Stanislai Santinelli ... Dissertationes, orationes, epistolae, et carmina

발행: 1734년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ευθυς ε m. κατατησαΘαι , μεθ' ο ν πράττειν τὰ κοινὰ εμεψε ἐκτων πατρικι- ανδρος εκατον επιλεξαμ νος . Romulus postquam haec in M. centem ordinem redegit, confesim decrevis senuiores creare , tit , ilibuscum administraret rempublicam , centumque viros ex ordine patricio

allegit. MuIto minus hujus me sententiae paenitet , quod ex Can Ieii oratione videtur id populi fuisse tantummodo post exactos reuges . Quae enim ab oratore dicuntur , quis ad fidem historiae exi

gat p

Redeo in viam. Quod sub regibus factitatum, idem etiam sub consulibus. Supplerunt igitur Primi consuIes senatum , at ex iis familiis, quas prius suffragia populi Patricias haberi, atque esse jusse.

rant. Utrumque Dionylius ait Ioco laudato, quamvis quid a quoque factum sit, clare non distinguat. Livius alterius tantum memiis nit, suppIeti a Consule senatus, alterum Praeterit, quod ii Iud est , quia Canulejus ea oratione nobi Iibus exprobrat, scilicet eorum aliquos patricios esse jussu Populi. Id signanter Pau Io ante dixerat de gente Claudia: Claudiam certe gentem, post reges exactos, ex Sabinis non in ciuitatem modo accepimus , sed eIium in patriciorum semerum . Nullum igitur, ut omnia in unum conferam, facessat negotium LN vii Iocus asserentibas, non ab aliis, quam a consulibus, aut censo. ribus Iectos senatores. Sed manum de tabula, inquis. Non teneo te plaribus U. CL. Cura ut valeas. Vale.

EIDEMI L

D- Ciceronis Lot de Senatorum electione explicati. O Uod te saepius consulo, boni eonsula, vir ornatissime. Haree aqua explicantibus di aeullii locum , unde iterum dubitandum videtur, censorumne, an universi populi esset senatores legere. Ita pro Sextio Cicero: Majores nostri cum regiam potesatem non ἔπι lissent, ita magistratus --οι creaυerunt i ut coinsilium senatus Re publicae

282쪽

lisisti. 269

praeponerent sempiternum e deligeremur autem in id consilium ab uviυersepopulo , adis usque in illum summum ordinem omnium industriae pateret . Verum aut locus hic haud ita valde arduus, & dissicilis, aut lolio victitare ipse dicar . magistratus, saltem majores, gesserant, ii a censoribus non solum in senatum legi solebant, aut poterant, sed omnino debebant. Livius I. XXII. c. 69. octoginta senatoreX , aut qui eos magistratur gessissent, unde in senatum legi deberent . Quos igiturum versus populus creavit magistratus, dici non potest , eos in consilium senatus delegisse λ Hac, quae laudabilior via est , cohortatur Cicero cives suos, ut in senatum venire velint, Per magistratus . Deligitur enim quisque in senatum, simul ac magistratus creatur , unde jus illi, ut a censoribus legi debeat. Quoniam vero Tullium in manibus habemus, miror, quod nemini in mentem venerit quaerere, num etiam senatusconsulto 1 eis natores aliquando fierent . Philippica enim quinta in haec verisba sententiam dicit Cicero et Censeo decernendum C. Caesarem C. F. Pontificem , Propraetorem , senatαrem esse , sententiamque loco prael rio tacere . Sed iactum singulare , illis praesertim reipublicae temo Poribus, nihil evincit . ornando, honorandoque adolescenti octa. viano nullam legum rationem habendam , censuit Cicero . Placuit di hoc propterea, ut senator optimo jure haberetur , ac si a

censoribus lectus esset. Plura scriberem , si te vacuum crederem . Vale.

N V FRANCISCO TEU POLO

Veteres nummor VeneIorum esse omnes ejusdem generis: facilius alibi, quam Venetiis inυeniri. DE veteribus Teupolorum Principum nummis non alia a medici possunt , quam quae universe in omnes Venetorum veteres nummos oonveniant . Et hi enim cum aliis iidem omnino . Singulos itaque proferri sorte ab re fuisset ex Teu polo ei melio , nuper gentilis tui Ioannis Dominici supremis tabulis in familiam tuam illato, quod ob magnam Romanorum numismatum vim αmnibus est admirationi, nobis ob veterum nostratium denariorum accessionem etiam voluptati . Neque ipse dubito , quin hanc quinque celeberrimi musaei partem , sicut alias alia , Pro tua , am

piissi.

283쪽

plissimique patrui tui erga me humanitate, lustrandam mihi prae. beri , jussurus etas. Sed ad proposuit m finem de meo, quae satis essent, afferre posse mihi visus , nolui alienas merces in pergula

exponere . Aliquot enim Venetos Priscorum temporum nummos

Roma in patriam ipse detuli , fore sperans , ut his , aliisque,

quos Venetiis invenissem, Iocus esset in nostra bibliotheca , quam nulla re, quae doctis aeque, ac eruditis grata esse possit , non inis stinctam vellem . Sed hic ne uno quidem factus sum ditior. Rarius enim venetiis , quam alibi inveniuntur. Mirum hoc nemini debere esse , ait via Cl. Ludovicus Antonius Muratorius quadam ad Petrum Catharinum Zenum τον μακαριτιν epistola , quae cum aliis ad eumdem praestantium virorum in unum volumen compactis in eadem nostra bibliotheca servatur . Quae enim terra abduntur , fieri potest , ut aliquo casa effodias , quae voracissimum mare , quod nostram hanc urbem interluit , ac cingit , absorbuit , qua ratione expiscaberis p Quamquam hoc etiam tantae apud nos rariis talis in ea usa sortasse est , quod ad novam cudendam vetus saepius moneta conflata est . Ut ut tameta se res habeat , satis nummorum antiquorum ad nos pervenisse existimo , ut quae ad Matta- Panem, cujux generis Teupolasti nummi sunt , Pertinent, explicare, ejusque sita enarrare possimus . III ius utramque faciem inis piee in Petri Tiani nummo , qui in subjecta tabella primum Ioin cum tenet , quo antiquior neque apud me , neque apud alios , quod ipse noverim, extat. Hunc cum vides, majorum tuorum,

utriusque Principis Teu poli, Iacobi, ac Laurentii nummos vides . Quamquam di hos altera facie addi , volui , ac alios nonnuIIos Prinerea, qui iis, quae de Matia pane dicenda sunt, lumen aliquod asserunt . Ex gazophylacio potivimum tuo sorte erit aliquis , qui justam univerta rei nummariae venetorum historiam aliquando conis scribat . Ad hoc mihi neque satis virium, neque otii abunde est . Vale. ELDiqiligoo by Cooste

284쪽

a II

EIDEM

I I.

Nummam Petri Ziani vere esse mattapanem , cujus meminit Dandulus. AMicus meus, eum in vivis degeret, Petrus Catharinus genus , in suis ad Ioannis Casae epistolam, quae XU. est ad Carolum Gualteruccium , notis, Zianaeum nummum credidit matta panem esse , quem Andreas Dandu Ius in suis Chronicis refert, primo cuium ab ejus gentili Henrico DanduIo. De hoc ita Historicus lib. X. c. g. p. s. Subsequenter Dux argenteam monetam, vulgariter dictam Grossi Veneziani, vel Μata pani, cum imagine Iesu Cbristi in tbrono ab uno latere, Nab alio cum figura S. Marci-Ducis valore vlimi sex parυulorum, pri

285쪽

- fieri deereυit. In Zeni mei sententia ipse quoque sum . Typum ,

quem Dandulus describit, non alius praesert , quam Zianaeus numismus. Praeterea cum ait Historicus, matta panem primo cuium ab Hen. rico Dandulo, satis declarat, hunc eum esse, qui deinceps sub aliis Principibus usque ad sua tempora cuius fuerat. Non alius ideo a nummo nostro matta panis est, quem a Petro Ziano, qui anno MCCU. Henrico Dandulo successit, ad ipsum Andream Dandulum, qui Dux renunciatus est anno MCCCXLVII. eodem metallo, moduIo, ac typo, singulorum, qui fuerunt, Principum nomine signatum novimus. Tam Iongum nummi hujus aevum una causa fuit, aut ego salinior, cur Dandulus memoratu dignum duxerit, a quo Primum Percussus fuerit. Neque enim ipse, aliquid gIoriae gentili tuo Henrico, Graeci Imperii victori accessii rum, arbitrari unquam potuit, quod primus nummulum hunc percuti jussit; sed gratum sore legentibus credidit, ejus originem noscere, quam ab antiquis temporibus repetendam sciebant, atque eo magis, quod nummo hoc nostri a priscis temporibus ad commercia eum exteris utebantur. Alii, Andrea Dandu Io Duce, erant Venetis nummi. Ipsius mei Andreae minorem nummum exhibet tabella nostra, qui dimidium matta panis videri potest, sorma tamen elegantiori, ac typo aliquantulum vario. Habet enim Ducem ad sinistram S Marci, praeterea concinniori toga, di quae suae dignitatis est, indutum , ac coronatum pileo ducali, qui ab occipitio leviter assurgit. Sed Francisci Danduli, qui a Iiquot ante Andi eam annis patriae Principatum consequutus fuit, alium nummulum vides, diis verso omnino typo, tam elegantem, ut appareat di illis temporibus peritos artifices ossicinis monetariis apud nos nequaquam defuisse . Cur igitur adhuc cudi placebat rudem illum , & ma Ie figuratum superioris saeculi nummum ζ Nempe illum fuisse credendum est, cujus probitas cognita, & minime ideo suspecta exteris esset, ut caeteri magis elegantes urbis, & Venetae ditionis finibus continerentur, ille vero ad omnes gentes deferretur. Hinc factum est , ut pluscuIi alibi , quam Venetiis inveniantur. Quam haec duo commendant, nullam

autem Praeter nostram commendant , vetustas , & vulgatior ad res contrahendas usus, ea moneta est, cujus primum auctorem Dandulus in suis chronicis prodendum existimavit. Pergemus Porro alias .

Inter matta panes interim majorum tuorum nummos recense, eorum inque originem reser ad Henricum Dandulum , qui Dux creatus est

anno MCXCII. indubio alterius Danduli testimonio. Vale.

286쪽

EIDEM

III.

De υalore, ac nomine nummi Veneti.

PAura de valore nummi nostri, ac de ejus nomine. Matia panem sex & viginti parvulos valuisse , ait Dandulus . Si parvuli isti minutissimi illi nummi sunt, qui in desuetudinem abiere, ac dum decies aerea moneta, quam solidum, aut marculum ab impressa S. Marci figura appellamus, continebantur , bagatrini dicti, longe abest matta- Panis ab eo, quod modo pretii it Ii est : si parvuli sunt ipsi nummi aerei, seu solidi nostrates, qui viceni in singulas libellas venetas numerantur, nimium exsuperat pretium, quo nunc aestimatur. Solidi autem a nostris parvuli etiam appellantur, nihilque frequentius in mercatorum ore, quam Iire di piceoli. LibeIla argentea videtur quidem in locum matta panis successisse, qui nune tamen sedecim solidispenditur. Quem vero id torqueat δ Aliud olim, aliud ad praesens a genti pretium, neque vacat utriusque rationem inire, neque res haec brevi codicillo perstringenda. Quid significet, ac unde deductum sit nomen mattapanis , nemo quaerat, nisi ineptire qui velit. Dictum etiam Grassum, testatur Dandulus. Grossus manet adhuc nomine tamen, non re. Ducatus enim argenteus in quatuor di viginti grossos, solidorum in sngulos quinque, dispertitur, qui nuspiam tamen cuduntur. Postremis his temporibus terebatur manibus quaedam parva moneta argentea, haud recenscuta, solidorum quatuor, grossi, seu grossuli dicta, Gra ferti. Conflata modo est, & in aliam versa. Nihilominus nomen usurpatur, Ecmulta venalia tot grossis in libram indieantur. Haec si pluribus, persequar, abuti tempore videbor. Vale.

EIDEM

I U. Alium aliis temporibus ejusdem monetae tuum is P. OU O tempore excudi coeperit matta panis , traditum est ab historicis , quo idem tempore cudi desierit , conjectura assequi conabimur. Inspice numisma Michaelis Stent, qui Dux anno

287쪽

MCD. creatus est. Μatta panem facile agnoscis, sed quanto prioribus politiorem, & elegantiorem, quamque illi nummulo Andreae DanduIi, qui dimidium matta panis videtur , similem l Dux faeie

est in alterum latus versa, concinnius indutus, & coronatus. Lemma est quoque in aversae partis ora, cum priores nummi omni epi. graphe careant. Quis Ducum primus hac varietate mattapanem cuia derit , ignoro, neque enim ullum vidi unquam hujus generis, nummo Andreae Danduli recentiorem, ante Michaelem Stenum. Parum a vero abIudemus tamen, si paulo post Danduli Principatum id eredamus contigisse. Ex allato ejus nummulo satis apparet , jam tum fuisse, eui prior ille rudis matta panis sorderet, & ab eo tempore cogitatum de nova matta panis forma , quae priorum temporum inscitiam minus oleret . Fortasse ideo a Ioanne Gradonico coepit nova

hac forma nummus hic percuti. Eodem ipsissimo typo , quo Stent,& Franei sei Fuseari nummum vidi apud U. CI. Apostolum Tenum , qui pro ea, quae mihi cum illo intercedit, amicitia , ut librorum electissima sua bibliotheca copiam mihi nunquam non iacit, ita e gaza nummaria sua nihil non libens depromit. Quare a Nicolao Tr no , qui tertius est a Francisco Fuscaro Dux , tandem puto mattain panem cudi desiisse. Hic enim novam monetam , ut narrant historici nostri, argenteam cudi voluit, sui ipsius imagine ad vivum impressa , quam ab ejus nomine ιromum appeIIarunt . Hanc quoque mihi idem Zenus ostendit, cum aliam minuscu Iam eX aere eadem tamen imagine ipse tantummodo habeam. Apud finitimos vulgandam illam, curasse Venetos, credo, cum adhuc Vicetiae . di Veronae tronus libella nostra appelletur . Hoc Principe extincto , lege statim cautum est , ne alius nummos propria imagine signaret , ac sorte eum commercia minus procederent ob novos , ideoque suspectos nummos , reditum est ad matta panem . Nicolaus alter , Marcellus scilicet Troni successor , matta panem excudi jussit , majori modulo , quam prior, typoque aliquantulum diverso , sed quem ab eo esse, cognosces . Dux ad sinistram ante Sanctum Marcum in genua princumbit. Parte altera imaxini Sa Ivatoris nul Iae litterae adscriptae sunt: lemma est in circulo . Additis characteribus IC. XC. imagini Servatoris nostri , levi etiam aliqua in Iemmate variatione numisma est Andreae Vendrament. Usque ad Andream Gritum, qui XVI. saeculi anno tertio di vicesimo Dux creatus est, idem nulla varietate cusus est nummus . Vide tabellam exhibitam . Post hunc Principem, qui Arte in manus veniunt, novi omnino nummi sunt, quorum alii simul

cum matta pane jam sub aliis Principibus ante ipsum Gritum cudi perant, di sub ipso Grito ludebantur. Antiquitatum nostrarum studiosi,

288쪽

diosi , quem protuli nummum a Nicolao Marcello percussum , ideo. que di ejusdem typi alios ab aliis Principibus , eum esse , qui marincellus ab ejus nomine dictus est , per Monetam iurant , at non ego credulus illis . Quid marcellus fuerit, ignoro, sed ad decem solidorum summam significandam , aliquando uti adhuc hoc nomine vulgus, scio , cum a me Prolatus Marcelli nummus quatuor & viginti solidorum summam conficiat. Ipse & hunc , & qui deinceps usque ad Andream Gritum huic haud multum absimiles excusi sunt , matta- Panem vocatos, opinor. Paulo post Principis Griti obitum Ioannes Casa Nuncium Apostolicum Venetiis agebat. Conflatis jam omnibus

illius typi nummis, ut arbitror, manebat tamen nomen, quod ille usurpat, quo non alius certe nummus significari poterat, quam ille, de quo loquimur . Habes igitur matta panis ortum , di interitum , cujus , si in re haud grandi grandibus verbis iocari me sinis , tres epochas. Nimilae assurgo tres aetates iacio : primam matta panis v teris, per sesquitaculum ab Henrico Dandulo ad Andream cognomiis nem , alteram novi, a Ioanne Gradonico ad Christophorum Maurum Per annos centum , tertiam restituti, a Nicolao Marcello ad Andream Gritum per annos quinquaginta. Qui haec riserit, meli ra & eertiora Proserat. Vale.

In Veneto nummo omnia Graecanice.

AGenunc Teupolaei, seu mavis Zianaei, ac universe utramque madita panis partem adversam , di aversam tandem consideremus . Cum omnia tam rudia, tam male figurata vides, temporum inscitiam, atque artium interitum incula . Coeteium omnia Graecanice. Quod

Veneti imaginem D. Marci in nummis suis emnxere , sumptum a Graecis , quibus mos fuit Sanctorum , quos praecipuo cultu venerabantur, imagines in nummis emngere, ut advertit Cangius dissi de inser. aevi numism. c. XXXI. Quod Sanctus Marcus vexillum Duci porrigit, ad Graecorum pariter similitudinem inventum, apparet ,

in quorum nummis crucem, labarum , narcet hem aut tenent , aut

ab altero accipiunt Imperatores, quemadmodum ab Archangelo Michaele accipit Isaacius Λngelus. Quod uterque S. Marcus, ct Dux stantes, quod uterque non Iusta, sed plena facie, quod Dux barba- us , di togatus, omnia ex Graecorum moribus, ut Patet eorum num-M m a mOSDisiligod by Corale

289쪽

mos apud Cangium de Fami I. Byrant. inspicienti . Aliqua deinde

cultiori arte, di ex propriis moribus emendata: aliqua ad nostra uia se tempora pervenere . Neque alicui mirum , quod ad dexteram ux, Sanctus Marcus ad sinistram locatur . Ex Latinae etiam Ee-elesiae diseiplina locum sinistrum digniori datum aliquando, novimus. Romae in Basilica San. paulina in arae majoris abside me vidisse, meis mini , ex opere musivo ad Servatoris nostri dexteram S. Paulum , ad sinistram S. Petrum. Apud Graecos etiam nemini dubium , quin id ferret consuetudo . In eorum numismatis non soIum filii ad patris dexteram , & uxores ad dexteram maritorum, sed ad Caelitum dexteram Imperatores. Sic Archangelus Michael sinister est Isaaceio Angelo in utroque ejus nummo , sic Dei para ipsa ad sinistram est Ioanni Comne no , nec non Romano Diogeni in duplici nummo . Obsoleverat haec consuetudo saeculo XIV. ut apparet ex minori numis mulo Andreae Danduli. Servata nihilominus est, puto ad antiquitatis reverentiam , in me Iioris sermae mattapane , qui deinde cuius , ut ex MichaeIis Steni at Iato numismate. Sed tandem Nicolao Maria cello Principe ad laevam Divi Patroni essingi coepit imago Ducis . IIIud vero quam Graecis usitatum, quod in aversa nummi Parte Reis paratoris nostri emgiem cudendam curarunt adscriptis literis Graecis IC. XC. Quem primum omnium nummum hisce adscriptis Ilieris affert Cangius , est Michaelis Rhangabc, qui salutatus est Imperator anno DCCCXI. in nummis Timi scianis, ni fallor, coepit etiam euis di Salvator in throno sedens. Quod deinde nostris nummis additum

in circulo GLORIA TIBI SOLI , ex Graecis quoque desumptum . Cangius inter numismata Leonis Isauri unum reseri, ubi Christus in cathedra sedens cum hac epigraphe TIBI SOLI REX REGNAN TIUM , quamquam Leonis non esse credit , ac manifestum est ad

inferiora tempora pertinere. Unde autem Omnia ad Graecorum m

remst ais. Cangius Differt. c. XXVIII. Adeo, inquit, Venti 'et tinis Augustis potissimum addi ii, ut eorum nox mores duntaxm, oe babiatus , sed es monetarum Upos amplexi situ . Ea aliquando inter Ueneiatos, & Graecos Imperatores amicitia intercessit, ut Venetorum Du ces praecipuis aulae ByZantinae honoribus aucti saepe sint , & uxores saepe ex Augusta domo duxerint . Sed Henrici Danduli , ae Petri Ziani temporibus Veneti metuendi erant Graecis , quin ipsos, una cum Francis, jam Imperio expulerant. Graecanici igitur nummorum nostrorum, qui tunc cusi sunt, typi una ratio est, quod artes apud nos aliae nullae, quam quae huc Byzantio aliquando delatae, hic jam consenuerant. De his satis. Vale. ELDiqitigod by Cooste

290쪽

EIDEM

VI. In nummi inscripti e non alia, quam Dici patroni, ct Dueis nomina . INscriptionem nummi haud intentatam Praeteribimus , ut si quem offendimus nodum , hunc expediamus . Cangius disisertar. cap. XXVIII. eam ita legit : PETRUS ZIANI VENETI. S. M. Quod a dextera colligere tarpit characte- Dres , id in nummis usitatum . Verum non placet , cum ad Usinistram perveneris , deorsum sursum , infra supra percur- XTendum esse . Fortasse ordo hie melior PETRUS ZIANI S. M. VENETI. Sed omnino dicendum , ita colligen- Ddos characteres , ut a parte nobiliori incipias , quae in num- Umis nostris sinistra est . Ita optime circulum percurres . XS. M. UENETI. PETRUS ZIANI

Cceterum ita legisse Cangium puto , quod Veneri jungendum DCum Ziani, ac utrumque secundo casu elatum credidit . Quam. Uquam voA illa Dux admonere eum debebat , quo casu essent il- XIa P. Ziani, deceptus eo tamen est , quod is Ium fugit , nostrorum plerosque a primis temporibus familiarum cognominibus tamquam nominibus aptotis usos nulla per casus variatione . A Petro Ziano ad Andream Gritum ex nummis, qui apud me sunt, unus est NicoIai Troni ex aere minimi moduli , ubi legitur Nicolaus Tronus , duo, primus, & ultimus, ubi cognomina tamquam casibus destituta exeunt in I. Perras Ziani, Andreas Griti, cateri cognomen habent eodem modo indeclinabile, at in o desinens, Geno, Dandulo , Grais donico , Superantio , Delpbino , MOcenico , Barbadico, quibus accensendos non dubito eos, quibus cognomen est ultima litera, aut etiam syllaba desectum , Teu . Sten. Marceli. Quamvis enim haud sit rara apud nostros terminatio cognominis in I, longe frequentior est terminatio in O , ut clarum ex omnium temporum monumentis, ae potissimum nummis, inter quos accipe etiam novo typo, ac majori modulo

nummum ejus, qui Grito successit, ac ita inscribitur: S. M. VENERD PETRUS LANDO. Nec de nominibus Ducum aliud V restat considerandum, nisi & hinc velimus monetariorum impe-X ritiam reprehendere , quod nominis non semper integram Primam syllabam expressere , unde in alterius Teu poli nummo LΑ. est Laaremius, in alterius Gradonici BΛ. est Bartholomaeus. Sed acis

SEARCH

MENU NAVIGATION