Dissertatio medica, exhibens cogitationes physiologicas de vita, et vivificatione materiae humanum corpus constituentis

발행: 1782년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

COGII ATIONES PHYSIOLOGICAE,

MVita, et vivificatione materiae human Um corpus constituentis.c APUT PRIMUM hitae in genere coni deratae notionem disinctamquaErit, reperta nque de itione exprimit.

PRIMO, ut recenseamus, et explicemUS, quae Unque ad constituendam vitam in materia humani corporis requiri videntur, ante Omnia opus est, ut quid vivens cor-PUS, Vitaque, et mors, et cadaver nobis dicatur, distincte, et perspicue declaremus; quamdiu enim ipsius effectus, cujus causas investigare constituimus, Vaga tantUm, atqUe confusa notio animo nostro oberrabit, quae nunc hac, nunc illa specie sese offerens, incautum fallat, et illegitimo terminorum numero involVat, vana videntur fore, et lubrica, quaecunque de ipsius causis, et requisitis, inani specie delusi, uobis videbimur detexisse. II.

12쪽

ψD EVITA

II. Viventium alia manifestius vivunt, obscurius alia ; ac manifestius quidem animalia, his obscurius vegetabilia,

magis etiam obscure fossilia, Ut arenae granulum, et exesi ferri rubigo vix vivere videantur ; adeo Vero obscure eorum partes separatae, Ut si ebUrneam sphaeram, aut asserem ligneum vitae participem feceris, metus etiam sit, ne

Anticyram navigare te jubeant, qui paradoxis philosophicis parum delectantur. In animalium vero classe ea, quae perfectiora habentur, manifestiora vitae indicia praebent, minus manifesta, quae ab hac persectione sunt remotiora; in quibusdam enim ob fabricam Obscurius organicam vita latet ; in aliis, ob defectum materiae idoneae est inconspicua, in nonnullis ob exiguitatem sensui subducitur. Si eapertior est canis vita, quam ostreae, adulti hominis, quam foetus bimestris, balaenae, quam Vermiculi microscopici. Imo etiam in animalium terrestrium perfectissimo homine

et adulto, et maxime conspicuo ita saepius vita supprimitur, ut nulla arte, nulloque criterio, Ut in Asphyxia a stiba mersione, viventem ab ejusdem cadavere possis discernere. III. Eidem igitur subjecto, et obscurius vivere accidit, et manifestius: Quae, quum graduUm tantUm sit, atque numeri disserentia, nec ex veteri praescripto speciem variet, intelligitur, dum generaliorem Vitae notionem perspicuam et accuratam nobiS formare cupimus, eam aptissime ex consideratione animalis cujusdam perfectioris, nobis familiaris, cujusque manifestissima vita est, esse petendam, adeoque praecipue in hominem adultum, sanum, et vegetum, oculos esse conVertendos, EX

13쪽

Ex cujus contemplatione facile adparebit, manifestam vitam iis motibus satis certo cognosci, qui hominem et sensibus suis uti, et membra pro arbitrio regere, caeterasque functiones, quas Physiologi enumerare consueVerunt, Perficere demonstrant; quamobrem hominem, in quo horum motuum penitus nulli comparent, aut omnino iners cada-Ver esse, aut perquam obscure vivere tuto concludimus. IV. Ex hac quoque observatione non tantum, quid inter illum, cujus manifesta vita est, et obscure viventem intersit, detegimus, sed etiam differentiam obscure viventis a mortuo Una percipimUs. Quia enim mors Vitae privative est opposita, et meram sitae cessationem significat, obscurior vero vita a manifesta gradu tantum differt, liquet in obscure viventi principium, et causam essicientem illorum motuum, qui manifestam vitam ab obscura ejusdem speciei distinguunt, superesse, sed ob defeetum causarum, sine quibus non fiunt, in m nifestos motus non terminari, neque externo effectu praesentiam suam testari, iisque redditis vitam manifestam denuo resuscitari, in mortuo Vero ipsum principium vitae essiciens penitus esse sublatum.

Haee lassiciunt distinguendo in persectioribus viventium speciebus vivum a mortuo ejusdem speciei, et vulgus ipsum vitam pro motuum naturalium, vitalium, et animalium, principio habet. Quum autem motuum horum in diversis viventium speciebus insignis sit varietas, notionem vitae in genere consideratae

14쪽

D EVITA

deratae non poterimus acquirere, nisi ideam ab omnium viveutium, qua talium disserentiis abstractam, formando. VI.

Quam primum vero motus a Vita pendentes aliqua cum adtentione consideramus, facile animadvertimus, eo tendere omnes, Ut ex materia corporea unum harmonicum constituant, aut natum conserVent: Unum Voco harmonii cum, cujus partes successiVe mutantur hac lege, ut status uniuscujusque statum reliquarum determinata ratione exprimat ; dubitari enim primo non potest, quin omne vivum compositum sit harmonicum, quum partium corporis humani consensus, et harmonia, vel stupidissimo fabricae nostrae consideratori non esse nequeat Obvia, idemque artificium in inferioribus etiam viventium ordinibus adpareat, semper quidem obscurius, quo longius a perfectione receia seris, sed ita tamen, ut semper supersit aliquod adgnitu facile. Deinde evidens est, Viventem fabricam materiam respective nec viventem, nec organicam, quae alimenti forma, sive per primas vias, seu alio quocUnque modo adfertur, ita subigere, ita sibi adsimilare, et unire secum, ut ea quoque particeps Vitae fiat, et communis harmoniae vita

talis legibus subjiciatur. Tandem tertio in viventi systemate generalem quemdam ex interno Principio proficiscentem nisum in unitatem illam harmonicam manifeste detegimus, et nostrum quivis hujus Unitatis adpetitus sibi conscius est, trahiturque Vitae melioris anticipatione quidquid non invitum moritur.

VII. Sed magis idem confirmat comparatio vivi corporis cum eodem jam mortuo, quorum differentia magis in conspectum prodit, si manifeste vivens cum manifeste, id

15쪽

est omni nota, mortuo conferamus : In qua comparatione primo animadvertimus, semiputridum cadaver haud secus atque inertem truncum jacere, neque suo se loco movere posse, dum sanus qui est, facultatem habet summa

agilitate huc illuc circumvolandi; calet hic, friget illud ;abest a facie rubor, visus, loquela, caeteraque adfectus, et animi sensum exprimentia indicia, collapsis solus insidet genis cum tristi livore inimicus vitae pallor; ad exquisitissimum chemici acris, vel pungentis mechanici stimulum, nihil testatur se sentire, dum quae secernenda ssint, et eX-

cemenda vivus studiose separat, et idoneo tempore expellit, cessant hae functiones in mortuo, quae contra ex legibus vitalis harmoniae recondenda erant, et arctius colliganda, ille sinit dissiuere, quae sui juris facta, et almosphaerae viribus distatuta ventus dissiat, aut aqua imbibit, aut terra absorbet, redditque singula suis, ex quibus olim erant petita, tribus Chaotici regni promis condis, nisi forte voracioris regni quis incola partem ad se rapiat, antequam apte ea possit recondi ; ipsa quoque ossium firmitas longa

putredine vincitur. Imo etiam cadaveris particulae positiva vi, et propria actione se mutuo fugere videntur, et a se invicem recedere, et hoc uno forte respectu materia mortui corporis tantum non iners est, sed vitali unioni inimica sui ipsius dissolutionem promovet. Id certum est, Omnem Vim particulis cadaveris inhaerentem ita esse determinatam, ut sub iisdem conditionibus destruatur, ac dissipetur fabrica, sub quibus eam in vivente corpore harmoniam partium conservari cernimus, per quam Omnes in unius corporis organici constitutionem conspirant. Imo, si accuratius, ac majori diligentia, quae in ViVente occurrum contemPlemur, omnia vitae phaenomena ad unitatis hunc

16쪽

hunc adpetitum tanquam principium universale reduci posse deprehendimus. ADPETITU Μ voco, nisum ex interna

principio proficiscentem insatum futurum. VIII.

Excluderentur sic satis prompte a vitae notione systemata externa facie unitatis adpetitum mentientia, quibus ne Perdurissimam quidem viventis adpellatio concedi

potest, ut DAEDALI Columbae, caeteraque animalium actiones imitantia humanae artis miracula, nec non rerUminanimatarum amicitiae naturales, nusquam non obviae: Huc refer magnetis cum ferri scobe, etiam interposito obstaculo, unionem molientis nisum, acidorum cum alcalicis, terris, metallis, &c. concrescendi virtutem, tubulorum capillarium ex vase liquorem evocantium vim, et in UniVersum miram corporum vicina trahendi potestatem, quam materiae corporeae ita communem esse censent, qui NEWTosi principiis insistere amant, Ut etiam corpori essentialem eam esse pronuncient. Aquae de stillicidio casurae guttam vacillantem, aut candelae jamjam deficientis, et extinctioni proximae labores, et reluctationem quis unquam vidit, nec mirabilem illam uniendi vim, ac dissolutionis metum adgnovit Z quem tamen in omnibus his cum vita, et sensu conjunctum esse vix opineris. IX.

Sunt tamen quaedam, quae Unitatem non magis adpetere videntur, quam horologia, et quaevis alia automata

arte facta, quibus nihilominus vulgari loquendi formula visentium titulum adjudicari videmus : Illas mihi volo animalium partes, quae a principio unitatem adpetente separatae, simili modo agere pergunt, quo egissent ipsi sociatae, cujus rei plurima exempla proferre liceret. Micat

17쪽

ranae corculum thorace eVulsum, et abscisius araneae Pes alterno motu flectitur, et extenditur ; multifariam divisi vermes repunt, et amputatae aΠgUillarum caudae, incedit capitis sui immemor gallus gallinaceus, et deces- latus obambulat, &c. In quibus omnibuS si Vulgus, tri- Umque litterarum tyrannus, Mos ', vitam aliquam ad gnoscere cogant, eandem nempe illam, quae parti inerat, Antequam a toto 1eparabatur, fatendum est, nimis angustam esse Vi TAE notionem, quae per unitatis adpetuum limitaretur, rectiusque vitam dici posse PACULTATEM EXERCENDI ILLAS ACTIONES, QUAE AD UNITATEM SYSTEMATIS UNITATEΜ ADPETENTIs PERTINENT. Talis nimiruinet Deo tribui solet, et homini, et aiscerptorum animalium membris sublato commercio cum encephalo, qui Vitae animalis fons habetur, irritabilibus:

' Nec vulgus tantum, aut mos, sed accuratissimus etiam animalis

oeconomiae indagator Clar. WHYTT. Is au man inquit Ordinary sense, ho is no philosopher, be assed, ub the beari os a fru beati after beingseparated from the bose, and rene a iis morions πhen prichined Z he bili rearib fast, betat e the=e is life tu it. This is a proper an-fwer I for a better, perhaps, cannot be suen 6 rbe abies philosopher. Si υulgaris judicii homo quilibet, nec philosophus, interregatus fuerit, curraninum cor, postquam a corpore divisum est, vibret, suosque motus, spungatur, redentegret ' prompte respondebit, quia intus vira est. Adpο- sta haec est responsio I forte enim melior ne a sagacissimo quide=η pbiis ph o suppeditari potes. Obs on Irritab. Oper. apo.

18쪽

DE VITA CAPUT SECUNDUM ad con tituendin corpus praeter materiam corpoream opus esse osendit vinculo aliquo sub antiali,

quo cohaereat.

T A T A definitione vitae in genere IX.) ad dissiciliora descendimus : sequitur nimirum, Ut generalem hanc vitae ideam per specificas ipsius disserentias ita limitemus, ut ejusmodi vitae descriptio prodeat, qualis homini est propria : quod ut rite fieri possit, in antecessum enumerandae sunt omnes entium species diversae, quae hominis compositionem ingrediuntur; incassum enim humanae vitae ex horum principiorum commixtione orientis rationem investigare adgrediemur, quamdiu ipsius subjecti, in quod vita cadit, naturam ignorabimuS. XI. Primo ad hominis viventis fabricam pertinet MATERIA CORPOREA smateriam corpoream illam meo, quae spatium re et . Adeo id manifestum est, Ut nemo, qui non penitus materiae corporeae existentiam sustulit, eam ab hominis viventis constrauctione arcere hactenus sustinuerit. Concessa hac materia, proxima quaestio est, an ex eadem

sola, posito artifice satis perito, atque potenti, datisque instrumentis idoneis, homo vivus exstrui possit Z Si possit, nihil ultra nobis quaerendum est materia contentis, si nequeat, diligenter exquirenda sunt, et seorsim exhibenda, quae

19쪽

CORPORIS HUMANI. ar

quae praeter materiam in omni homine occurrunt. U. traque sententia suos patronos nacta fuit; qui enim ex principiis corporeis finita omnia proficisci contendunt, necessitate quadam inducti primam tuentur; ex adverso his sunt, qui materiae corporeae vires ita determinari posse inficiantur, ut viventis hominis phaenomena exhibeat, nisi cum materia substantia quaedam incorporea, et Corpore praestantior componatur, a qUa tanquam Prima scaturigine vita in materiam distribuatur. XII.

Quod ad me attinet, in hac sententia me versari profiteor, ut adeo non sussicere materiam corpoream ad construendum hominem arbitrer, Ut ne cadaVer, aut Arende granulum, Verbo ne minimum quidem corpUsculum ex eadem confici posse existimem, fine admixtione alterius principii toto coelo a materia corporea diversi, adeo Vealterum hoc principium tam in humano, quam in omni alio corpore praeter ipsam materiam, adesse debere.

XIII. Quod quum sine demonstratione dici non debeat, adtente considerari velim universalem illam tendentiam in Unitatem, quam omni corporis cujuscunque particulae insitam observamus, Ut etiam in majoribus massis laxius cohaerentibus impetus illius vestigia supersint, ac ne aquae quidem particulas sine reluctatione, et vi separari deprehendamus. Convertit in se mira haec proprietas antiquis jam temporibus omnium philosophantium oculos, diuque in scholis physicorum agitata fuit quaestio, Undenam nisus ille in continuitatem in materiam corpoream irrepserit Z organismum partium huc nonnulli adtulerunt, alii adtractionem, alii impulsum externum, et violentam

quietem,

20쪽

DE VITA

quietem, alii adfinitatem, alii spontaneum consensum, alii ex machina Deum, &c. quorum opiniones ob angustiam loci, et materiae ubertatem nec recensebo, nec refellam, solam nos naturae simplicitatem secuti rem summopere arduam videamus breviter, et Perspicue. XIV. Primo materiam corpoream omnem actu exi stentem definito numero particularum simplicium, id est substantiarum separabilium multitudinem non involventium, ultimo constare adsumo; hanc enim propositionem, ne prolixiori demonstrat one sermonem interrumpam, hoc loco mihi postulo dari, plenius eam in scholio huic capiti adjiciendo demonstraturo : simplices has particulas in posterum

materiae corporeae ATOMos adpellabimus. XV.Ρonamus deinde, materiam corpoream omnem in atomos suas ita esse resolutam, ut singulae a reliquis prorsus separatae existant, nec earum Ulla cUm reliquis communi limite terminetur, aut ab externa causa finita adficia

tur.

XVI. Ponamus porro, totum hunc mundum iis atomis esse conflatUm, praeterque materiam corpoream nihil existere finiti, quod facile obtinebimus, si caeteras substantias tam altiorum ordinum, quam inferioris notae si quae forte darentur) per abstractionem mentis ex universo rerUm systemate exterminemUS.

XVII.

His positis, facile animadvertimus, unamquamque atomum, definita cum sit, certo potius quodam modo, quam contrario,

SEARCH

MENU NAVIGATION