Stanislai Santinelli ... Dissertationes, orationes, epistolae, et carmina

발행: 1734년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

28 Iri Romanorum Veterum

praenomine, n o nomine T. eris Caecilius, uo est ex me, S ex te duallas Dionasius , M. Pomponius. Eutychides igitur libertate donatus ab Ait,co, postquam hic per adoptionem avunculi non T. Pomponius, sed Caecilius vocabatur, maluit tamen vetus Patroni Praenomen sumere, & Titus appellari; Dionysius vero ante adoptionem manumisistis, non patroni, sed Ciceronis praenomine Marcus dici maluit , sive, ut, quae inter ipsum, patronumque intercedebat , amicitiae adis Plauderet , sive ut se utrique obnoxium declararet . Nomen autem ille Caeeilii, hie Pomponii sumpsit , cum id de Patroni gente nemo non sumeret , cujus nominis novam familiam Iiberti ordit bantur ,

vetere eorum nomine, quo ante manumissionem vocabantur, in familiae cognomen converso . Hinc Caecilia Eutychidum , Pomponia Dionysiorum , ac Pompeja Theophanum , Tullia Tirouum , quarum gentium auctores memorati Eutychides Caecilii , Dionysius T. Pomponii, necnon Theophanes Pompeii , ac Ciceronis Tiro Ii

berti . -

Quoties vero aliquem eum Romano nomine , & barbaro cognomiis me inveneris hunc continuo servorum genus ne existimes . Et id enim noveris, si quis peregrinus Romanam civitatem adipisceretur , hune consuevisse nomen sibi sumere ejus gentis, e qua ille erat, cujus beneficio , aut lege in civitatem Romanam venerat, vetere, quo appellabatur, nomine ad novam familiam , quae tum primum civitatis jure potiebatur, distinguendam servato. obvia exempla afferam. Archias Antiochenus auctoritate, & gratia Luculli, ut Tullius testatur ta , ab Heracliensibus impetrata civitate, atque hinc Romanam consequutus, A. Licinius Archias dictus est, quoniam e Licinia gente Luculli : Balbus Gaditanus civitate a Pompejo b lege Cornelia donatus L. CorneIius Balbus vocari coepit . Eamdem ob causam Demetrium Megam P.Cornelium vocatum , quod per Cornelium Dolabellam a Caesare civitatem impetraverat , Tullius narrat te . Cum Demetrio Mega mibi Miusam bospitium est e semiliaritas autem tanta ,

quanta cum Sicula nullo . Ei Dolabella rogatu meo citatatem a Caesare impetraυir: qua in re ego quoque inIerfui. Itaque nunc P. Coraelius voca

rur. At aliam ob causam Philoxenus quidam Avianio sibi nomen secit, eodem Tullio teste sdὶ : Aesarius miloxenus antiquus est bospes meus, ου praeter bospitiκm valde etiam omiliaris r quem Caesar meo b neficio in No comenses retulit. Nome'n autem Aυiarii sequutus est , quod homise salio plus es Uus, quam Flacco Acinato. Puto tamen hoc rarius a ρηε Aecb. eap. 6. sh CD. pro Balb. cap. I p. se famiI. lib. 23. ep. 36.

42쪽

Nobilitate dissertatio. 29

rius aecidisse , ut aliud nomen hi novi cives sequerentur , quam ejus, cujus opera , beneficio , lege civitatem erant adepti. Iam vero neque universi nobiles tribus nominibus utebantur . CO-gnomine enim nullo usus C. Marius ne post septimum quidem eonissulatum, nullo Λntoniorum familia plebeja, quae tamen nobilissima. Agnomen autem modo aliquorum Peculiare suit, ut Affricanus , Asiaticus, modo totius familiae commune, idque praecipue cum alicujus gentis familia in alias familias secabatur, ut e Cornelia gente familia Lentulorum , qui in Caudinos , Lupos , Suras , Spintheres , Marcellinos dividebantur. Sed ex iis, quae de genealogiis, de gente, ac nomine dicta hoc capite sunt , satis liquere arbitror , nobilitatem etiam apud veteres nihil fuisse aliud , quam majorum gloriam , qua eorum posteri asperδebantur. Caeterum quamquam hinc probabilis satis fit Bcetii definitio,

nequaquam tamen cum eo sentio , cum eX definitione sua infert .

alienum quid esse nobilitatem, quae, ait ipse, ta si ad elaritudinem refertur, aliena est . Aqua enim , licet sonti debeatur , ejus tameta alvei est , in quem defluit. Est aIiqua gloriae haereditas , sicut pecuinniae , quae si eui evenit, ejus est. Optima baereditas, teste Cicerone , bὶ traditur Iiberis , omnique patrimonio proauior gloria virtutis , rerumque gestarum , cui dedecori esse nefas , ct impium judic dum est . At si quis ipsi dedecori est, is adhuc maximo suo malo nobilis est ,

vel omni nobilium jure multatus. Magno Brutorum generi dedecus fuit in Marco illo, qui tamen adhuc esse dicitur Bruto nomine: te iisdem temporibtis M. Brutus, in quo magnum fuit , Brute , dedecus generi vestro , qui cum tanto nomine esset , patremque optimum υirum bais huisset, ει juris perit1simum , accusationem factitavit, at Aiberis securis gus. Aliquid naturae imbibitum, atque ita proprium, ut exui min, me possit , nobilitatem esse , significavit pariter Tullius , cum APpiorum, di Lentulorum nobilitatem, licet per contemptum , Appietatem vocavit , id in & Lentulitatem . Tacitus etiam nobilitatem inge

43쪽

3 De Romanorum Veterum

De jure gentilitatis. Nobiles unde nostratibus dicti gentiles .

. Venetorum cognomina omniam antiquissima.

DE jure gentilitatis acturum me hoe capite pollicitus sum. Hoc

aliquando proprium tantummodo fuisse patriciorum constat ex Livio, qui, cum ageretur de connubiis patrum, ac plebis, ait, ratos, Patres, ta in contaminari sanguinem suum, confandique jur gentium , & clarius, ubi plebejus ita patricios alloquitur: ib semper via, audita sunt eadem , penes υos a picta esse , vos solos gentem halere . Fortasse enim soli patricii prioribus saltem temporibus erant , qui e si in plures familias discreti , singulos tamen singularum gentium auctores, tamquam omnium ramorum stipitem , seu omnium rivulorum fontem ostentare , di jactare poterant, unde sua cujusque familia diducta; seeiis vero plebeii gentem habere non poterant, qui obscuris parentibus orti , a quo quisque derivaretur , unde quisque existeret, minime poterant ostendere, io eoque gentem, seu gentilitatem soli patricii habere dicebantur, sibique tantum gentilitatis jura sumebant , quibus frui plebeiis , utpote ignobilibus minime per.

Utrum vero postquam pIebeiis patuit aditus ad honores , ideoque ad nobilitatem , illi quoque gentem habere dicti sint , hoc est jure gentilitatis snt usi , a firmat quidem Sigonius cc θ , sed ut verum fatear, rex non videtur mihi tam sicile judieanda. Ad hoc assirmam dum adducitur ille verbis Decii apud Livium, d qui plebejos pa-xes patriciis iacit, quod illi ex ingenuis orti sint, aeque ae patricii. Sed hie Iocus nihil me movet, ubi omnia oratorie a Decia dicuntur,& ex illius verbis non tantum gentem esse plebeiis , et incitur , sed eosdem etiam esse patricios, hic idem Sigonius vidit . En integer Livii locus: Sempeν isa audita saxi eadem , penes vos auspicia esse , vos solas gentem Faberst , vos solas justum imperium domi , mi ιιiaeque anque a ne prosterum plebejum, , parricium fuit , porrique eris . Ea unquam fando audistis , patricios primo esse factos , non de coelo demtyssos , sed qui patrem ciere passent , idest Ubil ultra , quam ingenuos δConfutem jam patrem ciere possum , avumque jam poterit filius meus. Ex hac Decii oratione quid unquam pro Sigonii sententia essicitur 3 Si Iaut enim gentilitatis plebeiis communicata est, ecquando hoc fuit ,

nisi

44쪽

Nobilitare dissertatio. 3I

nisi eum communicata ipsis nobilitas e Atqui Decius assirmat tune suisse nobilitatem plebeiise jam m nobilitaris quidem isae plebejos paeni. tere faJ; cum tamen , quamquam nulla re Patriciis inferiores plebejos eme contendit, palam dicat, eis solum gentem fuisse et semper ista audita μα eadem, vos sesos gemem babere, quam Iaudem deinde elevaturus, docturusque, eos inania nomina iactare, ut se verbis suis periores faciant illis, quibus repares sunt, illa subjicit , quae modo attulimus . Tamen rem adhuc dubiam facit , quod Scaevola apud Tullium fbJ gentiles, eos scilicet, qui ejusdem inter se gentis erant, ita definit: Gentiles sunt, qui 3mer se eodem minixe sint , qtii ab ingenuis minaedi sunt , quorum nemo semitutem semivit , neque capite diminutas est. Ex hac definitione satis ostenditur, inquit Alciatus , fclia jus, gentilitatis qaia solis patriciis comperebat , ad plebejos quo. que perdactam cum ingenai ipsi, majore ne sui semper fuissent. Interpres etiam Ciceronis, non aliunde ait, fdJ dici gentilitatem , quam ab

ingenuorum antiquitate. Gentiles sunt qui eodem nomine inter se suat ,

ut Scipiones, Bratι, ct caeteri. uria si seris sum e Num ulla gentilitas

esse potest y Minime . uuid fi libertinor- cicium Romanorum eodem mismine nancuparemur e Num tilia gentilitas es ζ Ne id qaidem , γοxiam ab antiquitate ingenuorum geati itas dicitur. Hinc cum gentilitas haec mihi I videatur plus dicere, quam ingenuitatem , di Plebejorum n bilium gentilitatem fuisse, arbitrati nonnulli, quos non refellit Αlciatus , f e J gemiIes , dixerunt, esse clarioris famiIM 'Arios, ct Turnebus: i J gens, ait, inter nobilex erat , qui capitis vuliam eram diis minutionem passi. Mihi etiam non parum momenti pro hac sententia posse addere videtur , qbod Bcetius fgJ Brutos commemorat , ut gentilium exempla asserat, qui Bruti sive a L. Iunio illo patriae liaberatore propagati essent, sive non, Certe inter Plebeios numerabantur. Quamquam Bcetius, ut male, licet vir acerrimo judicio , Scipiones, di Brutos gentiles vocat, cum Scipionum gens Cornelia fuerit , Iunia Brutorum ἰ ita etiam falli potuit , cum plebejos gentilibus accensuit. Falli tamen Tullium non aeque mihi probabile est , qui M. Pennum M. Bruti gentidem vocat , quoniam ct Penni ex eadem gente Iunia , qua Bruti : fhJ tuus vero gentilis Brute , M. Pennus . Nihilominus aliud videtvr suadere alius Ciceronis locus , unde colligi potest, nullium plebeiis, quantumvis nobilibus, jus gentilitatis sui M. Ita ille fi J: cum Maroelii ab liberti filio stirpe, Claudii patricii ejusdem bominis haereditatem gente ad se redisse dicerear ,

45쪽

ga De Romanorum Veterum

non ne in ea causa fuit oratoribus de toto stirpis , ac gentilitatis jure diisee8dum 8 Ex his fluctuat Alciatus. 6c, apparer, inquit, La J gemitis proprie dieios patricios inter se. Vellem equidem, inquam ego cum mais gni nominis jurisconsulto, b J ilia orationes de utroque jure, υeI eris

iam ipsum de bac causa centumvirale Iudicium sententiaque extaret . Tune sane rem satis dubiam dijudicare facile possemus . Attamen eredi adhuc potest, quamvis gens dicat solum ingenuitatem , mulis tum hine accessisse ratos nobilitati suae patricios , ut hoc nomine se ab origine ingenuos profiterentur, hancque Propterea laudem , di quod ex illa jus , cum caeteris nobilibus ipsos numquam communiis casse, quorum ingenuitatem, ut ut antiquam, ab origine non fuisse videri voluerint . Contra vero non ita facile omnibus probabitur ,

quod ex unico Plinii loco Alciatus scJ asserit, scilicet servis quoque aliquando, sertasse ante leges duodecim tabularum, jus suisse gentilitatis. Hoc Plinius : sdJ singuli Marcipores , Luci resque ita antiquis servi vocabantur Marcipor, Publipor , hoc est Marci puer , Publii puer dominorum gentilas vitam in promiscuo habebant. Alii alia ter locum hunc interpretantur. Ego id existimo , ad melius significandam hanc servorum , ae dominorum similem , di in promiscuo vitam, quam ibi Plinius exaggerat , late , & translate eos domino. rum gentiles appellatos, quemadmodum Tullius se J homines , dicit , Deorum agnatione oe geme teneri , atque eo , quod similitudo hominibus cum Deo intercedit, Dei cognatos homines vocat: s Jest homisi eum Deo similitudo. Quod cum ita H , quae tandem potest 6- se propior , eertio e cognatio ἶ Sed quae essent jura haec gentilitatis jam

videamus.

Erant haec iura haereditatum, & tutelarum. Ita Balduinus : fg Iego existimo gentilitatem, cui competunt jura boeditarum, o tutelarum . De hoc eodem jure Alciatus: fhJ existimatur autem id juris patνiciis fuisse , ut , excluso fisco, cujuslibet cognominis sui haereditatem gentilitio jure ad se traberent . Hoc duplici duodecim tabularum lege videtur posse colligi: Si pater familias intestatus moritur , familia , pecuniaque' ejus agnatorum, gentiliumque esto. Item alia: si furiosus existat , πη

rorum , gentiliumque in eo, pecuriamque ejus potestas esto. Accedit locus Ciceronis: si J Minucius quidam mortuus est ante sum praetorem . Gus resamentum nullum erat: lege haeredisas ad gentem Minuciam veniebat . Item Suetonius, qui refert, shJ Caesarem multatum gentilitiis baer

astatibus a Sulla. Ius tutelarum collige ex joco illo Ciceronis: Γ l J simuI

46쪽

Nobilitate dissertatio. 33

iIIud ηesciebat praediorum nullam esse gentem : emptionibus ea solere saepe ad alienos homines, saepe ad infimos , non legibus, tanquam tutelas, peris venire . Mirum vero videatur nemini , si satis certum , satis firmum nihil de hae gentilitate attulimus, quando nondum constat inter jurisconsultos, utrum genti Ies iidem, ac agnati sint, an diversi . Res adhue rota, inquit Balduinus a , valde obscura est, cte fusa. Quia dam enim putam πηatos , o geniales fuisse eosdem , quidam ita dree

fos, ut neuIri teneant, quod quaerimus . .

Sed satis nondum in his tenebris erravimus . Est aliquid , quod adjicere non alienum a proposito nostro sit . Fuit re alia gentilium in jure interpretatio , ait Alciatus , b nempe ut quemlibet significet Romano imperio non subjectum , quia non jure cisili , sed jure gentiam vicit , quo sit , ut perinde sit , cηm geηIilem dicas , ac si barbarum. Quod deinde probat ex Theodosiano codice lib. I. de Nuptiis . Idem innuit Marcus Vel serus in sua historia ce , di potissimum

ei rea theodosianum aevum ita appellari caepisse barbaros credit, probatque tum auctoritate codicis citati , tum constare ait saepius ex Notitia. Huc etiam trahit Claudianum. d - cum mixto turbine gentes am deserta suas ta nos Iransfunderet Arctos :atque illud ce :Disite υesanae Romam non temnere gentes.

His adde tu Cassiodorum: cfὶ ibi enim impetus gentilis exeipitur , Stransmissis jaculis sauciatur faribunda praesumptis , ac paulo post . sic genti Iis impetus vestra vinatio est: Adde & Iornandem: g quia tuuολυ-er regnum Italiae occupasset, Zenon Imperator cernens jam gentes iIlam patriam possidere . Rursus paucis interjectis : ovansque rex gentium, oe consul Romanus Theodoricus Italiam petit . Sed sortassis , di multo ante ita loquuti scriptores Romani. Lucanus: h - date gentibus iras .

Martialis ci):

Terrarum Dea, gentiumque Roma. Quin ipse Cicero distinxit cives a gentibus : tk in quibus auctoribus ,re defensoribus omnium tum salus esset non civium solum , verum etiam gentium defensa , ac retenIa. oriri hinc potest dubium , utrum cum in Italia , Gallia , Hispania, Britannia quoque gentiles pro nobilibus dicuntur , hoc desumptum sit ab antiqua illa gentilium appellatione , qua nimirum genti-E les

47쪽

34 De Romanorum Veterum

Ies audiebant ingenui ab origine , & quorum majores nulli servit rem servissent , an ab hac in serioris Ionge aevi propria , cum gentiles barbari vocabantur. Prioris sententiae Budaeus suit sa , cum suo sentie Tiraquellus ib): sed alterum venit in mentem citato Uelia ero , eujus haec sunt : se in Hinc nimirum fluxit , quod eum barbari postmodum in decimi proυinciis meliori quam Romani jure uterentur hoc autem probat quadam ex Ripuariis legibus ) gentilitatis nomen exsi-mationem i duerit , paulatimque res eo prolapsa sit , ut gentiles homines pro nobilibus dicerentur, quae in Italia , Gallia consuetudo , item Hiis Dania quodammodo ad hoc aeta tenet. In hanc sententiam ipse etiam animum inclino. Neque enim , cum haec loquendi apud nostrates consuetudo tunc coeperit certe , cum nullum juris Romani , nuIIum Romanorum morum , nullum fere Romani sermonis , qui in alios corruptus abibat , vestigium , aut vola ; adduci possum , ut credam , novam hanc nobilium appellationem ab antiqua ilis Ia , di adeo eleganti gentilium significatione , quod Puram puram saperet urbanitatem, fluxisse . Neque moveor tantum, quod in provinciis meliori jure uterentur barbari, quam Romani , sed multo magis, quod in ipsa Italia, atque adeo in urbe ipsa aut omnes reis vera gentiles erant, ac barbari, aut forsitan, si qui Romanae originis supererant , hi ad odium declinandum , di vitanda nova mala, quae certe potissimum in nobiliores parabantur, quo nobiliores erant , eo enixius barbaros se, & egentibus dici, di credi volebant ; turpe hoe nomen saluti obtendentes. Iornandes hoc innuit: din Belisarius E manam urbem ingressus est, excepi que ab illo populo quondam Romano, o Senatu, jam pene ipso nomine cum Grauie sepulio . Sed evenistus ipse hoe docet. Adeo Romanum nomen , adeo Romanarum genistium , & familiarum memoria aut omnino deleta , aut barbariae teis nebris obscurata, ut se ipsum nemo nosceret, neque per illa saecula cujus gentis esset, sciret aliquis. Cognominum enim , ut modo vocamus, quae gentem significant, di Romanorum nominibus responis dent, nullus tota Europa usus , Postquam Romanum Imperium , ejusque quondam sedem Italiam barbari irruperant. Quae autem post longa tandem intervalla coeperint stabili, proprioque cognomine di stingui inter se, ear fuerunt veteres , & Tribuniciae , quas vocant , familiae Venetorum, quae omnium Italicarum , & exterarum prima hujusmodi cognomina usurparunt, ut animadvertit Clarissimus Vir,nn Ilique satis laudatus Iustus Fontaninus se . Hoc vero constat eX

diplomate anno DCCCCLXXXII. consecto f) , quo Tribunus

48쪽

- Nobilitate dissertatio. I

Memmus Dux insulam Sancti Georgii Majoris Beato Ioanni Mauroeceno donat, ac Monachis Sancti Benedicti, ubi inter caeteros quamis plurimos, quorum familiae modo extinctae sunt, diplomati subscriptos legimus, earum familiarum, quae modo etiam vigent , ac florent, Bragadinos , Bembos , Maurocenos , Contarenos , Baduarios , Aurios , Basilios, seu , ut graecizantes tunc scribebant , insilios , Dandulos, Gradonicos , Marcellos , Longos , Mauros , Barbaros, Bonos, Magnos, Iustimanos , Zenos , Capellos , quos ordine , quo illic extant , recensui.

Plura ex hoc diplomate erui possent ad Venetas antiquitates ii Iu. strandas; ipse duo obiter colligo , quae ad eadem cognomina spectant. Primum manifestum est, quam vetusta sit nostrorum consu tudo , ut cognomen litera O finitum nulla per casus flexione scribe.rent, quod ab illis usque temporibus ad nostra perpetuum durat , quemadmodum nunc etiam ita publica diplomata , ac nummi inscribuntur Principis nomine, qui octavum jam annum Reipublicae prae- est : Ioannes Cornelio Dux Venetiarum ta . Omnes sere , qui nOmen suum diplomati relato subscripsere , singuli certe ex illis , quas numeravi , famiIiis eamdem scribendi rationem usurpant .

Praeter Mauroce nos , ac Contarenos , quorum alii aliter scrubunt. Extat nimirum Dominicus Maurocem : Stephanus Mauroeenurfilius Petri Mauroeeni: Petrus Mauraceni filius Petri Mauroceri, pariis terque, Ego Dominicus Contarem: Signum manus Uitalis Camarent,

nisi typorum error sit, namque ipse aut hographum, si ve ex authographo exscriptum minime vidi, quamvis id facile potuissem . Advertendum deinde , aliqua Venetorum cognomina ex propriis nominibus facta . Baduarii enim, qui antea Partiriari , seu Parrisispatii, ut annales nostri testantur, se dicti sunt proculdubio a gentilium aliquo, cui Baduario fuit nomen. Baduarius autem nomen Proa Prium fuisse, eo patet, quod & Bragad inorum aliquis ita vocabatur. Post nomen enim Tribuni Ducis statim legitur: signum manus Bainduarii Bragadiso, & multis interjacentibus deinde: ego Leo Magadi-πο, statimque: signum Ioannis Baduaris. Propterea , cum illinc comstet etiam, aliquem suisse qui Fuscarentis nomine proprio appelJaba. tur, siquidem legitur: signum mantis filii Fuscarent Micani, probabile fit, praeclarissimam Fuscarenorum familiam ab aliquo , cui Faesareno nomen , caepisse cognominari . Huic iundamento innixa non Probari omnibus non potest nuper deprompta ab eodem ceIeberrimo FOntanino i b) conjectura , eoque magis , quod praejudicatam a long

49쪽

3 6 De Romanorum Veterum

tempore vulgi opinionem evertit, scilicet a Particiaea Ionge nobilissima apud nostrates gente, ut Baduarii per aliquem proprio nomine Baduarium, ita insenes seu Urseolos per Ursum seu Ursonem aliquem, quo praecipue nomine Particiaci oblectati, atque Iustinianos, qui nostris etiam temporibus inter primores censentur, per 'sinianum Pamriciacum, qui haud ita Ionge ab initio saeculi noni Princeps Reipublicae erat, fuisse propagatos.

CAPUT VIII.

Nobilitas apud nationes omnes in pretio . Duplex, άπλως , & κατα τι . Domi nobilis .

ETSI de Romanis potissimum sermo mihi fuerit , quoniam &de his mihi propositum est agere; & eorum res clarioribus monumentis ad nos pervenere i attamen certissimum est , nullam gentem , nullum toto terrarum orbe populum fuisse , apud quem non in aliquo pretio nobilitas fuerit. Primum enim Graecis vel tum ab heroicis temporibus praeclarum genus maximi aestimatum suisse , testis est Helena Theodecti, quae se ex Diis ab utraque stirpe progna

tam gloriatur. ta : testes sunt poetae omnes , qui heroas suos Deorum sanguine propagatos tradunt , quorum auctoritates afferre non nisi abutentis otio emet. Universe autem cum apud caeteros Graecos, tum praecipue apud Lacede monios , di Corinthios opifices ignobiles habitos, generosiores vero eos, qui a manuariis operibus abstinerent,

didicimus ex Herodoto ibin . Dum autem ille dubitat , num id ab AEgyptiis Graeci mutuati sint, certissimum sit , discrimen hoc nobilium , & ignobilium apud AEgyptios quoque obtinuisse , ac prius fortasse, quam apud Graecos obtineret . Quod si Asiae populos scrutari libet, eumdem morem Scythis, Persis, Lydis fuisse, idem Historicus docet sc . De Persis praeterea Curtius d : quo major proditioris mereos esset, objicere bini parabat gratiorem omni pecunia pradam, nobiles viros, praetorum Darii conjuges , liberosque , ac paulo post: ille cultus tot nobilium υirorum, tot illustrium seminarum . Ca teris etiam Afris praeter AEgylios , de quibus testatur Herodotus ,

suam nobilitatem fuisse, conitat ex Sallustio, te in ubi & ignobi Iitas Iugurtae, & Mamgredae genus memoratur, di Nabdalsa, & Hamilcar ex nobilitate Iaudantur. Neque hi ejusdem erant civitatis, ut in aliqua solum Africae parte familiarum discrimea ex earum splendore sui sita a V .poi. a. e. . tb Eutem. cc ui.. a. e. ah le Iugurt. Diuiti su by Corale

50쪽

Nobilitate dis r tatio. 3 7

sui Te , possimus credere. Sed ut in Europam tandem transeamus , ubi nunc maxima elegantia, tunc mera barbaries, si cum Italia tantum quasdam Graecas civitates excipias ; nullus tamen fuit tam ferus, tam Martius populus, apud quem nobiles ab ignobilibus non internoscerentur . De Gallia fidem facit Caesar: ut Gallia omni nobilitate spoliaretur ast: omnem nobilitatem, omnem senatum, Omnem equitatum amisisse s b . Sed clarius illorum temporum populos recensen indo, omnes quidem barbaros, di vix humanitatis conscios : erat in

Carnutibus summo loco natus Tasgestius c : bHus potenIia causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo, ae potentissimo collocasse id : comctos esse Sequanis obsides dare nobilissimos eiυitatis se in e de ejus adventu Helvetii certiores facti , legatos ad eum mittunt nobilissimos citataris is . De Hispanis praeterea certum ex Livio: g atate , ct forama forentes circa eam Indibilis filiae erant, aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro parente colebant. Praeterea I sh nobilissimos Hispanos supra trecentos. De Germanis Tacitus: si inerant forminae nobiles, imrer quas uxor Arminii , eademque filia Segestis . Idem alibi : k reges ex nobilitate, duces ex vinute sumunt. Subodoramur quaedam de Britannis ex eodem : lin principum filios liberalibus artibus erudire: ite misque: mὶ olim regibus parebant, nunc per principes factionibus , ct sm iis trabuntur. Quod si omnibus populis, ac gentibus nobilitatis nomen innotuit, hanc etiam in pretio apud omnes suisse, certissimum Puto, quandoquidem, ubi nobiles, ignobi Ies, vulgus sunt, atque uno omnes ordine habentur, ridicu Ium est. nobi Ies ab ignobilibus distinguere . Sed apud singulos nobilitatem domi fuisse honoratam, testatur etiam Philosophus sn in .

Verum quamvis omnium idem esset de nobi Iitate sensus , non tamen eadem erat omnium gentium nobilitas . Ait enim Aristoteles , o in nobilitatem suisse aliam α λαῖς , aliam κατα τι. Quae simpliciter igitur dicebatur nobilitas, ea tam splendida erat , & luculenta , ut talis ob omnibus haberetur, quae vero κατα τι ea apud aliquas solum gentes, & in aliquibus solum urbibus, aut regionibus nobilitas habebatur. Res itaque apud veteres eodem modo, quo apud nos his temporibus, se se habuit . Etenim quamvis aliqui in suis oppidis, di regionibus nobiles audiant, non tamen ubique gentium ab omnibus eo loco habentur, quo alii nobi Ies , nimirum , quod vel satis Parvae, di inopis civitatis sint, vel in exigui domini ditione censeantur, ut nobiles se inter suos illi jactent quidem, alii vero neque tituliS , ta E L G l. i. s. tb i. te l. s. id r. te ibi . bM. fg I.3 .e.37.

SEARCH

MENU NAVIGATION