장음표시 사용
301쪽
Dedicatur laudatio 'Ioaηuis Boptistae Nicolasti. QUAM coram Serenissimo Principe, universoque Senatu de Maiagni Cancellarii Ioannis Baptistae Nicolosii Iaudibus orationem
habui, ea non veretur te adire, Senator Praestantissime, di ut tuam esse velis, rogare. Auctor quidem alius ab illo tibi videbitur , de quo me non fugit, quam non demisse aliquando sentires. Ne e-Xillimatione tua exciderem, qua mihi hactenus placere fortasse poteram, nunquam animum induxissem , ut oculis tuis subjicerem exa- sciatum duntaxat opus, nisi, ut nihil clarissimi viri ornando laneri deesset, quae argumenti dignitate tantos auditores habuit laudatio , magno etiam alicui viro inscribi debuisset. Solent Historici, cum moristem reserunt clarorum virorum , ad significandum funeris honorem , a quo oratore Iaudati sint, memoriae prodere. Cum autem honori
esse non possit Joanni Baptissae Nicol otio obscuri , & infacundi oratoris nomen; honori Litem sit, hoc literis mandari Posse , ea oratione laudatum esse , quae prodiit Senatori Amplissimo Lauro Quirino inscripta. Id igitur des magno viro , quem vivum tantum Obseris vasti, quantum ab eo diligebare, ut honestari nomine tuo orationem meam velis, quo tanti viri funus magis honestetur. Nemo omnium
est , si Nicolosia egrediar domo, ad quem hoc magis pertinere , quam ad te debeat , qui pIures suscepisti liberos Bernardi , Ioannis Baptistae Nicolosi fratris , nepotes. Quamquam te illi, illum tibi
magis conjunxit magnarum virtutum smilitudo, idemque in patriam animus, quam fratris ejus filia, conjux Iectissima, Camilla Nicolosa, digna Patre, patruisque, digna te viro matrona. Suscipe igitur hanc orationem, Senator Amplissime, & me ita excitatum velis, ut Iaz-tiora nactus argumenta in observantiae erga te meae testimonium aliquid diligentiori lima politum non ad te solum, sed de te scribere
302쪽
Dedicatar laudatio Petri Barbadici. ETSI oratio haee, Illii strisi. & Reverendisi. PraesuI, quam de Petri Barbadici, Patriarchae Venetiarum, Iaudibus habui, biduo
mihi vix ad seribendum concesso, non modo poliri, &comi, sed ne satis quidem sucei, & sanguinis sumere potuerit, decoIor propterea,& exilis; cum tamen fieri non posset, ut Publico omnino abstineret. totius Senatus, ipsiusque Principis , qui magnificis Patriarchae ex eis quiis de more interfuere, manus aditura, Romam etiam, & ad te potissimum cogitavit. Religiosissimi Plaesulis laudationem Romae in ipsa Religionis arce audiri, non absurdum: avunculi vero amplissimi hoc qualecumque monumentum tibi suavissimae sororis filio deberi et iam visum est. Miraberis tamen, unde ignoto homini tantum an iis morum, ut te adire non dubitaverim. Singularis humanitas tua animos fecit. Licet enim tibi ipse ignotissimus, non ideo tu quoque , qui generis nobilitate, hac Praesulis dignitate, pluribusque virtutibus tibique gentium clares, ignotus mihi esse potes. Saepe & mihi cum his, qui illinc ad nos veniunt , de maximis animi tui ornamentis , de rebus a te gestis, de ea, quam in Romana Curia de te excitasti, expectatione multus sermo. Mis luissem propterea amplissimas, ad quas virtutis via grassaris , dignitates tibi gratulari, quam tecum de ace bissimo avunculi tui , Patriarchae nostri interitu conqueri. Sed pro tempore singula. Quoniam id tulit occasio, noxae ne mihi si, quod hoc mihi sumo , ut sub auspiciis tuis orationem hanc in publicum
S. R. I. Comiti &e. Dedicatur laudatio Iosepb BOIagno.QUOD saustum, tuoque acerbissimo doIori leniendo satis sit, sub auspiciis tuis, Carole Bolagno, habitam in praeclarissimi paren
303쪽
laudes, quam tibi, qui omnium maxime patris gloriae savere debes . Id vero si sperari nequaquam potest ab hae, quae loco, di tempori servire debuit, oratiuncula, ramen eam domi servare tua interest , ut aliquam non corporis solum imaginem, sed animi quoque parentis habeas, atque illis, quos ex recentibus cum puel Ia Iectissima, ac nobilissima Margarita de Verme nuptiis suscipies, liberis aliquando ostendas. Hos Deus tibi cito largiatur, quando omnibus optandum est, non unum, sed plures esse rerris Ioseph Bolagno, ut qui in te, sitavissimo filio, superest adhuc, in nepotibus immortalis fiat . Vale, Vir Clarissime, di patrem aeques gloria, diuturniore vita su
306쪽
Clarus laudibus eloqui senator Huic tu, Zacharia, patronus esto, Primus quem puerum ipse ad Hippocrenes Deduxi Iatices, volentem di idem Admovi uberibus volens Suadae. Sacro hos, ne pereant, tibi juventae Faetus discipulo minor magister.
Virtute beatos bomines esci. O qui beatam divitiis cupis Proserre vitam, quid Lybiam metis, Arcaeque sudatae caminis Trinacriis erythraea dona, Aurique credis pondera pallidus p Felix eris tunc, atque Potens opum, Flavescet auro pulcriore Cum Iocuples probitate pectus. Ditesce gemmis Perpetuo tuis, Quas nec vetustas insatiabili Quidquid potens delere dente , Ingenium ve manus rapacis Auferre tentet. Carbasa lenibus Nunc implet austris, sequora fluctibus Fortuna mox tollit, Parata, Quae dederat, spoliare donis. AEquum sed ipsi nulla licentia In pectus: atri laneris inscia Virtus perennem astris receptum Una animum sequitur superstes.
307쪽
Virtutem se Ipsa contenam esse. Stet parvis licet aedibus Res angusta mihi, nee laqueariis
Aurum sulgeat, aut ebur, Nec picti niteant frigora marmoris, Multus visere quae cliens Matutinus adest; pectDra non mihi Auri sacra fames quatit. Heu curis valeat regia pallida , Heu tristes valeant opes, Et pondus nimium divitiae grave . Exquirant alii, Paro Quae suffulta eaput nubibus atria Condant; mens mihi pauperi Recti laetitiam conscia conseret.
Quae donat, tenui squallida tegmine, Mendicae hospita vel casae Virtus: haec opibus sola beatior. Non , quamvis tibi palleat Captivis fluvius eornibus Indicus , Exstinctis minus ignibus Ardet sacra fames: nullius indiga Virtus astra Iacessere Ignorat precibus, quae sibi sumetit . I V. Ratio eonficiendae cbartae. LinteoIa accipies primum, quae lecta jubebis octonos undis mersa madere dies. Inde solo impones, ac parva in frustula scin tes, Frustu Ia doliolis ingere, ut hic putreant. Pistilla in numerum tollit, sublataque rursus Dejicie in gyrum saepius acta rota. His subjecta statim pistillis lintea tunde, Marcida cum cernes jam putruisse satis.
308쪽
At multo primum mortaria flumine reple, Et se tunde undis lintea mersa diu. Stante rota, massam tandem subducito lini, Quam fons subjectis ignibus excipiet. Iam propior fini labor est: craticula formam Informi massae protinus una dabit. Forma vadem, & colum crates, quam vimine nullo Eficiunt, qua, se ferrea fila secant. Ergo senestrata caldamque, di lintea crate Hauri, tunc, crates qua Patet, unda fluet. Expansa folii in morem sed lintea ferrum Transversim ductum, dum fluit unda, tenet, Extitit informi e massa formata papyrus Attamen hanc circa non labor unus erit. Crate statim inve a folium chartarius alter Imponat Panno, quem impiger ante Paret, Atque novo panno tegat illico: reddat utrumque Tertius evolvens, digerat & solia. Tam celeri haec nunquam Iingua sed posse referri, omnia sestinis quam peragenda , Puto. In tumuli postquam congesta volumina morem Aucta satis, validis omnia trade viris. Praelo hi subjicient, di vasto robore praelum Torquebunt, humor totus ut inde fluat. Suspendent alii demum, quo Perfluus aer Siccet adhuc : tanti charta laboIis opus.
Generis nobilitatem stimulum ad virtutem esse.
Mnis, Senior. υ. Ecce senex iterum: nil hac egisse capellas Profuit. Ut maerens pavidi gregis immemor errati Quamquam , ne solitis rumpat mihi questibus aures, Est timor; ultro amemur. Salve, vir bone, salve. Sen. Felices la I vere jube: non respicit ut IasSylvas missa salus, annisque, malisque gravatum Me minus. Ah l doIor est primae meminisse salutis.
v. Quod quereris, de more facis: balatibus agni
309쪽
Mugitu tauri, seniores questibus auras Implent. Quando abiit cum prima aetate voluptas, Et volucrum cantus, sylvae causa doloris. Sen. Quidni multa querar Natus melioribus annis Hactenus in selix vitae mala tempora traXi, Saecula dum videam nigro sordere metallo. υ. Nimirum soli veteres, sene teste, beati. Aurea pendebant quondam gravi ab arbore poma, Terra dabat segetes bubus cessantibus, arva Irriguo placidus sons lacte secabat, & ipsis, Si vos audimus, sudabant mella salictis. Sen. Haec amens decantet anus : mihi dona videre His potiora datum: non aurea ab arbore poma, Aureus ast animus pastoribus: aurea virtus His quondam errabat sylvis, haec arva tenebat. Puυ. At quis virtutem nostris dein expulit arvis λTu meminisse potes, quando te grandior alter Non superat sylvis, memorata & videris unus. Sen. Accipe, sis, causas di nostri disce doloris. Has quondam sylvas Divi, puerique Deorum Immixti nostro generi coluere, tenella Et quamvis dextra nondum aptus ab arbore pomis Carpendis, vidi tamen, & bene visa recordor,
Hac egisse pecus Tyrsim, stratumque sub umbra Corpora lassa illic calamos inflasse Μenalcam, Sanguinem utrumque Deum, quin ipsum fluminae Phaebum Sepe gregem nostro tenerum tinxisse recordor. ηυ. Caelum habeant Superi, regnum pastoribus agri. Sen. Heu l postquam sylvis urbem petiere relictis Prisci pastores Divorum sanguine creti,
Una migravit virtus, agrosque subivit Ultro accita cohors vitiolum . Tum scelus omne, Et furta, ct caedes arvis caepere timeri. Exhinc primum oculos, atque invida verba caveri Agnis, hinc ingratum, infidumque arva sonare, Atque ignota prius, quae horremus, nomina milIe. Nam quid pastorem valeat cohibere furentem Ira, vesanis aut captum pectora flammis, Aut quos impatiens caecos agit ardor habendi δNou prius exemplum terret, non ullus honesti
Cordi innatus amor. Series inhonQra Parentum Diqiligod by Cooste
310쪽
Semine de vili genuit, seu robore duro, Limo seu natum turpi genus. AEthere lapsam Virtutem caeci nescimus. Scilicet ast iis Cum puris nostro generi commercia nulla. γιυ. Mollia corda Dii nobis, animumque capacem Uirtutum iaciles tribuerer redibit in agros, Si volumus, virtus: obscuro languine quamvis orti, mox animo clarescere Possumus alto. Sen. O utinam. Facilis nimis at sperare juventa est. Macte animo, puer, di divino semine furtim ornandis credam sublatum caelitus agris. v I. Gratiarum actio. Cum gratiam vobis velim merentibus Habere, gratiam referre haud mens erat. Reseram tamen, solidamque referam, cum potisi Nam gratiam solum hic habet, qui rettulit.
Vestis ibeatralis promptuarium ἰRegibus ornandis, ornandis schemata servis Digesta hic pendent ordine quaeque suo. Constare haec tanto mirabere inania sumptu, Attamen est tanti fas Iere posse homines. VIII.
Hie laeeo vestes, aptumque hie syrma eothurno, Hine totum capiunt nostra theatra decus. Nil praeter speciem, fictis cuncta aspera gemmis a
