ErycI Puteani Suada Attica, sive Orationum selectarum syntagma. Item Palaestra bonae mentis, prorsus innovata. Operum omnium

발행: 1615년

분량: 864페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

non agnoscit publicum hic negoti- Ium geri;aut nescit quid publieum sit. Impius vero in Regem & Rem p. 'blicam. Despicere enim beneficentiam Regis videtur, qui hoc munus: cum ille ut aestimaretur dederit; haec majus nihil magisve aeternum

accipere potuerit. Nec est quod sibi quati ab extero quid praereptu quis

Piam queratur, cum Historiographi titulum nemo ne per somniuris quidem petivit aut cupivit; avehor ego sum, ego petitor, ideoq; extra inviduam, quod primus publica auctoritate scripturus sum. Ego obibo munus, quod ante me nemo obivit, alii post me obibah. illis enim omnibus, qui scripturi post me sunt,impetrasse munus videor, quod petii,ut post me duraret. Itaque beneficium a Rege a

cepi , sed Civitati dedit & ut sibi me

Rex obstrictum : sic ego Civitatem mihi habeo, omnesque eos, qui me isto titulo Civitatem aliquando illustrabunt. Regis enim liberalitate Historiographum Civitas sine suo sumptu habet, de mea opera plures hoc

202쪽

. hoc honore censebuntur quo donatus sum. Quid amplius disserot cui vile hoc munus,malo mentis morbo virtuti inimicus estῆ quasi, cum nihil ipse dignum Historia gerat, ne aliorum facta ita Historiam reserantur, Historiam damnet. Nigrae & inquinatae mentes sent, quae famam hor- .rent,ideoq; Historiam ;cum haec una, velut aevi lcena, priorum sive virtutes

sive etiam scelera posteritati reprae, sentet. Sed contineant se illi silentii &secreti latebris, ac in occulto sint. Vos, qui legi aliquando de esse in Historia vultis, audite,& cognoscite his oriam,ut qua gloria piisci illi legantur, ac legendi ipsi sitis, cognoscatis. Amplius incitare quemquam nolo, ut audiar, sed complecti dc celebrare illos a quibus audior. Plures sunt,qui ad vana & ignava abstracti,Scholam Litterasque fugiunt. Ego hos vocem offendo, quia invitos voco: & offendor ipse, si vocem , nec obtineam. Tantum voveo, ne ad paucos Eloquentiae & Historiarum amor reduis e videatur. DIX I.

203쪽

ORATIO IM

inqua melioris P raeac Disi ἄ-na imago. tam compos1to severo mentis habitu, Musiarum ANTI sTITEs, Musarum A L V M NI, ut Constantiam illam Sapientis ex formula tueatur. Homines sumus,noria scopuli; & illisione rerum fortuitarum movemur. Etenim , in omni vita fluctus sunt , & adstrepentes adfectuum aurae. Rigemus aut dimui mus mortales, ad quemcumque TQ-rum adspectum. Res prosperae ac serenae gaudio peccat animus. adverta&fuseae 3 dolore . Confusa qmisi temperie pectoris, aut frigore corripi-

204쪽

. Corripimur, cum se Fortuna subd. xit; aut aestu, cum adfulsit. Vtroque hoc adsectu hominem me quoque profiteor) in novo hoc munere circumfusas, trepidantis, S simul gestientis vocis initium formo. Commoveri enim &quati animum sentio, hinc laetitiae sensit, quod in magni ae ternique Viri vestigia positus, dicendi docendique honorem usurpem: isthinc moestitiae, quod in extincti. 'Quippe tam assiigit obitus Viri ,

quem diurnare oportuit, nequis sit cederet; quam delectat successio, si tamen haec saccessio es cum adoptare Philologiae Interpretem Sere nissimi PRINcIPEs, Amplissimique O R DI N E S voluerint;ut in Duscipulo jam , docere videretur qui obiit. Sic igitur, neque indulgere doloris voto licet, auspicali muneris Pompae intento; neque ex sententia auspicari munus, renovata aegritudine saucio. Sed in hac Jam pugna

Vincet, aut arcebit dolorem laetitiae incrementum, ne, quod coivit Acar

demiae vulnus, praeposterae pietatis culpat

205쪽

ist ER Y cI , UT EANI Culpa recrudescat. Ad publicam

blico : eversurus ad meam, cum liberum adsectum quies & selitudo admittent. Vt caeli imaginem quisque sumit, nubilo hunc animo, nunc sereno: sic ego Scholς. Itaque clim , pulsa nuperi moeroris nube, faciesu ibis S Academiae niteat, &ab ingenti luctu sudum sit; leni orationis

aura renascentem Musarum amoenitatem mulcere , in, veteri Musa rum hoc loco, conabor;&, ut super' esse videatur qui obiit, in Iuventu te Doctorem meum , complectar.

Publicus ille ingeniorum formator fuit, id est parens , Geniumque morum in vos, o IuvE N E s, docendo transfudit. Vt Parens in Liberis isicin Discipulis Magister, postquam vixit,v ivit. Itaque,si Discipuli; Liberi quoque estis, imo superestis, ei dem &Magistro & Parenti. Inter utrumque ingens similitudo, &velut paritas. Hic ut Filios, sic ille Diascipulos habet. Filii boni, Patri Dia

scipuli sunt ue Discipuli boni, Ma

206쪽

CRAT Io IX. stro Filii. Male Filios Pater genuit,nis educet ac erudiat Discipulos

adoptare sibi in Filios Magister videtur, quos docci. Sic, Vero verbo,Pa

' tres, primi Filiorum Magistri sunt; Magistri, secundi Patres. Quid ergo est 3 Amisistis Virum, quem instaurare ne ipsa quidem Natura possit: sed tamem exprimitis. Imo habetis:&sic, tanti nominis fama corruscante, ingenii Mei facula accensa,sterili radio laboret necessum est. Lucet ille; andebo sublucere: praecessit ille; audebo sequi. neque ideo fugienda via, quod imparia vestigia erunt: quamquam minutioribus veniam ad metam. Anteces res in hac palaestra habuit, ut & succe res haberet: &tanaeria post tantum Virum docere, noM famae tantum dixerim praemi um, sed felicitatis. .Alius aliquis post& ex hoc numero, in hoC loco, ut NANNI VALERI E exemplo relinquam discipulos , qui doceant. Ego prosecto alieno profectu universum laboris mei pretium

metiar;& bonus Prosessor ero, si qui

207쪽

me audient, boni , imis quia boni.

Praeclara haec vestra, 6 IV v E N E S, in Contracto Vocis compendio Laus ;sed mea felicitas, quod Laudare po1 sim, quos Docere aggredior , priusquam Doceam. unde nec Docere sustineo,nisi prius Laudem: etsi Lau- , dare non postum, nisi una Doceam. Recensendi Mores, describenda Imdoles, Pudor, Modestia, Induifria, Docilitas, reliquaeque illae felicium inge- . niorum dotes, quibus Honor applaudit. Exemplum promitur , 'Clim Encomtum; bonisque in rebus L Av-D A T I o, ceu Monitio est. Vt qui castigat pravum ruentis animi impetum , prodcst: ita qui honestum illum, & se erigentis, stimulat. nec mNnori fructu virtutes extuleris , quam vitia represseris : cum facere boni haveant quae Laudantur, mali trepident. Vos, si boni, Laude digni; nec inviti audietis quae facitis. Ego qui- dem, ut faciam bonos , adscitus ad publicum hoc Munus sum. Quid ergo ρ si Laudo bonos,non fecisse quandoque, sed accepisse videar. ACCC- . Perim:

208쪽

ORATIO IX. I nperim: addet tamen & mea aliquid 'Cura,ne rantum acceperim. Recta indoles, si non corrigitur,certe dirigi- - .

tur & distincti virtutis gradus sunt. Limen aditumque si quis Naturae ductu subierit, Doctrinae 6c Sapientiae opus auxilio, ut penetret ac scaridat. Facit natura bonos, Discipliana perficit; & quemadmodum coropus, tametsi formosum, ornamenta admittit: ita ingenium. hujus enim. & serma quaedam est, sive venustas, benignae Naturae opus; & ornamentum, accedentis Disciplinae. Ego vero&Naturam,& Disciplinam Ι VENTUTIS BELGICAE simplisci L A V D Λ T I o N E complectar,

Ipse Belga. Ostendam me Amare quos Laudo , majori etiam studio Docturus, quia Amo: quippe Amorem docentis Industria comitatur; atque Iuventus ipsa' lubentius audit imitaturque,a quo amari se intelligit. Prius igitur commonstrare Amorem meum Volui, questi Eruditionem Laudare Iuventutem, quis Formare. Haec enim ipsa LAVDATIO Un

209쪽

I62. ERYCI PVxΕANItio beneficii videtur,quo auctus orn tusq; sum. Extollo Munus meum quia Iuventutem; PRINcIPEs, ORDINE s attiae, quia Munus: atque ipsa adeo Iuventutis Laus in utrbsq; illos redundat. Sed de Munere magis dico: Docere egregium esse, si dignitatem censeas, magis si pietatem. Alienos docere,dignitas est:suos, hoc vero pietas. Vos ego, 6 IVV E N E S,magno Musaru- iacramento MEos 1cribo: &sic nunc tamquam Vester audiri cupio, hoc etiam benignius, . quia de Vobis dicturus. Ita enim res necessitas exigere videbatur, ut qui- . bus destinatum Munus esset, muneris quoque . Auspicium destinaretur.

FLOREM VITAE, IvvENT AM recte dixerim: vesseres , Bonam

cujus non iisdem semper finibus spatium terminatur: contrahitur, Cum

plures & distincti gradus;producitur, Cum pauciores. Q uisque suo more &modo: mihi Romuli exemplum placeat, qui in Iuniores Ec Seniores populum suum distinxit. Semissem vitae isti habeant, & hi semissenta: nisi i

210쪽

ORATIO IX. . 16 3men in assem Iuniorum nomen admittamus. si mores adsimi, in omni aetate senes semus;&majores aetate,si majora molimul. Animi, non anni aetatem faciunt; bc cum vigorem se, nectus habet, selo nomine tanquam

malu mulctatur. Itaque maturam . .

Virtutem in Iuventute laudare mihi liceat:sed Spem Indolentque, liberrimo adfectu. illam Pueritiae, hanc 'dolescentiae propriam , velut notam. Mitto Natales; Belta enim omnes sumus: 'mitto incunabula & crepuscula Rationis; rudes enim omnes licdem Naturae initiis fuimus; a surgentis pueritiae flore ordior, & prima pudoris purpura, qua ah ni praetextati

commendantur. Vt amatu ina caeli facie reliquum , diem ' conjicimus: 'sc a puerili verecundia reliquam vitam. Belgis innatus hic color, pari paene initio vitae & virtutis. Pallere vultus nostri nesciunt, puti&sereni . ι emper, ab animo puro ac sereno. Naturymis sequimur, nec abducimur Vrget illa clementii freno indolem, pueri' , facilique - L 1

SEARCH

MENU NAVIGATION