito judicemus . 2 . . II. Negligentia, ad laboris taedium; praeceps judicium ; methodi defectus. Consuler; quaei diximus β. 73. 7q. 73. 2sti. Ad errores ex Praecipiti judicio eos refero , qui ex idearum consu-sione oriuntur , & quatuor praecipue modis in eos incidere solemus. I. Cum ideas relativas pro ab- absolutis habemus ; a. abstractas pro concretis ;a. distinctas pro claris Iig. connexas Pro mPO

sitis .aai. Ad ideas relativas, & absolutas quod spectat, dupliciter errare possumus . Primo cum a solutas sensemus ideas , quae relativae sunt f. Sa. Ideae quantitatum e. g. nihil determinati M. no

130쪽

LIBER III. C A P. VI

nobis exhibent , earumque vocabula nihil prorsus fignificant, nisi ad alias quantitatum ideas reserantur. Iia v. g. quid sibi vult, celeritatem corporis A esse 8 Nulla huic dieto subest notio, nisi intelligatur, spatium ab eo descriptum octuplum esse ejus, quod

eodem tempore aliud corpus B peragrarit. Quandoque etiam evenit, ut relativae quidem ideae judicentur ; at debitae relationes non 'conliituantur .

Ita magnum Dei opus dicere solemus planetarium systema ; insecta vero animalia parvi facimus :quasi respeetu Dei magnum aliquid , aut Parvum esse possit . Secundo fallimur , cum relationum ideas aliquid reale extra mentem exhibere credidimus ; cum tamen nil aliud sint relationes , nisi comparationes inter ideas a mente nostra inllit tae . Ita cum dicimus rem aliquam alteri esse similem , prosecto non est smilitudo en itas extra nos existens , sed in comparatione duarum rerum, quae dicuntur similes, unice consistit. 222. De erroribus , in quos saepe nos deducunt abstraeiae ideae , diximus h. M. Distinctae ideae cum claris confundi solent ; hinc quia facile us venit rei alicujus distinctam habere ideam , credu mus quoque illam clare , proinde adaequale etiam

4 37. a nobis cognosci : quod falsissimum esse

constat , praesertim ubi de substantiis sermo est g. 38. ). Demum connexas, seu associatas ideas non esse idem atque compolitas diximus M. M.quare si quae asiisciatae sunt, compositas esse cen semus, procul dubio fallimur. 223. IV. Affectus , & inclinationes . Est autem inclinatio animi dispositio , qua libenter iertur ad ea , ad quae inclinare dicitur. Affeetus vero sunt Vehementes quidam ipsus animi motus , quibua impotenter aliquid adpetit , aut refugit. Inclinam

tiones autem , & affectus essiciunt I. ut animas necessariam attentionem non adhibeat : a. ut serat

judicia , quae ipsis affectibus , di inclinationib0ssint

SEARCH

MENU NAVIGATION