Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

361쪽

33 ψ

DE COLON1A FOROIuLIENSI. C. ARRIUS. C. FMONUMENT SIBI. FIERI. IUSSIΤSEX. ACILIUS. C. FHERES. FECIT In utroque cognominis defectus potentissimum vetustatis est indicium.Gruterus in secundo post literas P. F Publii Mius,addidit PVB. tanquam haec nota esset tribus Publiciae. Nostri scriptores , & Laetius de Rep. Rom. lib. I a.

sedi. 6. cap. 2.legunt IV. P. quam notam numeralem & iunctum elementum nemo , ut arbitror, extricaverit. Nuper

curavi exemplar correctum ad me trasmitti . At exscriptorqueritur detritos esse characteres secundi versus, quos ipse ita reddidit, PUP. ita tamen ut flexus primae literae penEoculos fugiat . Ultima facile inferiori sui parte exesa in B. transit. Quare libenter PUB. cum Grutero repono . Nam& colonia Tergeste, in qua Cardius munere Seviratus functus dicitur, in Publicia tribu censebatur, ut testimonio aliorum lapidum ostendit Pater Irenaeus a Cruce, qui typis Venetis historiam Tergestinam anno I 698. Italico seriuOne edidit, lib. a. cap. 6. At extra septa tribus Scaptiae satis iam aberravimus. Duo supersunt monumenta, quibus in eam fuisse coniectos colonos Foroiulienses ostenditur . Primum, inter maiorem Ecclesiam & turrim eius sacram collocatum, uti est faede lacerum & detritum producimus . Alterum integrum visitur in domo Nobb. de Frumentinis, quae paternis meis aedibus continens est. CAEDIVS. P. F. ΡVP. SEX VIR TERGESTE. V. F

MATER

362쪽

III. AUG. . . . PATRONO. ΕΤ P. FABIO P. L. VERECUNDO

FABIAE.P.L.FESTAE CONIUGIADAUCTO. FI L. ANN. XX FELICI. FIL. P. LIBFABIAE. P.L. COMPSE LIB. Ll BQ

Huic supposita es t argentis magnitudinis arca sepulcralis , ciun inscripticte,

Jam hisce Inscriptionibus'incisas notas SCAPT. SCA. SC.post nomina Vettidii, Suttii , & hominis alterius, quem abstulit vetustas, significare tribum SCAPTIAM, atque in eam Foroiulienses fuisse cooptatos, nemo in dubium vocaverit. Una haec fuit ex tribubus rusticis , adeoque nobilior, ut ostendebam ad lapidem M. Aquilii in fine cap. a. Scaptiam dictam refert Pompeius Festus ab Opido, quod Plinius lib. I. cap. I. in Latio numerat. Addita fuit simal cum Metia A.V. a I. propter novos cives censos, uti narrat Livius lib. 8. cap. I7. Hos inter fuere Aricini. Gens Octavia Ariciae ortum suum debuit, teste Suetonio in Aug. cap. q. Unde cum hic ipse Auctor cap. o. scribit, Augustum Fabianis ct Scaptiensibus tribulibus fuis die comitiorum singula millia nummum divisisse , Scaptia tribus intelligenda est gentilis familiae Octaviae, Fabia Iuliae, in quam Augustus i ure adoptionis transierat. Hinc non levis accessio dignitatis Foroiuliensibus Colonis, quod hunc Imperatorem contribulem numeraverint- in partem quoque honoris sibi vertunt,ius mittendi suffragii in Romanis comitiis commune

T. SVΤΤIVS. L. F. SCATTEIA. L. FPOSILLA. VXOR M. T. F

363쪽

316 DE COLONiA FOROIuLizNsI. . ne habuisse eum nobilissima Colonia Florentina. plerasque Inscriptiones affert Vincentius Borghinus lib. de origine Florentiae pag. 287. additque alias Valerius Chimentellus de honore Bisellii cap. 3. quibus eam Urbem Scaptia tribui fuisse eensam demonstratur. Nos hic alteram apponimus, quae nondum iuris publici effecta est . M. MVNATIVs

M. F. SCAR

Stivi ex Aquileja apud Nobb. de Gurgis.

In tractu Foroiuliensi duae reliquae Coloniae, quas cum Foroiulii Ptolomaeus nominat, Aquileia & Concordia, uno fati crimine simul excisae, utrisque solo nomine adhuc superstite, diversis tribubus censae fuerunt. Forum Julii Scaptiae addictum mox vidimus : Aquileiam Velinae, Concordiam Claudiae tributas reperio. Id cum lapidum indicio ostendo, simul originem utriusque Coloniae paucis exponere, non alienum arbitror ab instituto , quo res Foroiulienses illustrandas ex nata occasione suscepi. De Aquileiensi parum fuit laborandum, cuius deductionem di sertis verbis tradidit Livius ..Illud agitabant, inquit lib. 39. c. I S.

vii Colonia oquileia deduceretum, nec fatis consabat, utrum Lasinam , an civium Romanorum deduci placeret. Posremo Latinam potius deducendam Patres censuerunt. Libro proxime insequenti cap. 3 . Aquileia Colonia Latina anno V. C. 3 69. in agro Gallorum es deducta . Tria millia

peditum quinquagena iugera , centuriones centena , centena quadragena equiter acceperunt. Triumuiri deduxerunt P.

364쪽

Ds CotoNi A FORO Iu LirNsI. 337 Vicetiam exportavit , hodie maiori ex parte detritum,teste Ursatio in monum. Patavin. lib. I. se L 7. L. M ANLIUS.

NI AE. DEDUCONDAE. Palladius lib. a. cum apud Livium legisset, Latinam coloniam Aquileiam deductam, putavit ex Latinis hominibus conscriptos fuisse Colonos, quo, inquit eos proximis Carthaginensium bellis absumptos,

eo oblato beneficio Romanisublevarent, O ad sociorum animos conciliandos, pag. 32.&33. At minus recte. Nam Latinae coloniae dicebantur, non quae ex Latio , sed quae ius Latii seu Latinitatis acceperant ; civium vero Romanorum quae donatae erant iure Quiritium.Qua de re luculenter Si-gonius lib. 2.de antiquo iure Ita l. cap. 3. quem sequuti sunt plerique omnes sacrae antiquitatis Mystae..His quoque ea sedet opinio , Latinas colonias, saltem ante legem Iuliam, iure suffragii caruisse; nam cives in Latinam coloniam deducti civilitatis iura amittebant. Quamobrem Aquileia Latina colonia , non statim a deductione A. V. 3 69. in ius suffragii fuit admissa , & in tribum Velinam conscripta ; sed

tunc demum cum Civitatem Romanam adepta est. Idem

Palladius initio lib. s. scribit, eam fuisse Augusti Caesaris

in Aquileienses animi propensionem , ut primus Coloniam Civitati Romanae donaverit. Serilis quam par est, uti arbitror. Nam ante Augustum Julius Caesar Gallis trans Padum Civitatis ius dedit, ex Dione supra laudato; ad quod resepexit Strabo lib. 3. pag. a Io. ubi ait: Tandem etiam eum Romani Italos in cietatem civitatis recepissent, placuit eodem honore dignari Gallos Cisalpinos ct Venetos, omnibusque is Italorum O Romanorum nomem tribuere: ne dubitaremus sub nomine Gallorum, quo utitur Dio, venire etiam Venetos. Quare tunc saltem Aquileienses, qui Venetis accensebantur, Civitate Romana donati sunt. Tunc igitur adepti etiam ius suffragiorum , ut agnoscerent in quam tribum suffragia in comitiis Romanis mitterent, in UELINAM adscripti fuere. Docent vetusta monumenta . Alte-V u rum

365쪽

338 Dp COLONi A FOROIuLIENSI . rum produxi in dissertatione de Beleno p. 263. ubi L. Cornelius VEL L. frequentius & rectius simplici L scribitur nempe ex tribu V in i,idemque AQUILeiensis dicitur. Celeiae aliud extat huiusmodi ex Grutero pag. 8S I. Φ,

Dedit tertium Fabretius, cui inter nomina plurium militum Urbanorum hoc quoque insertum legitur cap. q. p. 3qo.M. ACIMUS. M. F. VELma MARCELLUS. AQUILeiensis. Tribus Velina cum Ouirina A. V. s ra. addita, ex Livio in epitome lib. I9. triginta qninque tribuum dum erum explevit. Horatius lib. I. ep. 6. Hic multum in Fabia υalet, ille Velina . A lacu Velino in Sabinis nomen accepit. Quaeret quispiam quot numero ea fuerint iugera Colonis Aquileiensibus eκ Livio assignata, & quotam agri Aquileiensis partem occupaverint Curiosior fortasse nostratibus haec futura indagatio, quibus regionis facies, situs, positio, locaque omnia sunt perspecta . Ut iis faciam satis, Mensorem agrorum & Finitorem, seu ut verbo Ciceronis utar, Decempedatorem agam. IEvo Reipublicae una Legio quaternis millibus peditum, sexaginta Centurionibus , Equitibus tricenis constabat, uti ostendit Lipsius de militia Rom. lib. a. dial. s. 6.& 8. Cum Aquileia in tria miIlia peditum deducta fuerint, ex Livii verbis recitatis , hac ratione Centuriones 4 . Equites asso.veniunt computandi. Hinc si quinquagena iugera peditibus, centena Centurionibus, centena quadragena Equitibus, eodem Livio teste attributa fuerunt, prodit iugerum summa a 28o oo.

Unumquodque iugerum pedes habuit quadratos 288oo. ex Goesio in dissertat. de aptiquit. agror. post Sctiptores de

366쪽

Dt COLONIA FOROIULirNsI. 339 de re Agraria ab ipso editos cap.6. firmatque Fabretius ex

insigni lapide Portuensi I9 I. cap. 3. seu passius itidem quadratos iis a. qui in summam antedictam iugerum ducti, reddunt aream passum quadratorum 2626 6o oo. cuius singula latera continent passus Io ooo. neglectit fractura, seu milliaria sexdecim. Jam vero cum in agrorum assignatione nihil amari aut incerti soli, nihil ardui & confragosi intervenerit, si paludes , flumina I torrentes qui in latissimos alveos his regionibus expanduntur, nec non silvas, quae cultui idonea non essent, & praeterea loca publica, subseciva, relicta, de in soluta , aliaque id generis non adsignata Colonis in distributione, de quibus passim Scriptores de re Agraria in collectione Goesii, si h qc, inquam, omnia addas , de intermisceas territorio puro colonis tributo, facile intelliges nimium ultra xvi. mili. quoquoversus illud ita auctum excurrisse, ac maximam partem provinciae

Forojuliensis, ut quisque regionis peritus putare poterit, occupasse. Nec mirum uberiorem hanc agri distributionem Aquilejensibus factam legimus enim terna aut septena ut plurimum, aliquando vicena jugera peditibus, quadra- sena equitibus, & ut summum Bononiam deductis Colonis septuagena fuisse attributa , imo Coloni eodem anno, quo Aquilejar, quina Graviscae de Mutinae, octona Parmae acceperunt nil mirum , inquam , amplissimum hunc agri modum Aquilajensibus constitutum , quippe nuper Gallis depulsis universa regio vacua fere habitatoribus, cultoribusque destituta nam frequentes indigenas haud fuisse coniicio ex oratione quam Galli ipsi in Senatu dixerunt apud Livium lib.39.cap. sq. reperiebatur. Porro cum ob insequuta Istrorum bella, Aquileia civium infrequenti I, agerque solitudine laboraret, po dantibus Aquilriensium

legatis, verba sunt Livii lib. 43. cap. I7. ut numerum Colonorum senatus auperet, mille quingentae familiae ex Senatus confultoscriptae, Triumvirique, qui eas deducerent,mi sunt, T. Annius Lusus, P.Decius Subulo, M. Cornelius CGhegus.

367쪽

3 o DE COLONi A FOROIuLIENII . Haec acta sunt anno V. C. 3 8 I. Ingςns is numerus Colonorum , majorque sane quam in prima deductione. Coloni ita noviter deducti appellabantur Adlecti, & adiuncti. Colonia Concordia Plinio in Venetis collocatur lib. 3.

cap. I 8. Ptolomaeus eam Carnis accenset,loco superius recitato . Profecto regionem Carnorum eousque protensam nequaquam arbitror. Nunc in Forojuliensi provincia ad utramque Romatini fluminis ripam vestigia urbis supersunt , manetque loco priscum nomen , apud Scriptores haud incelebre. Lapides quoque literati vetustatem loquuntur, vel inibi adhuc extantes , seu in proximum Portum Romatinum , vulgo Porto Gruaro, exportati. Horum frequenti testimonio discimus coloniam Concordiam in tribum Claudiamquae Romae inter praecipuas ab eadem gente nobilissima nomen acceperat, fuisse adscriptam . Exempla profero accepta nuper ab Henrico Altano ex Comitibus Salvaroli, qui maiores suos plurima eruditione,studiorumque amoeniorum cultu egregie refert.

C. AQVILIUS C. F. CLA. MELA EX. DECVRIA ARMAMENTARIA QUINQUE. VIR. BIS FIERI. IVSSIT.

CAESARIS. AUGUSTI PLEBS Τ. DESΤICIO

T. F. CLIVRAE. C. VPRAETORIO ORDO. CONCORDPATRONO Monendi sunt qui primam inscriptionem apud Gruterum pag. Ioo. 7. legerint, perperam in fronte perscrip tum

368쪽

Dt cor ONIA FOROiuLIENSI . 3 Iptum esse nomen CONCORDIAE, tamquam huic deae dicata ea fuerit: ideoque & falso in classem Diis dedicatorum lapidum coniectam , atque in indice Deorum Dearumque , verbo Concordiae signatam. Cum in exemplari hoc nomen Concordiae, locum ubi saxum reperiebatur , denotans, Gruterus vel Pighius, a quo ipse habuit, offendisesent, Deam pro Urbe importune invexerunt. At nescio quomodo etiam Rhegii nomen irrepserit, quasi in hac urbe extet. Non insolens est collectoribus inscriptionum eiusmodi lapidum transplantatio. Itaque hisce tabulis scripta tribus Claudia, Concordiam coloniam eidem fuisse censam indicat. Apertius id ipsum colligimus ex alia C. Laelii mox producenda, in qua post tribum Claudiam notatur etiam patria Iulia Concordia . Porro cives Concordienses, dum ruri agerent, sepulcris sculpserunt tribum, ut inde patriae indicium maneret. Bina profero epitaphia diuersis locis prouinciae Foroiuliensis reperta, vicesimo,ut minimum,milliari a Concordia . Primum extat in splendida Villa, vulgo Sufans, Marchionis de Colloredo, quam familiam domi forisque illustrem, amplioribus hodie pietatis, religionis, ceterarumque virtutum titulis exornatam dicerem, nisi Eminentissimi Card. Leandri modestia deterreret. Alterum statuae marmoreς subscriptum visitur prope Ecclesiam Castri Tricesimi, quod inde nomen sumpsit, quia tricesimo ab Aquileia lapide occurrit, uti adnotatur in itinerario Antonini: Aquileia. Ad Tricesimum xxx. Iulio Carnico xxx. Quas distantias haec loca,adhuc iisdem nominibus vocata,retinent.

p. a 42.ad ostendendam earum vetustatem, cuin cognomine

careant. Familia Tumbiliciorum ignota est Antiquariis. Literas

369쪽

342 DE COLONi A FOROiu LirNSI. teras singularias postremi versus ita explicabis : Locus quoquoversum Pedes xxx. Area scilicet sepulcri versus omnes partes triginta pedes continebat . In primo ex recitatis elogiis Concordiensibu* , C. Aquilius duinque Vir ex Decuria armamentaria dicitur. Corpora & Collegia in Decurias ordinata legimus. Decuriae iiii. Scamilariorum , pag. 67. 7. Decuriales Decuriae Consularis , pag. 36. 6. & pag. 83o. Io. Lictorum Decuriaerres, pluresque similes saxa antiqua produnt . Decuriae dicebantur etiam de pluribus quam decem, ut notarunt Reinesius Classi. r. I9. & Fabretius cap. 6. pag. q9. At vero quid Decuria armamentaria ξ Statim coniicias, corpus hoc

fuisse artificum armis publicis fabricandis institutum . Recte hoc quidem : sed ulterius coniectura provehor. In imperio Romano plures erant fabricae armorum : nec tamen omnia armorum genera in sinsulis fabricis , paucis eηceptis , fiebant, sed certa in diversis. Inter fabricas Italiae , quas auctor Notitiae imperii Occidentalis nominat, prima

occurrit Fabrica CONCORDIENSIS SAGITTARIA;

inde Veronensis Scutorum, Mantuana Lorisaria &c. Apud eundem quoque legitur schola Scutariorum, schola Armaturarum &e. Itaque Concordiae Decuria armamentaria

erat schola seu corpus artificum fabricandis Sagittis destinatum.Cui quidem corpori seu Decuriae Aquilius bis quinque Vir praefuerat. Corpora enim artificum & collegia praecipuos aliquos eligebant, Patronos ct Praefectos,quos etiam Magi ros appellatos alibi diximus.

Magistratus Concordienses aliquot memorantur cet

ris inscriptionibus. P.Terentius AED. II.VIRI,nempe AEdi- Iis,& Puumvir.T. Trebellenus T. PL.β-r, Tribunus Plebis,qui Legatus quoque Caesaris Augusi signatur. Unde apparet ab hujus aevo iam illustre hanc coloniam, quq viros dederat summis in Republica honoribus perfunctos. Nec mirum Augusti benevolentiam demeruisse, quem conditorem suum habuit, ut mox ostendam. Alium V. C. hoc est

370쪽

Dg COLONIA FOROiuLIENSI, 343 Virum clarissimum T. Deficium Iubam , quem sibi Ordo Concordiensi, nimirum Decuriones , Patronum adoptaverant , signat quarta inscriptio. Praetorius is vocatur, quod Praetoris illusi rem dignitatem fortasse Romae gesserit. Eiusdem mentio est in alio lapide agri Concordiensis .

D. M . DEST. PHILE NIDIANN. XXX LIBT. DESΤICI IUBAE. C. V. POTENTINUS. SER. FLC. Deficius Philenides Libertus erat V esisti Iubae nomino quaesito a Patrono cui demortuo sepulcrum posuerat Potentinus Serυus eiusdem Iubae . Gens Deficia incognita est Antiquariis : quocirca bina haec elogia, quorum nos ei copiam fecimus , novis familiis inseruit Fabretius cap. 9.pag. 6I8. Seviros quoque Concordiae creatos hoc lapidis fragmentum monstrat, translatum in proximum Portum Roma tinum ad D. Mariae Annunciatae.

NNIVS L. FRUNCHOILitI. VIR. DSaxis debemus servatam coloniae concordia illustrem JULIAE appellationem. Eorum alterum hisce verbis sculptum visitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION