ErycI Puteani Suada Attica, sive Orationum selectarum syntagma. Item Palaestra bonae mentis, prorsus innovata. Operum omnium

발행: 1615년

분량: 864페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

si 8 ERY cI Pu TE ANIobservare licet) Gallina frequentius

erigat Caput, caelumque spectet, indicare ipsa manifestismo videtur signo, unde Concipiat. Caelum videt, cum non intelligit, implente negotium suum , natura, sepcundo partu quotidie exprimit id amplius Mundum nasci posse, quem μquege-

itum, neque interiturum unquam multi

crediderunt, in ovo videmus. Atquo Iaaec de forma obiter notare libuir, quam in reliqua fere natura expressa& ab omni propemodum art* adoptatam esse, paullo post ostendam; nunc, ut suum oratio ordinem servet, Color inspiciendus est; qui a merito laudari possit, hinc conjice; relucet. Nihil candore speciosius esse fatentur omnes: hinc lucem am mus, noctem odimus. Quin Deum ipsum, ut pulcherrimus appareat, puro die velut circumscribimus; inferos ut turpissimi sint, densis caecisque tenebris sepelimus. Ovum igitur Camdidum cst, sic quoque caelum imitatur: nec vehementius quippiam a coloro laudare Vetςrei potuerunt,

612쪽

'ORATIO 'XX. lquam ut ov6 praeferrent. Candidum,

inquam ovum est; Momnes tamen

Colores admittiti scribi potest, pingi potest, tingi potest; &nunc flavum,

nunc rubrum, nunc Caeruleum patrii

ritus faciunt. imo candidum eis, & sic pulcherrimum: candidum, & sic purissimum, faustissimumque. Alio Cois lore nec diadema pingas, nec ad honorum petitionem Romani olim ad missi. Plenam tamen ma3estatem si desideres, asseverare possiim, purpum, reo interdiim Cortice ovum nasei Minsigne velut regium praeferre; imo in omen regni, sive imperii accipi. Scriribit Spartianus, eo tempore, quo natus est Antoninus Geta, gallj nam in aula, sive olla, ovum peperisse purpureum; quod cum allatum Bassianus frater esus, adhuc parvuluS, acciperet, & quasi ludens applosuin ad ter ram frangeret, Iuliam matrem in ligo verba jocata, Maserim par da, patrem suum occidi . Ac sane occidit postea; ut velut divinitus emissam putes . d , gurantis ς non ludentis vocem. Og-cidit inquam,&Pem vivum noluit,

613쪽

32o ERYCI PUTEANI divum fecit. Similiter de Alexandro Severo Lampridius refert, Inter omina imperii habitum ab Aruspicibus Purpurei coloris ovum, quod matri ejus vix puerperae avicula obtulit re

cens natum.

Sed haec degenerantis naturς vitia de errores sunt. Nam & oves purpureaS, vicino velut nomine, natas esse, iis

ejusdem Lampridii Diadumeno legimus. Nigrum fortassis ovum ille proseret, qui talem esse nivem ore plusquam philosophico dixit. Breviter & ab luto Naturalis historiae scriptor: Omorum alia esse candida , ut columbis, perdissim; alia pallida, ut aquaticis; asia 'nritis diuincta , ut meleavi

alia rubri coloris, ut Phasianis, centariast. Omnia ad corticem, sive cutem ovi referenda sunt, qua nucleus V lut immensi pretii thesaurus tegitur. ipsem enim si penetramus, novas coloris delicias oculi invenient. In caelo quidem distincto lumine Sol lu-

Cet, in domo ignis: cogita nec Sole ovum, nec igni destitui. quem ut seorsim inspiciam, partes examino dc velut

614쪽

ORA TIO XX. yra velut sejungo ; corpus in membra, mundum in elementa. Universum igitur ovum, ut forma sua dc color: definitum est, partim ς testa, quam

nunς putamen, nunc corticem adipellamus, dc crustam, partim e n cleo constat. Testae membrana af haeret, & velut involucrum . nucleusi

in albumen dc vitellum distinguitur: N in hujus medio, ut scribit Rinius. parva inest velut ianguinea gutta quod esse cor avium existimant,priamum in omni corpore id gigni opinantes. Testam nonnunquam moulem esse mirum sit, nisi imperfectam adhuc censeas: sed duplicem quoq;

e animadversiam est : intra cortiscem albumen, & intra albumen comticem. ubi id inprimis dissicile, quomodo duru sub molli cogatur. Alb men vero alii alborem dc liquorem album, alii candidum ovi, & candorem ; Graeci similiter Mυκον τῆ ως, dc nominant, quod geminum aliquando nasci nonnulli tradunt, dc membranula interius distingui. Via tellus vita dicitur , quae non qui

s dem

615쪽

ERY cI PUTE ANIdem pullo, sed potius homini accindit. avita, id pst alimento vitae. Cto nim sine cibo nemo vivit; & sic quod alit maxime, vitam quasi donat. Olim nonne ritae symbolum a Cibo victui fuit 'Hinc quidem quercuS,hurmani generis prima altrix, Coronam praebebat civica; &qui servatus erat, non Certius acceptae vitae salutisquesgnum dabat, quam quod in totam timem aliquando staffecerat. Malo igitur, ne vitellus ignoretur , ab homine vitam, quam a pullo derivare. Ac sane , quia plura in cibum ova, quam in avem natura destinat; imo quia nonnulla staturae inepta sunt Sirrita redduntur,quippe citra Coitum generata; tanti pretium nominis nu- aerimento potius, quam generationitid scribendum est: nisi id omnino fac. rari volumus, quod absurdissimum est , in ovo a gallina adhuc virginei edito vitellum non essὸ : id enim nullo unquam incubatu, nullo Calore in pullum maturescit. Ideoque

contrarii effectus sunt: quippe sub matre corrumpitur , sed cum cibus fili

616쪽

ORATIO XX. Sa. sit, alit: in nido putor est, incorporire humano vita. An dicam , longa purius meliusq; ovum est , quod p trem non agnoscit: Imo an dicam e hic Venus ammunda est, & infici Quin etiam, si Plinio Credamus, nos aliam ob causiam vitam k vitello pullus potest cape re,quam quia nutritur Ipsum coim animal ex albo liquore

ovi Clarporatur; cibus ejus italuteo est, Si igitur vitellus est quia nutrit, mi nis potius Causavit us est.quam ani malis. Vires m ob vitelli nosco, & in nomen , quemadmodum explicui, consenties. A colore vero luteum ovi, quemadmodum ipse vitellus cro Ceus, Gretce τῆ M appella tur. Admirabili igitur ordine compactum a provida vatura ovum deprehendis. in ipso. meditullio luteum latet ; illudque interdum geminum ; maternu terrae ossicium imitatur, alit enim: album en circumfusum est, quem ovi velut aerem possis nominare: putamen extimum summumque, & imginem caeli habet.

Ita quidem Varro apud Probu

Grammari

617쪽

tibusque augeri r hoc pondere siro&soliditate trahi. Quemadmodum ec Circa cadaver usu venit: id enim spiritu destitutum primo fundum petit, & in imo.delitescit; mox ubi computrescere Coeperit, emergit ac natat. Sic vero & in ovo velut cadaver habemus , sed Corrupto ; hominisque fatum haec imago, hoc ovum sustinet, quoties tabescit ac moritur. Moritur Vum, neC Colorem servat: & ut scias, in hoc naturae miraculo meras te nerrimasque delicias esse, nihil tani

facile perit , quam quod praestantisi simum est: ac tale esse debebat, quod

tanta custodia servaretur, albumine Cinctum, membrana clausiam , testarnumtum: imo tale esse debebat,quod auri Colore.dignum naturaJudicavita Ergo non in terra tantum, sed & in

ovo habent mortales quod qstiment: quain pulcher vitellus, tam quoquου pretio- est: pulcher ideo, quia pre tiosus. Has divitias si intellexisset Rex Mydas, & aurum invenisset & obsis nium: nunc quemadmodum cupidi tale c-us fuit , ita fame periit: dc

618쪽

VOvcndo egit , ut Stissimus & simul miserrimus esset. Medullam cum dico , dignitatem exprimo. Ovi luteum, medulla ovi est, pars optima, quia intima. Medulla, inquam, sed mollius teneriusque a natura hIC coli locata, quam in homine atque brutis videmus, quae durissimis conclusa ocsibus, vitae vigorisq; sui elementa cir' Cumferrent, turpi Colore , velut famguine maculata. In Ovo , ut delicata omnia, ita distincta 5c venusta sunt, ac prorsus virginea. Putes in argento aurum, in aqua ignem: in crystallo chrysolithum, in nive Crocum, in vitro'electrum, in lacte purpuram natare. Sive igitur formam , sive C lorem examinemus, nihil pulchrius ovo : omnium quae amare & aestimare possis imaginem Continet. Repeto voces meas: Nihil pulchrius ovo: mundi ordinem , elegantiam , & Ornamenta habet. Imo augeo voces meas: Nihil robustius ovo. Firmitas putaminum, ut verbis Plinii utar, tan-ra eis, ut recta , nec vi nec pondere ullo frau- ur, nec ni aullulum infima ro-

. Conan

619쪽

funditate. Qui nervos&firmitatem, Corporis Iactant, hoc certamine CX-erceri selent, ut confringant ovum.

Conantur etiam, & strictis nexisque digitis ut umq; cacumen valido palmarUl , nisu premunt, sed quid i ut frustra sint, dc vires humanas a fragili testa vinci fateantur. Putares sub ipsis manibus ovum in marmor Cbm mutari. I nunc homo, & roburneta tenui stimum corticeni non dicam , Conderere, sed ne commovere quidε potes. a id dicam ξ nisi ludere hia- , citram , mortales vero illudi Z Quod tenerrimu est,firmissimum tamen ex istit. nihil facilius laeditur frangiturque, nihil pertinacius resistit. Mira Culum si quis velit, hic habet. Nublum vitrum ovo fragiliuς est, nullum tamen aes, nullus chalybs durior: levi Casu aut collisu vulnus capit&emuit;& vim tamen omnem e transversis illatam superat. Si partes has concedis ovo, dixerim, iii capite pedibus

tantum robur essh. Caussam verotia

'tura conditio I ligni non obsculani sinet, quod frangi transversim potest,

620쪽

ERY cIPvTΕΛN1test, recta non potest. hic enim quia longitudo fit crassities, prementi resistit, quicquid extensum est, & in

unum robur Coalescit ac conspirat.

Subtilior ratio a poris sumatur, qui nervis suis, ut sic appellem, distinisti secundum longitudinem, non crassi-tie'a excurrunt. Rupturam igitur compressio facit, cum in inane inci dii ; 1ed ipse inanis est, cum in selidu nititur , etsi procurrentibus poris &velut comitibus interstinctum. Vtcumque ista sunt, mira sunt: sed idem ovum dc durissimum &mollissimum esse facilius credas , si fortassis quod optimum est, fieri pessimum posse pronunciem. . In hominibus id sive ingenii, sive educationis pravitate Contingit, quorum aliqui boni sunt, plures mali, & sic tamen bonos ipsi

mali commendant. Ovum , optimum est, cum recens: Contra pessi mum , cum vetustum & grandaevum.

Dicam potius, jam desiisse ovum , .

postquam factum est pessimum ι imo

nec esse, postquam malum esse in- coepit. O pugnantem naturae incis-

SEARCH

MENU NAVIGATION