Orationes, quarum pleræque tractant argumentum politicum. Accedunt nonnulla ejusdem in utraque lingua poëmatia Antonius Aemilius

발행: 1651년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Antiochia, quam tibi fatalem urbem, e novissimam nunc credis, tuam comitatem, continentiam, civilem animum, Caeterasque vi tutes, admirata hactenus est majores, in hoc cum ipsa morte certamine expectat. Nulla autem peregrinanti terra injucunda , vel gravis , videri potest, in qua cum tanto virtutum comitatu vivere , vel mori, liceat. Adde quod peregre moriens, in patriam sine via- ico redit nec gravior foris , quam domi, somnus est. Quid igitur patriam urbem, tuis me itis jam angustiorem, etiamnum requiris pquid Romam tuam adhuc cogitas imprudens: quae nec triumphos, nec magnitudinem tuam

rapit, quod jam dicere subigit toto pecto

erumpens indignatio , non meretur Re- um gestarum coelo aequatus cumulus aliam ibi sedem est inat alio te virtus, terrar Umpatiis major, nunc vocat, inter ipsa syderata xtra hanc illuviem Sc inferioris mundi contastu in Sursum ingentia spatia sunt, in quorum,osiectionem eximia virtus admittitur, in suam

editura originem. Quo receptus, damnabis dirioris domicili anguistias, dc ex alto despi- iens,contemne hunc terrae pugillum, qui in-er tot gentes ferro flammaque dividitur ri- bisque in angust: laborantes ambitiosos re- es. Post remo, ne te morer, novis ima jam ex-

232쪽

as A, T. V. Ipectantem, magnanime heros hoc unum accipe , in mortis iniquae solatium , quod non omnis morierea qui tot virtutis monumenta gloriae, in omnium animis relinquis. Neque

enim hujus, quod nunc est, seculi spatiis tuae

virtutis clauditur praeconium. Tua merita o amnis loquetur posteritas, omnis cogitabit me et

moria Per te enim Rheno Et Euphrati parta securitas est per te Romani imperii terminus qui multo stabat citerius, ultra Visurgim procurrit: tuis armis, qui solus jam timebatur,su icubuit Germanorum Achilles , Arminius Iste denique omnem hactenus spem habet oppressa res p. Non puer Iliaca quissuam de gente Latina

In tantum se tollet avos, nec Romula quondam dos tantum te ivd jactabit alumno. Proinde vivis, vivesque per omnium seculcrum memoriam dumque hoc rerum Natur: corpus stabit incolume, comitem aevi sui, laudem Germanici, trahet perpetuam. Te usique generosa heroina Agrippina, quamvsolatii vix patientem, paucis alloquaru in ace: bissimo hoc casu quem ne Socraticus quidei Hercules patienter ferat , nedum misellariclerando sit mulier Fluentes itaque ex affect lacrymas non supprimam quibus measqucque commisceo: quia magnum calamitatis dilinimentum est, dolori dedisse lacrymas,&p

ctus laxasse suspistisci neque ulla major pini

233쪽

est, quam miseriam esse, nec videri Hos tamen inter gemitus clamenta mentem in te erectam, qua principem deceat feminam, omnes requirunt: hquem non ita pridem, ingrUente Germanonam exercitu,trepidis in ripa Rheni legionibus magnum ostentasti animum, eandem nunc quoque constantiam expectant. In ea,quaeso, te urbe natam cogites, qua complures feminas supra sexum fortes edidit hae Cloeliambo inlignem animi virtutem, tantum non in viros transcripsit quae ex una Limilia duas Cornelia tulit, nihil muliebre, prae ter Orpus gerentes. Quarum altera, Gracchorumna ter,magno animo duodecim partus, Sestoridem vidit funera Tiberium autem, ajum, raesos adspexit, Winsepultos Altera filium rusum, tribunum plebis, intra penates suosnteremptum, non minore tulit animo, quam ple leges tulerat. Tu quoque, quamvis hoe vissimo percussi vulnere, animum supra Ortunam erige. Hoc Romana muliere , hoe

Iugusta dignum sobole est Rapuit quidem

celeratus, Piso,& Plancina tuoGermanico lu- rapuit melioris artatis florem famam ero gloriamque factorum adeo non abistulit,

it etiam auxerit, virtute invictum confessus,

luem abstulit dolo. Tu scio, in tanti dolorisolatium vindices imploras leges, ultrices oscis manus verum sibimet supplicium est: lagitiosus animus: dc denique

3 paenu

234쪽

commis inusis tandemque fatebere lata, surdum, nec Tiresiam quemquam esse De

rum.

Quia autem jam jam excessurus Caesar,ad suam Agrippinam, parvulos liberos adhuc pro-rendit aegram manum et oculos autem ad os Convertit, circumstantes duces milite ire quod deficiens moribundi nequit vom, nutus indicat: nimirum vobis i Romano populo, miseram commendat conjugem, Mesolatos liberos vobis ultionem mandat sceleris q. d. Accipit , quotquot adestis mearum miseria rum testes, amici, milites accipites in quam , miserandas vestri Germanici reliqui as ecquem vivum coluistis ac florentem: quem triumphatis hostibus, gratulabun- di, toties in urbem reduxistis victorem bi dem nunc per scelus intercepto , debitas,

quaeso,persolvite inferias:ut ne impium illud

caput Pison meis impune insultet manibus. Meam quoque Agrippinam,vel vestram positius, respicite illam Augustaeam sobolem, suo frudatam conjuge derelictam, opportu nam injuriis:illam tot liberorum viduam ma- trem, squalore et lacrymis consectani, - mnisque praesidii praeter quod a vobis experi etat, egenam Vestram misella fidem, ve, stram implorat opem quando in sua inno bicentia habet nullam. Tu quoque , almasa

reni

235쪽

, ,rens Roma, suscipe uetes tuos alumnos,meandesolata, proculcata pignora.

, Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quic-

quam

et Dulce meum , miserere domu labentis, S i

tem illam Caesaream, Augusto nomi-,,ni devotam, respice progenie, quam tibi genui, tibi educavi hactenus Tibi debent,i,quod spirant, quod lucem adipiciunt a tua quoque benignitate, in qua omnis jam spes,,est, hoc expedi anc quod se humo denique tollent, quod ex hoc situ Set squalore oli in ,emergent, ad gentile decus, &avitos ituri ,honores. Qua spei fiducia jam nunc suam

tibi consecrant praetextam ut virilem olim pro tua majest ate, gloria, capessant to- gam. Plura verba nec vester erga me desyde- ,rat amor, nec jam deficiens spiritus eloqui ,potest Vos autem, quotquot vestrum Germanicum antehac fortiter vidis is bellantem,saepe cum hostibusGermanis vidistis congressum, sepe vicitorem munc autem inter Agrippinae amplexus: suspiria, inter liberorum lacrymas e gemitus, cum ipsa morte luces antem Cerrinisu reputate quaeso, qualem ipsi ad hoc novissimum erramen allaturi sitis animum, cum vel Naturae , vel fato ultimus reddendus erit spiritusu quia non alia, qtiam cum

236쪽

ZOO AN T. AEMILrrillo adversario acrior pugna ex non allustriumphus major, quam expugnasse mortis metum. Quod ut possimus , multum diuque

praeparandus animus est. Omnem aetatem ad beate vivendum impendit sapiens, omnem quoque ad beate moriendum. Nec est quod supervacuum putes, id discere, quo semel modo utendum sit hoc ipsum est, quare semper me ditari debeas, quod an scias, experiri non pos sis. Verum, quia multi dissicillima quaeque sibi tacilia fecere saepius agendori nos mortem, quae vulgo maxime gravis e terribilis videtur, nobis familiarem reddamus, saepius cogitando, hanc inexorabilem S decretoriam esse ho iram hanc immutabilem Naturae esse legem: nec domum esse hoc corpus, sed breve hospi

tium et quod relinquendum sic, ubi te hospiti ii

gravem etsi videas. Quod in juventa seque, at lque in senecta accidere posse,hic testatur prae Properus,' inexpectatus occasus viri princi dpis qui nos vetat cogitationes mittere in Ion gitudinem. Rem, inquis, faciam, aedificabo, navigabo, magnos honores geram, lassam , denique, assectam aetatem in otium re i

Insere nunc Mel baeet ros, pone ordine vites Omnia , mihi credes, etiam felicibus incerta sunt id quoque quod tenemus, inter manus elabitur,ac quam premimus horam , impro rvisus incidit casus. Nihil itaque sibi de futuro l

237쪽

quisquam debet promittere stat quidem uitaque terminus , ubi illum fixit inexorabilis fatorum necessiitas sed , quam prope vehsetur, nescimus. Sic itaque semper formemus animum , tanquam ad novissima ventum sit re nihil disterendo , quotidie cum vita paria faciamus ita ut singulos dies singulas putemus vitas, quasi nihil intersit inter diem,Sc seculum. Ut denique securi simus,Mad necessitatem ultimam semper impavidi, per metam quotidie e totam vivamus vitam.

NTO II AEMILII

DISSERTATIO POLITICA,

Adsersu iracundum RecIorem optat.

Prid Nonas Decembreis. II. II. C. XLI v. A D. CAP. LXIX. AN, AL. III. A C.

Tiberius prudens moderandi erat, propria bis non impelleretur.

Eipub rector quasi magni

corporis magnus animus est: a quo vitalem spiritum trahunt, Si salutare regimen accipiunt,

tot capitum millia nihil ipsa per se futura,nisi rapina 8 ludibrium, audacis violentia et si desit, qui pari, Iri ter

238쪽

ror AN T. AEMILII

te majestates potestare verendus, universam illam multitudinem , inquietam, turbidam, non aliter atque Circaea virga, mitiget , atque

ad obsequium redigat. Quod cum non vulgaris sit prudentis et publicae tranquillitatis plurimum refert, ut vir princeps plenus sit sapientiae: Zc, quod caput est, ut aliis imperatu irus , sibi ipse imperare possit, ab omni animi

turbine vacuus. Praecaeteris enim potens sui

esse debet, penes quem publicum consilium si

est quod frustra ab eo expectes,quem praeceps

iracundia transversum agit, noxiis S innoxiis a juxta infestum. Quo procedente , tanquam truculenta bellua e cubili prosiliat, omnes di fugiunt trepidante senatu populo et quia nec publicae, nec privatim securitas est ubi pulsa ratione, clavum arripit furor, in vada, de scopulos acturus navim. Quod summae rei di is crimen dentidem metuasn ubi in mentis in iremperi turbidum, vel potius nullum regimen est. Quotiescunque enim rector populi non es apud se, non regnum, sed quasi interregnum est. De quo ponderoso argumento , Auditores, pauca cum vestra benignitate, silenti, dicturi sumus. Prae caeteris assectibus iracundia maxime effrenis et , S adversa sanis consiliis eoque procul habenda a fasci,

buse securibus . procul a curia dc foro tablplus habet , quod vitiet, vel perdat: quia ad judicandum non ducitur, sed concitatur; nec

239쪽

O, A r IX. o consilio , sed impetu fertur quo praecipitem rapit violentus dolor Melius, peius prosit,

obsit nihil nisi quod lubet, videt. Atqui justa non est sententia , nisi lata judicio quod futurum est, si non iracundia, sed sana ratio, in tribunali sedeat. Haec enim circumspecta, moderata es: illa inconsulta 8 violentari haec compositat potens sui, cum magna pronunciat illa turbida , suique impos desper Omnia furori, quam rationi, propiores ita ut plus quandoque, quod castiget, in semet habeat, quam in reo. Quod reputans sapiens ille Tarentinus puniturus villicum Iam te, inquit,

caderem , nis irascerer Sapienter certe se cohibet, nequid in puniendo licear iracundiae, quae sibi vult licere omnia. Vedius Pollio, inter piscinarios celebris, servulum , qui imprudens fregerat crystallinum, in piscinam muraenis objiciebat:ni obstitisa et conviva Augustus, haut pastus, ob fractum calicem, diffringi lio-minem natura figmentum praecipuum. Corrigendus quidem nocens est, nunc mitius, nunc severius et ut tam sibi, quam aliis, meliorem reddas haut si deploratum vitium sit, tollendo consulas publici sed sine ira Nemo quippe, cui medetur , irascitur. Bonus judex in cognitione criminum vultum induit legis:

quae damnat quidem , sed nemini irascitur metum quidem, cum Tarpejo dejicit hostem publicum aut paricidam insuit culeo. Quicun-

240쪽

ro AN T. AEMILII que enim irato punit animo, poena frui potius, quam uti videtur.

Qui autem finiturparia ferus est, legum

Oidetur

Vindiciam praestare sibi.

Deinde, quod non est constantis judicis, tur bidus hic affectus, pro varia corpori temperie maris instar, varie fluctuat in aliis acrior, in aliis remisitor , dum ad primam ostensam intumescit, ultra, quam Oportet, eXCUrrit dum detumescit, quandoque consist it ci-eterius debito. Ita ut inter paria delicta inaequalis sit quia plerumque non in nocentiorem severior est , sed in eum, qui recentiori objicitur irae cujus impetus acerrimus est nec deliberar, quanti lis aestimanda sit sed ad ferrum, securim nos vocat, re necdum e Xplorata S crurifragio, aut vivicomburio, vindicari jubet culpam, nullis, aut levioribus castigandam flagris Multos autem, mihi crede, abibi vas, si ante quam irascare, de offensa judices. Judicare autem nequis, dum furor iraque mentem Praecipitat. Quodsi, ut sit, major accesserit pertinacia , jam nec patrocinio relinquit locum: de adversus meliora monentem obfirmat animum , potiorque in errore pervicacia, quam poenitentia est. Cum Syriae praeses Piso, qui narrante Tacito, ingenio violentus,

SEARCH

MENU NAVIGATION