Orationes, quarum pleræque tractant argumentum politicum. Accedunt nonnulla ejusdem in utraque lingua poëmatia Antonius Aemilius

발행: 1651년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ORAT io VIII. 18s

ingreditur promptius,cui tot praeeuntium impressa videt vestigia, densum ac longum comitantium agmen, subsequentiumque non minorem numerum 2 eoque non terret e Um Onueta de usitata rerum species:quia inter funera latc vivimus,& conclamata corpora;inter bust a se accensos rogos cnec quicquam magis vulgare est, quam nebre praeconium nihil magis ob- ium, quam feralis urna, ei sandapila. Quodsi tamen mors aliquid etiamnum in se videtur habere mali diuturnum mihi crede, facies malum, si metuas S tota prope vita morieris trepidique gladiatoris instar,eo magis confodiere: quia nescis adversario praebere jugulum: multo lutem moriere expeditius, si ferrum, non subducta cervice, nec oppositis manibus, sed animose recipis Quid igitur adhuc tergiversaris, Caesar quid, quaeso, cum hac immutabili naturae lege pugnas, in quam nascens jurasti, atquera condicione huc intrasti, ut exires Ius genestium est, reddere rem fiduciariam. Vivere noluit, qui mori noluit vita enim cum X ceptiO- ne mortis datur Acerbam, scio,& iniquam dicis,ab inimicis illatam:sed, quod te hujus um ratica doctrinae praeceptis egregie excultum Ora praeterit, mortem sapientes inter media numerant, per se nec bona nec malam quia,

ut quisque eam subierit, vel bonam, vel malamessicit. Gloriosam itaque tu reddideris, si tibi animum ante auferat quam conturbet

222쪽

186 A, In nec ingruenti succubuisse, sed superasse videare. Florentem, fateor, liridem te rapit: sed optimum esses, antequam optes , mori pessimum aurem, cum velis, nec possis omni, bus mors finis est , multis remedium , quibus dam votumet de nullis autem melius merita quam de his, ad quos venit, prius quam invocetur. Deinde non ex censu, aut annorum numero, hic citamur. Senum juvenumque fata

juxta volvuntur di cum plus vivere nequeas , haec tua senectus est. Nec refert, quando patiare, quod quandoque patiendunt. Frustra itaque te praepropere interceptum , quereris: quia

mili ius o cessire licet,

Nulli sc iptum proferre diem.

Dura peragrent pensa sorores. Nec sua retro sita revolvunt. Adde quod brevior vita plerumque beatior est: Sue in diligunt Dii, is moritur juvenis, inquit comicus et quia omne futurum incertum est,i ad deteriora certius. Haec lata poena diu viventissu, ut rem Ualatam e clade domus, multis in lucIibus, inque Perpetuo maeroret nigra in senescant. Longa dies Priamo quid contuli Vomii a v d tEversa S flammis Asiam ferroque cadentem. Sisore extinctu dioerso tempore, quo jam Coeperat audaces Paris aediscare carium, Incolumi Troja, patrios vensset ad umbras

223쪽

litudo , magnus certe suae gentis princeps Xcesierat, per omnia egressus fortunam ho minis. Nunc exigui temporis mora suo deje- ctus fastigio , in alieni percusthris venit arbitrium. Si M. Tullius, pro repub Pugnans, Catilinae sica concidisset, multo vitam posuisset felicius, nec restitutam adspexisset feralem Syllae tabulam i virorum principum , sub

civili hasta, capita venalia Propterea nunquam sapientibus cara in corpore mora est. Exire ex caduco, atque ex his angustiis ad sublimiora erumpere, atque ex alto humana despicere testiunt. Sapientis animus, quod olim scripsit Platon totus in mortem promianet hanc meditatur, hanc desiderat ut corporis vinculis exolutus , in consortium veniat Deorum. Quo etiam, quam omnes in te admiramur, praecox illa sapientia, Venilis juventa tua, properat. Quicquid enim ad summum pervenit, ad exitum festinat nec ultimum expectant tempus, quae in primo maturuerunt. Quo clarior effulsit ignis, citius extinguitur sic ingenia, quae illustriora, breviora sunt. Quicquid enim suum incrementum praecepit, in occasum praecipitat. Praeterea, quod recte monent sapientes, non longissima. sed honestissima vita optima est. Ut gemmas non mole, sed pondere aestimamus ita vita nostra melior , non quae multum pateat, sed

224쪽

188 AN T. AEMi Lir

multum pendat, non tempore, sed actu me tienda Nihil itaque ad rem pertinet, ut diu vi vas, sed ut satis. Nam ut diu vivas, fato opu

est ut satis, tantum animo,qui sui campos sit, dc honesti amans. Proinde quamdiu sis, alienum

est quamdiu vir bonus sis , tuum est. Quod

autem de tuorum inimicorum scelere imprimis expostulas, Sc jamdudum ultorem circumspicis non alia, mihi crede , pestis humano generi pluris stetit, quam ultionis rabies , im ter viros principes. Haec primum fudit sanguinem haec primam tectis subjecit facem Passim legere est tot gentium excidia las ultrix con, sumpsit ira passim videre est regiones frequentes urbibus, versas in solitudinem chas exhau sit ultor gladius Hic denique furor cives imulUam armavit perniciem : haec rabies Syllanam suspendit tabulam, sceleratam hastam medio posuit foro Deinde, aut par, aut imbecillior, aut potentior, in te fuit injurius. Cum pari contendere, anceps est si infirmior aestir, parce illi si potentior, tibi : nemo enim sanus stimulum contra calces. Potentiorum injuriae non patienter tantum, sed hilari vultu serendae sunt. Facient iterum, si se fecisse crediderint Plerumque enim majore fortuna insolens animus , quos laesit, etiam odisse solet.Propterea adeo regnantium injuriam vindicare non expedit, ut ne fateri quidem expediat. At enim aliquam ultio habet volup

tatem

225쪽

tatem dc dulce est, talionem reddere. Nempe hac indocIi, quorumpraecordia nu Interdum,aut e bibus videaris grantia caussis Suantulacunque adeo es cccaso, susscit irae . Chrsi tum non stet idem, nec mite Thespiis

Ingeneum, duli quesne vicinum Hymetto: i partem accepta sua inter vincta cicutae Accusatori nocet dare. Neque enim,ut honestum est,merita repensare meritis, ita injurias injuriis. Illic vinci turpe est, hic vincere: nec ab illata injuria diste tultio, quam ordine qui dolorem regerit, tantum excusatius peccat. Ad haec dolorem reddere, e mordentem repetere, impotentem S incompositum arguit animum. Pars mundi sublimior propinqua syderibuS temperatior est , nec in nubem cogitur, nec versatur in turbinem, omni tumultu vacua et inferiora autem fulminant. Ita sublimis animus, quietus, adversus injuriam inconcusIus est: quasi eam ne sentiat quidem multi autem doloris consessio est. Quanto autem viro forti magis dignum est, nulli injuriae penetrabilem esse Magnam quidem illam injuriam vocat vulgus. quod ipsum virtutis nomen , Socrates , cicutam bibere jubetur quod magnus Pompejus jugulum praebet spadoni AEgyptiori quod recisum Tullii caput pro rost ris figitur osten- tui: iudignum quoque fateor quod tu, magne

226쪽

imperator Germanice, hostili invictus manu hic prostratus aces tuorum scelere. Verum tametsi nihil in rerum natura tam sacrum est quod sacrilegum non inveniat nihil tam in nocuum , in quod non insultet proterva in juria: non ideo tamen divina minus in excelsic posita sunt, si non desint, qui eam magnitudinem, multum ultra se positam, irrito conatu petant. Invulnerabilem nemo dixerit, qui non seritur, sed qui non laeditur. Quid quod multo certius robur est, quod non vincitur, quam quod non lacessitur. Dubiae semper sunt vires inexpertaen certissima autem habetur firmitas, quae omnem incursum respuit Fortem bellatorem vocas, quem ingruens hostilis vis non exterruit durum lapidem, qui ferro inexpugnabilis est: ita sapientis animus firmus et solidus est, si nulli injuriae pervius est. Quae nervo, vel tormentis in altum evibrantur tela, extra visum quidem exiliunt, citra coelum ramen reflectuntur ut cum superbus ille ex Oriente rex emissa telorum nube obscuraret diem nulla sagitta in ipsum incidit solem. Ita magnus animus velut in excelso positus est, Extra omnis injuriae contacitum sed quicquid proterva in eum audet violentia, multo citerius deficit. Adeo ut etiam catervatim undique ingruentibus malis , mens tranquilla sit; quod magnas ejus vires arguit sicut maximum imperatoris armis virisque pollentis documen

227쪽

tum est, tuta in hostico securitas. Frustra certe eum exterreas , vel mortis, vel alius damni metu, qui nihil mendaci fortunae credens, sua bona habet in solido, una contentu virtute qua fortuitis nec minuitur, nec augetur quia in summum perducta , incremento non relinquit cum Illa , inter micantes gladios , nostilem stragem stat immota Inter sammasta sanguinem, rectos tenet oculos Inter templorum fragorem super Deos suos cadentium, se unam indemnem testatur quia ejusmodi positae bona , in quae non est manus injectio. Ne abylonis muros cum illa contuleris, quos penetravit Alexander non Carthaginis Ce- 'ia, ni Numantiae, Scipionis spolium non denique Capitolinam arcem, quae hipsa hostile habet vestigium Urbium eversor miles, muros labefacta incursu arietis praealtas turres subterraneis sternit insidiis nulla autem

machinamenta reperias, quae bene fundatum deficiant animum Nec est quod dicas , mi Germanice, nusquam eum inveniri. Neque

enim vanum humani ingenii nunc fingo de cus, nec ingentem salse rei imaginem conci

pio Socrates, quem nosti, perpessitius iste senex, de per omnia aspera aetatus, qui fortassiis etiam supra nostrum exemplar sit, cum o- mnem ratem, aut in gravi bello, aut in v-rannide, aut in libertate, bellis, tyrannis multo saeviore, exegisset; ad carcerem deuique

228쪽

xyx AN T. AEMILII revenenum damnaturi malevolorum Invidit

quae utque eo animum ejus non incurvarunt ut ne vultum quidem mutarint quem eundem ad extremum servasse dicitur nec hilariorem quisquam, nec tristiorem vidit Socratem, sed aequalem semper in tanta fortunae insequalita, te Tua quoque Roma, Caesar, magna habet exempla, quae te ad parem virtutem vocent. Flammam Mucius, crucem Regulus, exilium Rutilius, ipsamque mortem, ferro adactam, vicit Cato. Ita te quoque bellatorem virum, hanc iniquam mortem multo minus expavescere,aequum est qui Omnem aetatem inter bel licos terrores exegisti, morti semper,quam vitae, propior; qui toties inter stricto mucrones, micantes gladios, inter vulnera sanguinem, tuae vitae contemptor stetisti mortemque familiarem,&minus terribilem reddidisti. Tot utique discriminum de laborum victor animus, non horret novum vulnus, in corpore tam cicatricoso. Caeterum hoc quoque gravem dolorem tuo inurit animo, quod procul urbe, procul penatibus , in extremo Oriente,moriendum sit. Dulce cuique fateor, patrium est solum et adeo ut Ithacam in asperrimis saxis, tanquam nidulum,asExam, sapiemetissimus vir Ulysses, immortalitati, quam Dea tulit, anteposuerit. Ita vulgo patria carere, magnum habetur malum quia nempe id po

pulus jussit cujus scita magnam partem abro lat

229쪽

suasione, quae plerumque discrimen non fac ir, nec signat linea alba, rem ipsam extra nubem

contemplare. Si patria carere, malum vocas, tuam quoque Romam miseram puta maxima enim illius turbae pars, cui vix urbis immens tecta sussiciunt, patria caret. Multos eo adduxit ambitio, alios avaritia, alios uxuries copiosum: opportunum voluntati locum quaerens : est qui venalem attulit elouentiam, pars venalem formam Singulos ad omen citatos, unde domo quisque sit, per- eunestare et majorem partem reperies in maxi- nam quidem, non tamen suam, convenisse ur- emi quae vitiis pariter: virtutibus mapnum Ioni pretium Caetera terrarum si circuetas,ota gentes videbis peregrinari in mediis Bar-:arorum finibus urbes Graecas magnasque A- civitates impositas Ponticis litoribus. lnetus super, xx urbium genitrix, populumn diversa studit.Tyrii Africam,Hispaniam co-unt Poeni Graeci in Galliam transiere, Galli in

raeciam.Per invia, incognita, se versavit hu- ,1na levitas, conjuges liberosque inparentes io graves, in alienum trahes. Iulio urbium xcidias aut infelicis soli vitia expulere salioso mettica seditio,aut superfluentis turbae ne-is multitudo, dissipavit: alios alia causa dotibus suis ejecit. Quae populorum migrationes

230쪽

longiore te circuitu hic traham tuam Italiam cogita, totamque Oram, quae infero praecingitur mari, majorem Graeciam fuisse : Antenorem, Patavii conditorem Euandrum, in Tiberis ripa collocantem suos Arcadas aliosque recum reputa, quos Trojanum bellum, iocos simul victoresque per alienas distudit terras. Ipse denique, quod haut nescis, Romanus populus, ubicunque vincit habitat S libenter in alieno hospitatur auctorem gentis exulem imitatus quem profugum , dc exiguas trahentem reliquias , necessitast victoris metus, inruam transtulit Italiani In summa pauci indigena suam terram colunt quibus adversus nimium patris desyderium, in prompture medium est et quod quocunque terrarum , vel satum, vel consilium, nos detulerit, eoden virtutem ferre, eadem rerum natura frui licear Magnus ille formator universi, ita nobis consuluit, ut quod homini optimum est non cadat in alienum arbitrium Mundus hic quo nihil ornatius Natura genuit, ejus dei: Contemplator animus, ita propria re perpetui hominis bona sunt, ut, quocunque res tulerit, circumferre liceat. Undecunque ex aeqvi

Ad coelum erigitur acies paribus ubique intervallis divina ab humanis distant. Quid igituruata Germanice, refert, quali terrae imprima vestigium domi, an peregre novissimum redeas spiritum dum animum ad cognatarum re

SEARCH

MENU NAVIGATION