장음표시 사용
51쪽
go DE IN sc RIPTIO ME stravit , mea quoque Urbs patria Forum 'lium accedit , inquam olim Colonia ex eadem tribu fuit deducta. Dum lapides antiquos , qui apud nos extant , congesseram, stylus in his diutius perductus , long E ab instituto distraxit. Quare , ne meritum , qualecunque apud Cives sit hoc futurum , labori de pereat , consultius duxi , dissertatiunculam jam adornatam in alium locum seponere.
52쪽
Cur vocabulum Acensus immutatum. Accensorum quot genera apud P omanos. Singula explicantur. De Accensis Velatis latius disseritur . Sacri antes velati . Scaligernotatus. Vela cubiculo Imperatorum obtenta . Magiser Admissonum , O' Admissionales qui . Praefectus cubiculo mav qui nunc Mastro di Camera . Minis i ad fores , di velarii, quiforte O velatι. Vela obducere hodie Algar laportiera. Tribunalia Iudicum olim υelo clauo . Statores qui apud D. yo: ChrUNomum. Iidem L paritores , O Accensi. Accensus es adscriptus , alia nosrae inscriptionis interpretatio . Tertia demum, vocabulum Acensus vertit in a Censibus , proponitnr ct explicatur . Censorum dignitas ct nomen ab Auguso abolitum : res ,ri' auctoritas mansit. Nomen etiam quibusdam Imperatoribus usurpatum. 'Dio Cassius arguitur. Censura quid avo inferiori . Munera Censoria privatis tributa. βuid esse ἀ Censibus Equitum Romanorum, quo qs io Aquilius functu uis ordine equesri aliqua delibata . Equites a diecti , decuria Equitum. Lipsius reprehensus . Equitum. transvectio, er probatio . Suetonius illuseratus.
ACENSUS EQUIT. ROMAN. Censebus Equitum Romanorum
T A T I M quis mirabitur , cur vocabulumis A CENSUS licet in nostro lapide nullo literarum vitio corruptum appareat , nihilominus immutaverim , atque in A CENSIBUS abire jusserim . Nam Accenserum nomen & officium notum apud Veteres , quo functum fuisse AQUILIUM pronum sit interpretari. Ita sane: sed & vocabulo vis esset facienda , & rei ipsi , si eam explicationem admittere
53쪽
31 DE INsCRIPTIONEmus . Quo enim sensus locutionis legibus grammaticae consentiat, Acenses nominandi casu in lapide exsculptus, in dativum migrare cogendus esset, poscente id AQUILIO, qui hoc eodem casu pr fixus est inscriptioni ,& proinde legendum : Accens Equitum Romanorum . Vel subsidium relativi nominis esset quaerendum, quo subintellecto , verba hoc modo efferri deberent: qui fuit Accensus Equitum Rom. accersito utrobique uno elemento, ne Accenses de jure suo duplicis C , quo Scriptorum omnium & lapidum testimonio semper usus est, decederet. A re ipsa vero abhorret , AQUILIUM inter Accenses referre. Quod ut ostendam , singula eorum genera percurram . Nec operi pretium deerit , nam & eos antevertam , quibus contraria opinio arridet , & dignitati AQUILII consulam . Hinc aliam interpretationem , quae merito suo ceteras antecellit, discutiam rdemum nostram asseram & explicabo. Romanos in Magistratibu ,sitim ad vim & potestatem Imperii exerendam , t tim ad dignitatis honestamentum &decus , turba ministi otum usos fuisse compertum est . Hos
inter numerantur Accensi, quorum munus erat populum ad concionemseu conventionem vocare , non taum Consulis , O
Censoris , sed etiam auaesoris, ut ait Varro de lingua lat. lib. s. prope fin. undE Accensus Consulis in lapidibus apud
Gruterum pag. 96. II.&66o. II. vel ut legendum esse Salmasius de re militari Romanor. cap. Iq. contendit, Accensus Consuli. Plinius hunc Accensum Consulum pronunciasse horam meridiei, cum inter rostra , & Graecostasim o prospexisset Solem,refert lib. 7. cap. 6 o. quo illustratur versus comoedie, quem citat Varro loco mox laudato : tibi primum Accensus clamavit meridiem . Subdit idem Auctor quod in aliquot rebus idem ut praeco Accensus acciebat, ἀquo Accenses quoque dictus . Exemplo esse potest indictio silentii , quam fieri ab Accens innuit Cicero ad QIzatrem Epist. I. Iib. I. at Livius Praeconi attribuit lib. 7. Tum Scipio Alentisper Praecone acto.Adde quod & singulta Tribus
54쪽
M.χA Q u ILII CAP. II. 33 habuisse Aecensum videntur, fortasse ut eas ad concionem, quisque scilicet suam, advocaret; in lapide enim Auximano 683. C. Oppius dicitur IN TRIBU. CL. PATRUM. ET.
LIBERUM. CLIENTIUM. AD CENSUS . nisi ad census stet pro adscriptu1. Nec tantum in Urbe, sed in Provinciis quoque, Consules, aliosque Magistratus stipabant Accensi , absque ullo tamen honoris, aut imperii insigni, quod permittebatur lictoribus, fasces suos ubiq; preferentibus.Cicero lib. 3. familiar. epist.7. A Pausania Lentuli liberto Accenso meo audiavi. Tunc Imperatorem agebat Tullius , & Laodiceae morabatur, ut ex ipsa epistola apparet. Livius lib. 3. , de Magistratibus in Provincia loquens ait : Collegis novem
singuli Accensi apparebant, penes Praefectum juris fasces duodecim erant, fasces enim ἀ lictoribus defereban
Quisquis ergo Accensum velit Aquilium, ut sicut Consuli, Praetori, ipsisque Tribubus Accensi ad munia, quae retulimus, inserviebant,ita etiam equestris ordo suos Accenses ad eadem officia obeunda, detinuerit, quos inter unus fuerit ipse Aquilius, eum profecto ipsorum conditionem & statu non advertisse necesse est. occensi plerumque ex genere Libertorum erant, ut L. Mummius in lapide pag. 632. 2. C.
Oppius 68. I. & liquet ex Tullio locis indicatis. Hique ex infima libertorum sorde, quippe qui Lictoribus , Apparito ribus, & Praeconibus pari gradu , & aequa conditione censerentur, quos servos fuisse , & vilibus, abjectisque ossiciis addictos scimus . Videas absolutissimum Laurentii Pignorii opus de servis. Quis vero inter haec sordida & proleta- ria hominum nomina projicere audeat AQVILIVM, quem statim Praefectum Classis Ravennatis , & tot praeclaris dignitatum titulis perfunctum prodit nostra inscriptio Θ Nec, fieri potuisse, dicas, ut exinde ad majora, qui non insolens fortunae jocus est, Reipublicae munera conscenderit; nam
55쪽
Antiates, quam publico testimonio ante omnium oculos protulissent. Haec eadem nos vetant, AQUILIUM secundo generi Accenserum, qui in militia Romana versabantur, adscribere. Hos duplici vocabuli significatione appellatos reperio . Alii ex quinta & infima Classe Civium Romanorum delecti extra legionem erant, lapidibus fundisque instructi, quare minimae Muciae manum eos vocat Livius lib. 8.eoque in piaremam aciem reiectos fuisse ait, quo Rorarii& Ferentarii locabantur. Adscriptitis Festo dicuntur, quia supplendis legionibus adscribebantur , & in locum demortuorum militum subrogabantur. Hinc nec legionarii, nec vere milites erant . Sub extrema Republica ordo hic militiae obsolevit, una cum Velitibus, Rorariis, & ceteris levis armaturae nominibus , qui primum Antesignani, & Vexillarii, postremo Armaturae, & Exculptores sunt vocati, ut Salmasius in opere post humo de re militari Romana cap. I9. pluribus ostendit. Quae etiam ratio est , cur
A QM ILIUS, qui aevo Impetorum floruit, inter hos Accensos nequeat reponi . Alii in militia ciccensi dicti , qui deputabantur ad obsequia Iudicum, ct Tribunorum, teste Uegetio lib. I. cap. I9. imo Consulum, Praetorum , ex Varrone apud Nonium de propriet. sermon. verb. Accensi r ut Consules , ct Praetores qui sequuntur
in cora Accensi dicti , quod ad necessarias res saepius
acciantur veluti accersiti. Notabis Varronis inconstantiamin etymo hujus vocis. Rursus Accensorum ministeri unxolatius patuit. Nam Decurionibus , & Centurionibus erant attributi, ut iidem auctores tradunt, & sequiori aevo Optiones dicti sunt, ex Festo . PIura de hoc postremo nomine in rem dicenda essent, sed ad alia properamus . Jam vides utramque hanc Accensorum speciem infimae inter milites,& in castris notae fuisse, indignumque AQUILIO vocabulum .
Tertium genus est Accensorum Velatorum. De his
56쪽
M. A a I LII. CAP. HI. plurima mentio in inscriptionibus antiquis ; invenies etenim apud Gruterum pag. 79. I. inscriptum saxum L. Valerio Accens Uelato, pag. 83. 3. L. Varronio Capitoni pag. 8 s. o. M. Veserio Jucundiano, & 62 . a.T.Statilio Apro, qui omnes sunt Cives Rom. adscripta enim est de more inter nomen , & cognomen sua cuique Tribus . Contra, Libertos proferunt quatuor lapides apud Cl. Fabretium cap. 6. pag. 33. postremi operis inscriptionum,quod nuper maximo literarum bono in lucem emisit, ubi & Accensos Velatos in Collegium coalui sse primus omnium observat. At eorum ossicium & munus nullus veterum tradidit. Festus Pompejus verbo Adscriptisti, eumque sequutus Salmasius de re milit. Ilom .cap. Iq.& II. inter milites asciscunt, quos jure & merito coarguit idem Fabretius, & Accenses Velatos ad sacra pertinuisse arbitratur. Hanc sententiam, quam sane eo nondum viso animo versabam , ut paucis exornemia,
permittat doctissimus vir ea humanitate, qua me in limine ejusdem operis honorifice appellatum voluit. Ita tamen , ut alio etiam transgredi liceat, quo pluribus locis pertentatis, alicubi latentem antiquitatem fortasse expisce mur. Interim AQUILIUM inter hos Accenses nemo putaverit, cum in nostro lapide absit ea Velati nota , quam ubique ipsis affixam comperimus. Itaque Accenses , licet nusquam in sacris memoratos, tamen ratio ipsa suadet iis fuisse adhibitos ; cum ministerium, quod in magistratibus agebant, necessarium etiam in re sacra fuerit. Cieri quippe oportuit populum ad sacrificium, horam designari, & silentium, quo religionis majestas constat, indici. Quae munia non aliis quam iaccensis tribuenda, qui haec eadem, ut vidimus, magistratibus commodabant. Sane Consuli, Praetori, ac Quaestori Lictores, Praecones, & Accensi aderant. Primos reperimus etiam Sacer doti apparuisse, quod testimoniis non eget, quare nec Accensis destitutum par est credere. Seneca in fragmentis quae refert S. August. de Civ. Dei l. 6. c. Io. haec a Paganis publi-
57쪽
36 DE INsCRtΡTIONE eatae dementia officia diis suis praestita recenset: Alius numiana Deo subjicit, alius HORAS Bυi nuntiat, alius Lictores cte. Quis ille Iovi horas nuntians, nisi Accensus, quem eodem munere functum in re prophana, ex Varrone & Plinio jam diximus ξ Profecto & ei jungitur Lictor ut communia olficiorum nomina scias . Hoc praeterea suadet ipsum Velatorum nomen quo Accensi vocantur. Nulli enim id magis congruit, quam rei sacrae ministris. Quod cum ostendero, simili & caussa appellationis ipsa se prodet. Sacrificulos antiquitus operatos capite adoperto, passim in nummis, in Columna Trajana num. 76. & lapidibus apud Choul a pag. 262. conspicimus : & quidem vestibus ipsis ad aures abductis, quod & Servius notat ad locum Virgilii statim producendum . Ejusmodi ritus originem AEnear, Gentis & Religionis principi, referunt, qui cum sacrificaret, & vereretur ne ab hoste cognitus periculum subiret, itemque rem divinam interrumpere summum nefas duceret,caput velamento obduxisse narrant, atque ita pleno ritu sacra perfecisse. Inde posteris traditus mos ita sacrificandi. Id ipsum, AEneam ab Heleno hausisse innuere vult summus Poetarum Eneid. lib. I. vers.4o . cum hunc loquentem inducit.
Purpureo velare comas adopertus amictu,
i , qua inter Arctos ignes in honore Deorum Hosilis facies occurrat, ct omina turbet. In quem locum Servius ait: Sacri cantes capita velare consuetos ob boc, ne se inter Religionem aliquid vagis osserret obtutibus . Vellem , nostri vero Deo sacra peragentes discerent licentiam oculorum coercere . Alia Poetarum testimonia lubens praetereo a Illud vero operimentum non semper toga ad caput obducta constabat . Sed magis propria vocabuli notion Velum erat tenue & textile , quod Flameum appellabant. Seneca in Octavia, si modo is auctor Tragae diae,
58쪽
M. Atinu;I LII. C A P. III. . . . . Thura cum superis dares, Sacra ue grato spargeres aras mero Velata fummum sameo tenui Caput. Ab hoc ritu capita fiam eo lo velandi, tegumentum,quo Operiebantur Sacerdotes, Rica fuit vocatum, quod scilicet Romano rituseming cum faciunt, capita velant, ut tradit Uarro lib.4.de lingua Lat. De hoc vocabulo plura Andreas Dacherius in notis ad Festum pag.ς6 I. Male veto Scaliger in conjectaneis ad eumdem Varronem pag. 37. putat Velatos dictos, qui caput cinctum licio laneo habebant. Velare enim est a Velum , quasi Velo tegere, ut deducit Vogius in etymolog. I licet Flamines aliquando filo laneo caput religare consuessent, ut legatus ille apud Livium ab ipso Scaligero in testem adductus , id potius per licentiam factum, quia scilicet ob gstum nimis illis molestum foret, pileum se ii velamentum ferre. Et ipsa ritus origo jam tradita, docti viri sententiam convellit, Quo enim fieri poterat, ut. Eneas hostibus sese occuleret, si filo tantum caput prε cinxisset ξAdde quod velare etiam de alio quovis membro, immo &toto corpore dicitur, exemplis mox recitandis. Que de ritu capita velandi hucusque disseruimus, licet vere ad Sacerdotes spectent,ctim alii ministri coronati incederent, ut videre est in antiquis monumentis, & prscipue in insigni lapide anaglypho apud Casalium de Imperio Roma
no. de sacrificiis cap. I. attamen velatos etiam alios, praeter S acerdotes comperimus,ut Trojani apud Uirg.lib. I. V. ψ . Et capita ante aras Phruio velamur amictu,
Et mulier pro Citharaedo diis vota fundens, apud Juvena
. . . . Stetit ante aras, nec turpe putavit Pro Cithara velare Caput,
Immo, & manus velatas supplicantes gestabant, unde velatis manibus orare, habet Plautus in Amphitruone .. Et Romanos ideo libros Sybilli nosovelatis manibus inspexisse ait Vopiscus in Aurelian. cap. I9. quam lectionem ita restituit
59쪽
Salmasius, cum vulgo legatur veteranis manibus . Demum
nummus Lentuli Flaminis Dialis e xhibet Camillum puerum ei praeministrantem capite adoperto, ex Gutherio de vetJure Ponti c. lib a. cap,I3. Et eumdem Camillum videre est velatum seu vittatum in Columna Trajana num. 74. Eum vero morem in adulationem principum traduxit quicumque eos vel ut Deos colere volebat. Primus id instituit Vitellius cum reversus ex Syria C.Caesarem , non aliter adire ausus es, quam capite velato inquit Suetonius in Vitellio cap. a.
Ad quem ritum forte respexit Plinius in praefatione historiar naturalis, ubi alloquens Vespasianum te quidem, ait, in excel*Usimo humani generis fasigio positum fumma eloquentia , fumma eruditione prςditum religiose adiri etiam β salutantibus fio. Quare fieri potuit , ut & Accensi sacrificiorum , si non
velum capitis , quod proprium Sacerdotum , vestem aliam ministerio peculiarem , ceterisque distinctam gesserint , eoque Velati appellarentur . Velati enim vestibus sacris quoquo modo induti dicebantur.Ovid. libQ. Amor. eleg. II. II ore patrum fan' velatae vestibus albis, Et lib.x. Metamorph. Fes a pla Cereris celebrabant annua matres Illa quibus nive a velatae corpora veste. Demum Virgilius. Eneid. I a. vers. Iao. describens ministrantes sacris, ait:
Velati lino , O verbenί tempora vincti vel ut alii apud Servium legunt Velati limo , quod genus est vestis qua ab umbilico usque ad pedes Popae tegebantur . Popae ministri erant sacrificiorum . An vero Accensos Velatos ita in templis certe deprehensos credamus Sane ut rem adhuc obscuram arbitror, sic eosdem etiam in palatiis quaerere constitui. Cubiculi imperatorii foribus praetexta Vela, siue ut oculos arcerent, se ii ad majestatem & venerationem, veterum testimoniis
aperto liquet. Lampridius de Heliogabalo, seu in avis Ala
60쪽
M. A Q u i Li I, C A P. Iil. 39gabalo , scribens in vita cap. I . qui subito inquit militum strepitu exterritus, in angulum P condidit, objectuque velicubicularii, quod in introitu erat cubiculi, se texit. Etiam Caligula timore caedis perterritus inter prς texta foribus vela se addidit , teste Sueton. cap.X. Apud Persas quoque regii coenaculi januae obditum fuisse velum memorat Athenaeus lib. q.cap. Io. pag. I S.edit. Graecolat. Casau boni. Vela
igitur ad interioris cubiculi,quo aditum ad Principis consistorium patebat, fores praetendebantur. At proxima anto ipsum statio cancellis septa, clausaque erat. Intra hos cancellos admissus adhuc velis a Principis aditu excludebatur; unde Sidonius lib. I. epist. a. turba , ait, fatellitum immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis. Hoc spatium, intracan Cellos & vela , interioris admissionis fortasse vocavit Sc-neca de Clement. cap. Io. lib. I. & alio loco de domo privata loquens, in qua deinceps, ait, multa funt Uia quς receptos quoque excludant lib. 6. de benes cap. 23. Hinc Lamprid ius Severi Alexandri facilitatem laudat quod iurareIur quasi unus de Senatoribus patente velo, admissionalibus remotis , aut solis qui ministri ad fores erant, cap.q. ldmissionales ad principis colloquium confluentes admittebant, unde nominis appellatio. Resert Plinius lib. 33. cap. . Claudii Libertos admissionem pro arbitrio dedisse. De admissionalibus extant leges 3. & 7. Cod. Theod. de privilegiis eorum, qui in Sacr. Palat. Eorum quatuor fuissse decurias scribit Salinasius ad Vopiscum in vit. Cari cap. 8. in fine adnotation. Omnes autem suberant Magisro admissionum, praeclarum,& nobilissimum in aula Criaris officium S dignitas. Ejus fit mentio in lib. I a. Cod.Theod. de Senator. apud Vopiscum in Aurelian cap. I a. in fin. & Ammianum Marcellinum lib. I .lcap. I. ubi notat doctissimus Valesius , eum viros honoratos in consistorium Principis introduxisse : ait enim Ammianus, Ursicinum vocatum fuisse per admisonum Magi-srum, qui mos es honoratior. Sane reperio Senatores, & Legatos exterarum gentium ab hoc Magistro deductos ad
