Malachias illustratus, seu Novo commentario analytico, & exegetico ad planiorem sensus evolutionem elucidatus ... : cui accedit dissertatio ... de situ Paradisi Terrestris

발행: 1701년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

421쪽

M 1. IV c. ILLUSTRATUS. D

um , statuta, judicia.

g. x. Sermo est Dei, Mosen vocantis servum siuum, se proponentis ut Legislatorem, qui Mosi praeceptorum tuorum traditionem commendaverat olim , quique etiamnum legis suae observantiam exigebat: Malachias autem considerandus, ut prophetiam suam, omne minusterium Prophetarum verbis hisce Dei obsignans. Ostenditur autem in hoc epilogo quod sicuti Prophetarant riores fuerant scriptorum Molaicorum Interpretes, hanc

fidei Morum normam exponentesin inculcantes , ita

posthac , suando Prophetarum munus cessaret, populi foret omium ad eandem normam solam attendere, sesc-que juxta eam quoad fidem & mores componere. Supponitur in hoc monito divino, cessaturam esse deinceps utque ad Christi adventum prophetiam, adeo ut non mitteretiacus amplius Prophetas, sicut inde ab initio constitutae in Israele politia fecerat. Cumque multa adhuc populo imminerent periculain certamina , monet Deus , ut viva voce Prophetarum destituti non sequerentur in religi

ne sua somnia & figmenta , sed studiose doctrinam , a Mose traditam , ac suo jussu publicaram , postquam ejus divinitas tot subsequentibus probata esset argumentis , in omni casu respicerent. 3. a. Mosen proponit Deus , ut maximum fundandae reipublicae instrumentum , quis usus est ad Theocratiam Ee a suam

422쪽

o MALACHIAS MAα. IV: c. sitam in posteris Abrahami, Isaacti Jacobi in populum peculii a reliquis gentibus separaris erigendam: sub cujus ministerio salutaria illa regiminis theocratici

jacta sunt fundamenta.

3. 3. Hunc ornat ritulo fervi suila quod repetit ex

testimonio, ei jam ab initio concessio, Anm. Ia . . ubi dicit Deus quasi oraculo , Servus meus Moses , in omni domo mea si delis quod Paulus interpretatur eum clatum fuisse in testimonium eorum omnium, quae deinceps erant dicenda , etiam per Christum Hebr. 3 s. Proin

de continetur in his verbis testimonium fidelitatis , qui enim se in scriptis suis exhibuit Dei servum , in nullare culpatum , is nil locutus est ex proprio sensuis arbitrio , sed e dictamine Dei ut proinde Moses non sit spectandus ut homo tantum , sed ut ministeris sertavus Dei, qui non potuit non munus , sibi injunctum, censeri summa cum fide absolvisse. f. . Huic tribuitur lex ι non quasi ipse fuisset ejus auctor, sed quia eadem ejus ministerio intcrcedente cum

populo communicata fuerat respicitur enim lex ut depositum Dei, hujus curae demandatum, quo eam Israeli traderet. Sub legis autem nomine Venit totus Pentateuchus, Diem id est doctrinam seu commonstrationem viae perveniendi ad gratiosam cum Deo communionem continens:

quae vocis VI significatio ex etymo est. Quare lex illa , ut perpetua fidei, morum regula , juxta quam

vita erat instuenda , commendatur posteris.

F. s. Ad legis seu doctrinae istius Mosaicae auctoritatem facit, quod Deus declarat se eam Mosi praecepisse in Horeb ad rotum Israelem. Declarat itaque Deus hoc opus suum esse is a se profectum i seque illud Mosi pra cepisse. minotat aliquem praecepto obligare ad opus aliquod praestandum is voluntatem suam per,

423쪽

authoritate domini in servum Mancipium suum , cu- us est obedire , ex obligatione naturali opus demandatum exsecutioni demandare , omnemque actionem ad normam volistatis praecipientis componere. Ita Deus legem praecipit, ut Dominus & Rex populi , qui peculiarem quandam nationein sibi separavit in populum, ad theocratiam in eo erigendam convocatum. Ministrum imperii sui declarat fuisse Mosen , quem adhibuit ut i gis suae traditorem. Quod autem Deum , mentiri ne cium , sanctum , legislatorem supremum habet auctorem, id rectum est nil continet, nisi quod rectum, sanctumque est, ac vim habet obligandi conscientiam humanam. Quare lex , quam Mosis expositit, divinitus nos obligat. 3. 6. ,reus additur , in quo Deus Mosi legem istam praecepit, qui fuit Horeb , quique I Reg. is 8. appellatur mons Dei, eo quo Deus ex eo monte Mosi apparuit Exod 3 x. cum eo locutus fuit, sicut cum populo Deut 4 io. F. Alias vocatur mons obnai, prout etiam deserti pars , huic vicina, venit sub nomine deserti oinai, unde colligo nomen Sinai continere denominationem regionis , in qua mons Horeb inveniebatur. Novi , hodiernos peregrinantes , qui montem hunc conspexerunt, eum invenisse binis collibus stupendae altitudinis, dii ficiliorisque aditus sese eL ferentem , ejusque orientalem nomine Sinai, occidem talem vero nomine Horeb insignire verum ista traditio hau solida videtur , cum totus mons Horebis mine proprio dicatur Sinai nomine appellativo, toti regioni communi. Ex itineribus populi Israelitici situs istius regionisin montis notissimus est.

424쪽

Gen. 3a a 8 quem a Deo supra fratrem fuisse amatum,& in stirpem populi Dei electum , vidimus Cap. I a. 3. Quando-Israelem dicit , omnem ejus posteritatem , ex o filiis ejus natam intelligit quae in ratribus distincta , ita distincte etiam in deserto recensita fuit. Le itaque in usum omnium tribuum Israelis la

38. Ad utilitatem legis spectat, quod contineret satata juincia. Variant interpretes , dum alii vertunt salutorin o Iudicioru- , verba ista quoad constructionem ex regimine verbi DI suspendentes. Qui hunc sensum admittunt, per legem intelligunt decalogum per statuta fisjudicia leges , post decalogum

aut verba cederis Exoa ao-aa, latas atque sub Imtis leges rituales, cultum ritus sacros dennientes stibjudicus vero leges forenses , normam judicandi in roexponentes. Alii a verbo praecipiendi dependere existi. mantes , hic per appositionem voces istas adjici, stituta ac judicia distincte recenseri defendunt, tanquam sub lege comprehensari quia decalogus , saltem cum lcgum simul traditarum comitio , etiam cultum, judicia forensia determinat in multis. Adde , quod monet

Cl. Coccejus ini Jud. 'pri non praecise significare

leges de ritibus cceremoniis', sed quascunque de ni riones, modum cujusque rei circumscribentes, ac limitationem certam habentem dum pri cujusque rei m dum denotat. PUD P vero dicuntur praecepta, secundum quae judicium in foro est pronunciandum. Haec autem subdistinguit Deus mech aor II. las. in saluta judicii, quae qui facit m iis vivit: insaluta judicia non bona , in quibus non vi verenti

425쪽

contineat definitiones , quoad modum agendi claras, quae tollunt haesitationem mentis omnem , qui posset succurrere circa modum ossicii praestandi. Nec non judicia publica , ad conservationem ordinis in politia Israelis spectantiaci ut domi foris in pace degant. g. s. Tandem accedimus ad officium , circa legem illam praestandum, videlicet, ut ejus t memores, seu

recorcentur Monitum hoc esse maximi momenti, debitaque attentione prosequendum, innuit litera I majus. eula in verbor I in multis codicibus. Recordari est non oblivisci, nec oblivioni tradere, sed in recenti retinere memoria. Ita oppositum verbi est nata Psi hominis est non oblivisci legis Dei PDI. I9:6 I. Io9.is3 Hos 6 nec mandatorum ejus Deut 16 I3. II9 93. I I. nec statutorum Dei Psal iis: 83. Rus oppositum est recordari, id est , omne studium adhiberes, ut memoria ejus , c lectionei auditu nata. non pereat, sed in omni casu voluntatem Dei cuivis ob oculos ponat. Neque hoc tantum , sed ut etiam hoc agere , ut ipso opere ostendat, te legi esse innutritum , atque probe ossicii tui esse conseium : sicuti mnim sub cognitione scriptura comprehendit agnitionem rei ita sub recordatione legis ejusdem observantiam, qua in consiliis de modo agendi concludit agendum juxta receptam agendi normamri de eo sollicitus ut nec dextrorsum, necinistrorsum ab ea recedat. Supponit haec admonitio tempora interventura gravissima, quibus temtatio multos pertraheret ad apostasiam alios ad haereses corruptas de lege sententias quam corruptionem singulae visiones , huic libro insertas, manifestarunt. g. o. Hoc studium commendat, quamdiu forent in

exspectatione Christi, destituti Prophetis. Quare I daei

426쪽

i minus recte ex hoc loco colligunt, omnia, quae Moses imperaverat, esse observanda , etiam quando Christus venerit. Hoc enim Deus praesenti in loco non dicit sed memoria retinendam esse legem, usque dum mittatur Elias ille , qui Christi prodromum ageret introductorem Debuit Christus illos invenire in legis observantia integros , ut haberet illos ad ingressum in regnum suum paratos finis enim legis erat Christus,& ipsa debuit esse paedagogus ad Christum Ratio legis noc ipsum exigit, cujus varia praecepta tantum data sunt pro ista generationes varia solum typos, figuras

rerum futurarum tractare docent; cumque typQrum usus se non porrigat ultra tempus corporis exhibiti non forent memores legis , qui dogmata legis ultra terminum suum protrahere vellcnt quod esset umbras cumrejectione corporis amplecti, scopum legis abnega.

Vercis. Ecce , vis nil to et obis Eliam Prophetam, an tequam ima dies 'bovae munus, terris. i. Adjicit sermo Dei dimitarius Maliud monitum,

quo jubet attendere ad molimen suum de mittendo prodromo Christi; qui foret minister conversionis iocationis Iudaeorum ad resipiscentiam is quocum gratia divinae missionis rediret. g. a. Spondet Etiam prophetam , ut legatum Dei, qui post Maiachiam, veteris ceconomiae prophetam ultimum , Veniret, ut novae oeconomiae propheta priuaus. Sunt non solum inter Iudaeo , verum etiam titer Chiistianos, qui hunc Eliam prophetam applicant Eliae v ti

427쪽

ti celeberrimo , Israelitarum sub Achab rege re rm, tori strenuissimo , quem vivum in coelum fuisse sublatum testatur historia sacra , a Reg. a quemque ad

munus propheticum in terra obeundum in carne rediturum autumant. Qui error satis est antiquus ι eam enim mentem fuisse Lx interpretum patet ex eorum versiones, dum textum reddunt ιποςsos sat ηλὶ τον Ἀεirl3ιτνsν, Fatendum tamen biblia regia hoc additamentum non habere. Tempore Christi haec sententia etiam quorundam animos occupaverat, ut liquet ex Matth.

Ir Io Iudaeorum plurimi hunc volunt prodromum fore Christi Pontificiorum Doctores multi eum creunt praecursorem fore diei ultimi seu judicii universalis, hisque ostentant Patrum nomina, qui versione graecii decepti , tale quid docuerunt. Fontriciis opponimus expositiones, hinc angeli Luc. I Is-I7. illinc Christi,

norum confessiones , qui agnoscunt sufficere ad hujus prophetiae implementum, ii quis veniat Eliae similis; qualem indicabimus in hujus vaticinii implemento, ostenuari BB. Baptistam talem se praestitisse. Neque inficiari possitnt, scripturam sepius nomen typorum applicare antitypis , ob personarum similitudinem. Ita ChriWus

hu sub nomine Zimrio Reg. 9:3i. Dimates gentis& ipse populus , Primates Sodomae ct populus Gomo νhae audiunt Pola Io. Nec alieni sunt ab eo licendi genere scriptores profani. Exempli loco sit ductum Poetae. Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achisies. 3. 3. Exspectati hujus, quae hic daturi erat eum Ff ven-

428쪽

41 MALA CNIAS MAL IV venturum, divina auctoritate instructum: non erim asesset, nisi risius a Deo , nam ego misto Etiam , diuit Deus. Cons. O . I. Nunc addit vobis , atque a.deo in vestram gratiam , ut vobis utilem Antiquum Dei beneficium erat populo suo Prophetas dare, consilii sui divini & viarum tuarum interpretem nunc reddoret beneficium illud post ablationem ad tempus. quippe Missurus Eliam Frophetam.

g. . Tempus adventus notatur, anteouam veniat

Dies 'ho magnus 1 terribilis. Quana diem y μι dicit, diem Christi intelligit, quo ille ut verus Jehova regnum capesceret, ese ut dominum singulari opere manifestaret Cons. cap. 3:17. Magnum vocat ob magnitudinem rerum exsequendarum, a ni adferendi nec non terribilem, ob judicia impiis imferenda, qui se illi opponerent. Cons. cap. T.

Hec praeter scopum a quibusdam rapiuntur ad diem consummationis orbis 'ultimique judicii liuet enim

non negemus diem illum ultimum rore magnum te ribilem , non tamen ista phrassi illi soli competit. Cons. Poe I: II. a: II. Zeph a I. Is quibus in locis dies

judicii in Iudaeos Chaldaeorum opera cxsequendi eadem phrasi notatur. Quid ni ita quoque dicatur dies excidii genti Judaica per Romanos , qui adhuc tembiliori rei ob gravius supplicium, perfidis inferendum Adde quod vox m a etiam accipiatur in significatione reum rentiae majestatis manifestandae, ut Gen. 18: II. DLIir: 9. unde Graecis redditur per μιφανὴς tu iris ae querita etiam piis venerandus. Quicquid sit, nobis sussicit respici judicia Dei, de quibus vers I. a. 3. supponi hune diem instare is non ita longesesse rem

vendum.

Uncse sequitur hujus diei praecursorem esse eundem ipsum

429쪽

Ma . IV 4-6. ILLUSTRATUS. 11 mium legatum, cap. 3: I descriptum, qui prodromum Christi ageret atque adeo frustra Iudaeos, Pontissicios ante diem judicii Eliae reditum exspectare ex hoc

loco.

3. 6. Ossicium autem, quod circa hunc exigitur, ex. . primit Deus per voculam erce quam cujusvis attentio, nexae ad rem observat dignam postulare notum est: Scilicet exspectare debebant hanc legationem divinam. dum in legis observantia spem redemptionis profitebantur de curare, ne non obse atus praetereat quod D. tet soporis haudquaquam condonandi. . .

percutIam f. i. Hoc loco finis legationis commemoratae exponutur & quid moliretur ille Propheta in vita sua. Phra. sin quidam ad conciliationem animorum referunt , ae praedici confusa εe litigiosa tempora autumant, in quibus lites oeconomicae insidia facerent, foverent inter parentes cliberos, quas ille conaretur componere, ad pacem faciendam eamque populo restituendam legatus. Verum etiam alia signincatio in potestate vocabulorum istorum anima errenda es, ut scilicet per patres inis

inligamus patriarchas , gentis Iudaicae stirpes, ecqui 'bus nati erant Iudaei , intellige Abrahamum, Isaacum& Iacobum per Ilios autem eorum posteros, qui tunc forent quando ista legatio huic obeunda foret. Corpatrum adfluos convertere, ita notabit hoc agere , ut non amplius pudeat illos filiorum suorum, per reforma

430쪽

ut ita gaudeant super filios suos , eorum conversonem intelligentes. Os vero Iliorum convertere adparres, erit, posteros eorum revocare ad mentemis sententiam patrum, per depositionem errorum, qui irrepserant, . sic ad communem fidem ita Angelus exponit itII. per inobedientes convertere ad rudentiam justorum. Supponens defectionem filiorum a fides pietate

majorum.

Ita ministerium Praecursoris consisteret in praeconio resipiscentiae .conversionis, quo etiam moliretur viam parare Domin , atque experiretur num gentem illam ad sanam meutem revocare posset, a qua recessisset magnopere , prout in omnibus oblatis Malachiae visionibus per anticipationem repraesentatum fuerat. f. a. Additur finis operis ne forte veniam ut terram percutiam anathemate. Non dicit legationem illam es

tecturam , ut omnes se convertant, lanathema am liatur : nam e contra factum est , ut anathema illudus

nerit, talem illum terribilem fecerit quod lugent adhuc Iudaei. Sed finis operis notatur , ipsum laboraturum num fori per conversionem gentis id praevenire posset, eam apertinacia anathematis comminatione absterarendo is terrore domini ipsis resipiscentiam stadendo. Sic vocula ΤΩ notat hae nexum inter conversionem universalem ' aversionem anathematis is contra inter pertinaciam plurium ac anathema terrae. Uertere lihel, alioquin fiet ut veniam cs terram ercutiam. Nota hiejudicium , terrae imminens, si gens non patiatur se reis duci ad mentem patrum. 3. 3. Terra hic notat, non totum terrarum orbem, sed terram particularem , terram filiorum istorum rebeulium , qui resipiscere nescii essent sicut etiam alibivo II pro terra aliqua particulari venit. nia a

SEARCH

MENU NAVIGATION