Stanislai Santinelli ... Dissertationes, orationes, epistolae, et carmina

발행: 1734년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

8 De Romanorum Veterum

Et genus, ct virtus, nisi cum re, vilior alia .

Seneca sa

- Nobiles nox sunt inibi Avi, nee altis inclitum titulis genus , Sed clara virtus . sui genus Iami suum Aliena laudat. Sed ne alia , quae innumera sunt , persequar , Cicero pro Murena b sexies paucissimis versibus nomen generis assumit ad significandam nobilitatem . Optime igitur Nonius Marcellus : nobilis , ait , ad dignitatem generis refertur. Hinc nobilis, & generosus a Latinis scriptoribus aut confunduntur , aut ita inter se distinguuntur, ut latius nobilis pateat , quam gener

sus. Virgili ur c generosum sumit certe pro eo, qui generis dignita,

te excellit: eoria generose domo --

. Sed fulgente trabit constrictos gloria eurru Non minus ignotos generosis. Manifestius alter Satyricus hujus vocis usum vulgarem ostendit , cum

illum improbat: e

- Quis enim generosum dixerit buae, quindignus genere, S praeclaro nomine Iamum Insignis δCum autem Cicero ortum generosum , dicit , atque hune humili opponit, planum est generosum idem illi esse, ac nobilem: humilem sane relinquunt, eg minime generosum c ut ita dicam ortum amicitiae , quam ex inopia, atque indigentia natam volant . Addo etiam pulcherrimum Iocum ex Cassi odoro cgθ, ut intelligas nul Io non tempore L tium ita loquutum : Doctrina siquidem quos ab imperitis discernit , sapientibus amica societate conjungit , cui perfacile est ornare generosum , quae etiam ex obscuro nobilem facis. optime ideo utrumque nobilem , ct generosum, alterum cum altero confundit Ovidius , ch) ubi at Io-quens Fabios, eos modo generosam domum, modo nobilitaIem appellat ἔsuo ruisis generosa domus p male creditis bosi. Simplex nobilitas perfida tela cave: Nee non ubi Vlysses ci) sibi nobilitatem a matre additam primum ait, deinde se appellat ortu materno generosiorem. quoque per matrem Glienius addita nobis Altera nobilitas.

22쪽

Nobilitate diss)rtatio . 9

Deinde: Sed ηeque materno quod sim generosior ortu. Ita pariter Graeci aliquando , quod est nobilis.& γεηναος con- sundunt , quod aliquibus est generosus . Sed Graecis hoc discrimen proprie est inter Lγεν , & γενναῖον, ut habemus ab Aristotele, ca quod μερος, qui illustri est genere , γενναῖος, qui ab illo non degenerat, appellatur.

Apud Romanos etiam aliquid interfuisse inter nobilem, &generosum, eonstat ex Tullio, qui genus a nobilitate distinguit, quemadmodum pro Roseio Amerino: ct θ genere di nobilitate facile princeps. Clarius

- Nobilis, & generosus

Adpositam nigrae lunam subtexit almae . Cicero item: dὰ aliqua generosa , ae nobili Urgiae. Nusquam tamen apud Latinos ita distinctum inveniri puto nobilem a generoso, ut nobilis sit, qui bono genere, di praestantis generosus , qui ab eo non desciscit. Graeco enim illi γωρειος sub hac acceptione unum verbum, quod responderet, Latinis nequaquam suit, quamquam aliter videntur sentire doctissimi Aristotelis interpretes Barbarus, Muretus , Sigonius, Majoragius, qui γεννίον verbum verbo vertentes generosum interpretantur. Aliquid esse discriminis apud Latinos inter nobilem , &generosum fatetur Gerardus Ioannes V ossius, non idem tamen, quod apud Graecos inter εὐγενοῦ & γενναῖον. En ejus verba: ce Porro borum quidem, qui nobiles, nas nur , alii Iuηι ευγενεῖς , sitis nobiles , alii et-ram γενάοι, sive graerosi . Sed Latinis aliud est nobilis, aliud gener

Si tua nobilitas, generosaque nomina tangunt,

o boe Iuvenalis sal. 3. i Felix, & sapiens, & nobilis, & generosus

Accipe tamen, quod Vossius non attulit , discrimen inter duo illa nomina ex antiquis Grammaticis: cs in Nobilem dicimus nobilitate rerum, generosum astrem eum, qui graece γενναῖος appellatur . Quod si hic pro γεννίος, quam lectionem ipse sollicitare necessariis destitutus minime ausim, recte legit Tiraquellus fg g γενής, clarius liquet, generosi tatem apud Latinos idem sibi velle , ac bonitatem , seu dignitatem generis. Dubium tamen omne tollit vetus glossarium, quod alii cl-rant: Generosus μενης, ο απο γεήους. Itaque Latinis , quod Graecis ευφενές, generosus potius erit, quam nobilis, quod illis γε πίος, nobi- B Iis

23쪽

io Dς Romanorum Veterum

lis potius, quam generosus, licet secus visum sit viris praeeIarissimis; generosus siquidem genus signat, nobilis mores, quibus qui praestant, a majoribus minime degenerant. Allatam a Frontone horum verborum d Terentiam se Icimus ex ovidio: a o qui nominibus cum sis generosus atatis , Exsuperas moi um nobilita te geres , Item ex Livio: b J Vectius Messius ex Volscis nobilior vir factis, quam genere. Quare nobilis ex quacumque virtutis, & rerum dignitate, generosus ex solius generis dignitate dieitur , si strictim accipienda haec nomina sint, quamquam laxius nobilem dicere ex dignitate generis frequentissimum est , & sortassis ustatius . Generosum vero etiam ex morum dignitate, & ex virtute dici aliquando , Iicet asserat Tira-quel Ius c ), nescio, an continuo affirmandum sit . Duplex enim locus, quem affert ipse, non satis mihi est ad id firmandum validus Alter est Sallustii, cd apud quem Marius : fortissimum quemque generosissimum esse; alter Iuvenalis se : uvis generosa putet , aes jania ζSed prioris sententia est , sertissimum quemque est, optimo genere I alterius , UIimo genere solummodo esse fortia. Nempe uterque , quod illis ita e re sita visum , nobilitatem omnem evertere , nihiIi faciendam seneris praestantiam, & omnia virtuti tribuenda esse , contendunt . 'ro his stabit & Seneca, fὰ cum ait : Quis est ergo generosus λ ad virtutem bene a natura compositus. Sed hanc Stoicorum sententiam aliis bi refellemus. Fateor tamen, gererosum aliquando sumi pro eo, qui magno, di elato animo est, quae significatio ex priori certe est orta Qui enim sunt excellenti genere, hi magno, di excesso praediti animo esse solent . Cicero : cgb eum de Imperio ceraamen esset cum rege generoso, oe potenti. Nepos de Attico: s hin qua ex re in pueritia aeois bilis inter aequales ferebatur, clari que explendescebaι , quam generosi condiscipuli animo aequo ferre possem. Sed non est tanti his diutius imo

morari .

Sicut vero generosus , hoc est,' qui genere praestat, nobilis etiam ducitur, quia sacile di civibus suis , di eaeteris omnibus innotescit , sic etiam aliis nominibus appellatur, omnibus fere id proprie significantibus, quod vel luce, vel loco omnium oculis proditur. Dicitur ita que claro genere , splendido, illustri, praeterea alto, sublimi , summo . Contra ignobiles etiam ignoti, obscuri, humiles, infimi, imi appellantur.

24쪽

Nobilitate dissertatio. II

CAPUT III.

Nobilium , ct Nobiliorum Familia . Nobilissimi dignitas. Nobilis, Nobilior, Nobilissimus aliquando ad genus minime rein

feruntur, quod nimirum priora duo abierint in cognomina familiarum Romanarum, postremum in titulum praeclarissimae dignitatis. De Nobilis, ac Nobilioris apud Romanos cognomine asserui ex

mente Tiraquelli a , quamvis, ut dubium est nemini de Nobilio. Te, quod cognomen erat Fulviae gentis , teste Livio , aliisque Latinis Scriptoribus , quibus crebro memorantur Marci , & Quinti Fulvii Nobiliores; ita non aeque videatur mihi certum de Nobili. Servum quidem nomine Nobilem b quin & equum eodem nomine ce invenio in Gruterianis inscriptionibus ; nulli bi vero adhuc ullam familiam inveni Nobilium cognominatam . Potuisse hanc tamen extare, haud inficior, quamvis ejus, quod obscura forte , & libertinorum , omnis fortasse memoria interieritia Potuit enim libertus ali. quis, qui antequam libertate donaretur , Nobilis vocabatur , de se vili hoc suoque veteri nomine novam familiam cognominare, cui de gentilitio patroni nomine nomen fieret,quod libertis in more positum infra c. s. docebimus. Quemadmodum itaque filmsse novimus ex Grutero

Sallustiam ad L. Nobιlem d 9, ita servus esse potuit aliquis nomine Nobilis, qui deinde e.g. QSallustius RL. Nobilis cum factus esset, SaIIustiorum Nobiliam familiam propagarat. Hujus rei suspicionem injicere etiam possunt Voleatius Nobilis , & Valerius Nobilis , Tiraquello

memorati. Quamquam Volcatium i IIum Nobilem, cujus meminit Plinius ce), Voleatium nobilem video dici in optimae notae editionibus . Valerium vero Nobilem, tribunum militum, quem Tira quellus citat ex Iulio Frontino, si ita melius, quam Valerium nobilem, vel nobilem triabunum militum legendum est , haud absurdum esset credere ita potius appellatum agnomine ipsi peculiari, quam quod familiae esset , quae istiusmodi cognomine donaretur . Caeterum quod Tiraque IIus idem affert ex historia Machabeorum D de Antiocho Eupatore , quo nomine scelestissimi parentis filius suorum adulatione , ut notant sacri interpretes, vocatus est, illud non magis dixerim gentis cognomen , quam Ptolomeorum fuerit Soter, aut Philadelphius . Manifeste autem lapsus est in regno suo vir juris peritissimus, cum Honorium N bilem consulem cum Evodio sub Theodosio, di Arcadio citat, quam-. B Z vis la) e. 3 .m . 83. b in RG ut. DLXXXIII 8. se M. CCCXLII. di DCCXL. g. eo ι . c. r. is in L I. c. II. Diuitigod by Cooste

25쪽

ia De Romanorum Veterum

vis id non innuat , proculdubio e codice Theodosano . Hie enim non e Nobilium familia erat Honorius, sed ipsius Imperatoris filius, ideoque Nobilissimus, ut ferebat consuetudo , appellatus, quo titulo inscriptae geminae leges in memorato codice inveniuntur: Honoris N biIissimo pueλο, ct Eυodio consulibus, quemadmodum aliae: Ualentiniano Nobilissimo puero, ct Ui iore consulibus, quod notavit vir doctissimus aeque, ac diligentissimus Spanhemius ca9 . Etenim, ut aliquid de Nobilissimo etiam dieam , obtinuerat mulisto ante usus, ut hoc honorario epitheto Imperatorum filii donarenis tur , tanquam eorum Peculiari, di proprio, non eo duntaxat modo, quod bona Spanhemii pace dixerim, quo Claudii tempore talia auis gustae domus subsidia Britannicus , di Nero nobiles pueri vocati a G. cito cb sunt . Tacitus enim non hoc eos tanquam ilIorum proprio epitheto ab aliis discernere videtur , quod Nobilissimi tituIo deinceps est factitatum , sed potius aliis conjungere , di confundere eum caeteris. En ejus verba: sedente Claudio circensibus eum pueri nobiles equis Iudierum Trojae inirent interque eos Britannicus Imperatore genitus , S L. Domitius mox in imperium, ct cognomentum Neronis adse rus. Μorem autem nobilissimos vocandi Imperatorum filios, & potissimum Caesares repetendum , ait Spanhemius cc a Trajano , testimonio veterum lapidum, & ab aevo Commodi, quo idem adhue Caesar Pontifex nobilissimus appellatur. Verum qui Iapis Nervae Trajano positus suisse aliquibus visus suerat , hune jam planum est omnibus , quod Gudius animadvertit , cd Decio Trajano, qui Philippis successit, tribuendum esse . Hallucinatus etiam est Butengerus ce) , cum primum. omnium in veteri lapide Licinium valerianum ait , vocatum nobilissimum , mox Carinum, di Numerianum. Multo enim ante Valerianum id usurpatum, lapides, ac nummi declarant . Fragmentum quoddam marmoris rein

peritur apud Gruterum cs , unde conjicies Aurelium Antoninum Commodi patrem sorte omnium primum fuisse , cujus monumentis nobilissimi titulus sit inscriptus. Commodum certe ejus filium ita vocatum docet integra inscriptio cg : IMP.

26쪽

Nobilitate dissertatio. Iῖ

NOBILISSIMO. PRINCIPI BENA CENSES

Eumdem pariter Commodum primum fuisse, qui nobilitatem puminmis inscribi voluerit, testatur Ua illant ca , circumserrique ait ejus

nummum ex argenteis obvium, ex aureis rarissimum cum epigraphe :

Nobilitas Augusti. Iure autem suo sibi ille hoe sumpsit, quippe qui, teste Herodiano , unus omnium ante se Imperatorum nobilissimus , at nullo illi jure, qui non humili solum, sed sordidissimo loco nati, Thraces, & Arabes, ac si Deorum sanguis fuissent, ausi sunt natalium sordibus praxiarissimum nobilismi epitheton praetendere . Philippum enim , qui bumillimo ortus locos fuit, patre nobilissimo latronum ductore, ut ii Ie ait b , nobilissimum Imperatorem , filiumque Caesarem nobilissimum dici, non puduit ce) :OB. HONOREM. PHIL LIPPI . IMPERΛTORIS. NOBILIS S. SEMPER. AUGUSTI . ET . PHILIPPI CAESARIS. NOBILISSIMI

Quamquam vero post aevum Commodi aIii quoque ante Philippum , Geta nimirum d), Alexander Severus e , ac Maximus Maximini filius s , nobilissimi Caesares in lapidibus dicuntur; neminem tamen, Spanhemio teste g in , ante Philippum juniorem in nummis ita vocatum invenies. Iste enim omnium primus in nummis dicitur . M. IuI.Philippus Nobilissimus Caesar. Post PhiIippum autem passim di nummos, di lapides offendes, in quibus in erennius, Hostilianus, Valerianus junior, Carinus, Numerianus, Constantius, Maximianus Armentarius, va Ierius Severus, Licinianus, Constantinus, Crispus, nobilissimi Caesares appellantur , nondum Imperii sede Byzantium translata. Quindi taminis domus augustae eumdem hunc titulum tributum constat hin:

27쪽

i4 De Romanorum Veterum

Sed post restitutum etiam Occidentis Imperium imperatoris sororem, ac liberos honorario hoc nobilissimi epitheto donatos invenio , quod ad priorum Imperatorum exempIum factum existimo . Cum enim in literis Giselae sanctimonialis, quae Caroli Magni soror erat, ejus, ac trium Caroli Magni filiorum nomina subscriberet Cancellarius ipsi enim non sua nomina , sed signum crucis tantum sua manu exaraverant , ut eruditissimus Mabilloniux ain adve tit Giselam sororem , tresque Caroli filios nobilissimos appellavit . Talem damus , qualis extat subscriptio apud eumdem Mais

hanc donationem fieri rogaυit. Signum q. Carsi nobili mi filii Domni Caroli praecellantissimi Regis. Signum-Pipini nobilissimi filiι Domni Caroli praecellentissmi Regis. Manum H. Cblodesei nobilissmi filii Domisi Caroli praecellentesima Regis. Verum non ita pridem distincta illa Nobilissimi, ae Cassaris nomina , & peculiaris Nobilissimi dignitas ornandis iis , qui propiores

erant Augustorum fastigio , instituta fuerat, eadem dicta Graecis μι- φανεΚατου α'ς α, seu νωβελισσιματου, sicut etiam μιφανε -, nobili Dii mi , qui tamen & νοβελισσιμοι . Quod si recte a stirmat Spanheam ius c P, hoc tandem, postquam novam Romam translata est imperii sedes, inter Byzantinae aulae honores inventum suisse; oportet, aut aflirmet Butengerus Nobilissmi dignitatem , a Caesaris dignitate distinistam, vere institutam a Magno Constantino suisse post transIa- tum imperium , aut Torimum arguat erroris, non quod alteram cum altera confundit, sed quod alteram ab altera distinguit. Neque enim mitti videtur, ut visus est Buten gero id in , Zodimus utramque confudisse, sed alteram potius ab altera distinxisse, cum De Imatio reserat alteram , hoc est C aris, alteram, hoc est Nobilissimi dignitatem Constantio, & Λnaballiano collatam a Constantino, subjiciens etiam quibus vestsibus hi pro hac dignitate induerentur. Eius verba Iatine dabo: se Erant re imperii γodam mcdo participes Delmatiks a Constantiso Caesar di ius ocConstantius ebs frater , N Anabaliaηus , qui purpurea , o aureis ornata limbis inse utebantur dignitatem Nobilissimatus , ut secant, ab ipso Gustantino propter adgnationis reverentiam consequuti. Crediderim propterea

Nobilissmi dignitatem, seu Nobilissimarum inventum suisse primum a

28쪽

Nobilitate dissertatio. Is

Constantino , a quo etiam Patricii dignitatem institutam , eamque optato collatam idem Zoaimus a refert, ct a quo inauditos antea alios titulos, novasque dignitates, scilicet Regis Regum , & Regis Ponticarum nationum, Praecipue Anaballianum , seu mavis Haniballianum , Anaballiani fratris filium, honestandi gratia, excogitatas scimus , cujus pariter aevo dignitares Illuserium , Spectabilium , Clarissimo- , Perfeltissimorum satae sunt, ut idem Butengerus fatetur b . Nobilissimarum tamen infra Caesariatum stetisse progressit temporis , argumento est , quod inter Augustorum liberos alii Caesares , alii Nobilissimi, iique juniores appellabantur, Praeterea etiam , quod ii , qui Nobilissimι suerant, mox Caesares creabantur , cum propius ad spem imperii, & succedendi jura admoverentur, ut in notis suis ad Procopii Anecdota, Iustiniani, di Valentiniani junioris exempIo ostendit Alemannus, qui propterea ait , muItos Nobilissimos dictos , qui numquam Caesares. Here. Nobilissimorum , autem uxores Nobilissimae vocitatae sunt, ut Butengerus scin , & Cangius d) affirmant , qui etiam addit ab his domos ipsas nobilissimas dictas . Utrumque coninstat ex descriptione Consta nil nopoleos , ubi regione prima Iegitur : domus Nobilissimae Marinae , regione nona, di decima : domus Nobilissimae Areadiae , deinde in Collectione civitatis: babet igitur Urbs Constantinopolisana palatia f. , Eccissitas I ., domos diυinas Augustarum 6., domos nobilissimas 3., Protonobilissimi praeterea honor deinceps inventus est in aula ByZantina . quo insignitus suit Eumathius amorum Nysminii, S Nysminiae scriptor , eodem teste Alemanno. Sed satis de his, quae ad nomen aliquo modo spectare visa sunt.

Nobilitatis suisio. Nobilitas non es tartus . Genus bonesum . idem, ac nobile. SI nobilitatis tandem, quae veterum suit, finitionem quaeris , accipe , quam tradit vir genere nobilissimus Boetius : ce videtur esse nobilitas quaedam de meritis veniens laks paremum. Id enim sempertuit esse nobilem a cIarissimis viris genus trahere , magnorum virorum sobolem Praedicari, eaque aspergi gloria , quam majores non sibi tantum, sed posteris etiam suis peperere . Quae laus igitur de majorum merιtis ad eos venit, qui ab ipsis propagantur, ea nobilitas est . . i. Λt inquies, non igitur i A vis

29쪽

16 De Romanorum Veterum

- Nobilitas ta in sola est atque unica tartus e Multa quidem Tullius, multa Seneca, totque alii scriptores tradid

re , ut nullam Praeter virtutem nobilitatem esse evincerent. Sed hoc inter Stoicorum παράδοξα numerandum est . Aliquid virtutem esse tanto nobilitate praeelarius, quanto est illustrius propriis , quam Parentum meritis praedicari, ultro concedo; virtutem idem esse, ac ea , de qua loquimur nobilitate, concedet nemo. Alteram ab altera, ut inter tot unius saltem testimonio utamur , distinguit Cicero , ubi ait: tbὶ hominum ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae praeIuDrunt. Quicquid igitur contra asserunt auctores, id vel ad elevandam sui generis obscuritatem , vel ad sapientum sibi nomen parandum artificiose , di tumide jactant . Si in contentionem Virtutem cum

nobilitate voces , & ipse equidem Malo, pater tibi sit Thersites , dummodo tu sisASaeidae similis , THcaniaque arma capessas ,

Ouom te Thersitae similem producat Achilles . Caeterum ut ut vulcania arma capessas, efficies nunquam , ut Achille sis genitus, si tibi Thersites pater. Consert igitur hominibus splenis dorem , & claritudinem suam , di , si hoc mavis , nobilitatem suam virtus , generis nobilitatem non conseri , nec generis nobilitas ipsa est. Id vero etiam concedendum arbitror , hanc generis nobilitatem fuisse a virtute, minime illa quidem nobilium, sed parentum eorum, quibus eam totam nepotes debent. Etenim si nobilitatem diximus , Iaudem de meritis parentum venientem, necesse est, eos tanta floruisi se virtute , ut nominis amplitudinem sibi comparatam ad posteros quoque transmittere potuerint . Qui claro propterea , & nobili genere orti dicebantur , iidem a causa honeso genere appellati

sunt .

Fallitur enim Gebhardus, qui ad quemdam Cornelii Nepotis id

locum inquit: Latini quorum parentes obscuros dicere nolunι , ac viles szecant hone 1los gratia quadam sermonis . obscurum , di vilem Latini inbonesum, non autem honestum dixere: Quo parre fit natus, num obscura matre inhonestus t e . Sed male illud eo sibi persuasit Gebli ardus, quod Nepos Epaminon. dam bonesto genere natum dicit, cujus patrem AElianus scribit sin sui Dis αφανῶ. Cum enim vocat ille Epaminondae genus bo estum , in hoc dissentit ab AEtiano , quemadmodum dissentit a Plutarcho cum Neoclum Themistoclis patrem vocat fg generosum, & ab iis , qui reserunt , Patrem Eumenis ex aurigatione victum sib, quaedisse , cum

30쪽

Nobilitate dissim latio. Ip

ale tat, Eumenem domestico summo genere fuisse. Nobili autem gene.

re fuisse Epaminondam , non unus sentit Nepos, sed praeterea Plu. tarchus, ibin qui eum genere parem PeIopidae utique nobilissimo facit. Hoc etiam innuit Suidas, qui clypeum sepuIcro ejus impositum.

clypeo autem draconem insculptum tradit, ut nimirum Pateret, eum

ex Spartorum genere esse, hoc est eorum , qui e dentibus draconi. per Cadmum satis orti eredebantur . Splendori autem debuit suiss apud Thebanos ab ilIis Thebarum conditoribus genus ducere , alioqui hoc ad sepulcri honorem , sepultique gloriam significare symboli insculpto, inane , ac ridiculum fuisset. Sed sententiam suam confimmat Gebhardus tullianis verbis : scin sui eum esset bonis parentibus atque Mnesto loco natus, quae tamen verba manifeste contra ipsiim faciunt. En integram Tullii sententiam: qui Dionysius senior eanesset bonis parentibus atque honesto loco natus etsi id Pidem alius alio modo tradidit in abundaresque aequaIium familiaritatibus , oe consuetudin propinquorum , haberet etiam more Graeciae quosdam adolescentes amore conjunctos , credebat eorum nemini. Sed iis , quos ex familiis Deoistunseriss delegerat , quibus nomen servitutis ipse detraxerat , S quibusdam eonυeηis, re feris barbaris eorporis custodiam committcbat . Miserrima hic a timore Dionysii vita describitur. Atqui ad hanc intelligendam non parum resere , quod ille illustri genere , illustri ideo etiam genere aequalium, di propinquorum consuetudinem horrens , servisse crederet . Certe tenuitas, & obscuritas generis quid ad hoe perti. nere possit, non video, ut ejus praesertim dubiae , di apud aliquoseontrove isosae facienda fuerit mentio. Sed Cicero mentem suam satis explicat, cum Ioesm bonestum conjungis cum bonis parentibus , quae

verba respondent graeco illi ὁ α ρ . Sed haud aegre sibi quisque persuadebit Gebhardum falli, qui bonesum gratia sermonis putat dici

Pro obscuro, ac vili; me autem etiam non falli, qui bonestum puto, idem esse Latinis, ac nobilam, aegre sortasse sibi aliquis persuadebit. Etenim postquam etiam nitori suo , quam fieri potuit , restitutus est Latinus sermo, honestos solemus eos appellare, quos inter humi les , ac nobiles velut medios volumus significare. Haud dissiteor equidem deprehendi apud optimos authores distri. men aliquod inter Mnestatem oe nobilitatem, inter boηesum S nobilem. Primum enim bonestas, ct bonestus , cum praecipue neque generi , neque familiae, neque parentibus, aliisque similibus junguntur , satis Pe animum , ct mores respiciunt, ac virtutem , probitarem , dignitatem, laudem significant. Pro Archia Cicero: id noιI esse in υisa

SEARCH

MENU NAVIGATION