장음표시 사용
31쪽
23 corpus nunc non existeret, sed extitisset tantum, et futurum esset, imo ne hoc quidem, sed nec fuisset, nec futurum esset, nam esset nunquam Prop. I. Cor.)Atqui corpus, quod movetur Ηyp.) est, et fuit, et erit. Ergo, &c.
Omnis duratio composita partibus 1implicibus constat Prop. I. Cor.)PROP. III. Omnes durationis partes simplices sunt inter se aequales. Dem. Quemadmodum essentia substantiae semper est
sibi similis, ita etiam ejusdem existentia omnem mutationem respuit: Ipsa enim essentia existit. Porro praesens momentum nil nisi repetitio est existentiae proxime praeteritae, adeoque Praesens momentum aequale est momento proxime praecedenti.
Verum omnia durationis momenta sunt, vel fuerunt, vel futura sunt praesentia. Ergo singulae durationis partes simplices aequales sunt momento primo, ac proinde etiam inter se.
Hinc liquet, partes simplices durationis determinatam rationem ad se invicem, adeoque ad totam durationem habere, nec non, numerum Partium simplicium, quibus omnis duratio definita componitur, definitum esse. PROP. IV. Extensum de itum ultra certum numerum partium implicium dioidi nequit. Dem. Minutum primum, quod describendo lineam u-uius pedis ex hypoth. consumitur, definito numero momentorum
32쪽
mentorum simplicium, non ultra divisibilium constat Prop. III. Cor.) sit numerus ille ran. Si partium numerus, in quas extensum dividi potest, omnem numerum definitum superat, dividatur linea, quam corpus motu suo describit, in an partes, et evidens est, corpus, quod uniformi motu tempore n momentorUm simplicium lineam an partium percurrit, omni momento simplici versaturum in a locis simul. Quod quum contradictionem implicet, sequitur, lineam datam in an partes non esse divisibilem, et omnino numerum partium lineam hanc constituentium non esse adeoque, qUUm demonstratio haec in omni casu procedat, extensum definitum ultra,
33쪽
CORPORIS HUMANI. ες CAPUT TERTIUM
Non quidem male materialisas mentis humanae proprietates , et corporeae materiae adtributa eidem subjecto tribuere, attamen mentem rem esse a materia corporea toto coelo diversam, hominemque Civentem mero corpore majus quid esse contendit.
HAE NOMENA, quae in omni corpore OccUTTUnt, nullo modo locum habere poste, nisi in systematibus Compositis, quorum principia physica Viventia sint, et animata, Cap. proxime praecedenti conatus sum ostendere :hanc disputationem excipit haud minoris momenti quaestio, an scilicet per phsica corporum principia sola explicari possut phaenomena, quae in homine vivente, sano, et vegeto nobis inerunt ρ Ad quam quid respondendum sit, dubitare non poterimUS, postquam ejusmodi humanae vitae comitari phaenomena intellexerimus, quae cum natura Compositi mere corporei nullo modo in concordiam redigi possunt. Id vero omnium luculentissime me ostensurum confido, si primum evicero, actiones omnes in fabrica ex elementis
corporeis, qualia Cap. praeced. descripsi, solis conflata ab ejusmodi principio proficisci, quod principio hominis vitali contrarium est, et inimicum, deinceps demonstratu-XXXIX. XL.
34쪽
TUS, Corporis humani viventis, qua talis, actiones legibuamechanicis, quibus essicaciam cujusvis fabricae corporeae, quomodocunque compositae, constringi omnes fatentur, ediametro adversari.
Prior propositio confirmatur comparatione principii, a quo pendent ustioneS corporum, cum principio humano vitali, quatenus id ex effectu cognoscitur : primum Compositum est, et oritur concursu virium singularum mole Cularum, quarum compositione fabrica corporea nascitur ;singulae adpetunt propriam suam Unitatem ; qUUm aUtem Uniuscujusque unitas disserat ab unitate, quam reliquae adpetunt, evidens est, adpetitum compositi corporei non esse adpetitum unitatis, sed multitudinis ; at in homine Vivente unus est unitatis adpetitus : Ne vero quis excipiat, ad vitae rationem sussicere Unitatem compositam totius, in quam singulae partes conspirent, qUalem in eXercitu, aut militUm cohorte, apum examine, republica democratica, &c. ObserVamus, in quibUs unanimis est, ac veluti unus compositus adpetitus belli, certaminis, alvearis, publicae salutis, &c. quem adpetitum tanquam UnUmunius subjecti aetum considerare consuevimVS, animadvertendum est, in omnibus his, quae per accidens sunt unum,
non reperiri subjectum, quod compositi hujus adtus sibi immediate sit conscium, neque ex pluribus Unitatem adpetentibus compositum subjectum posse conflari, quod compositi adpetitus immediata conscientia agatur ; homo vero sui adpetitus immediate sibi conscius est ; ex quibus perspicuum sit, principium vitalitatis in homine ex principiis materialiter distinctis non esse compositum.
35쪽
Proximum est, ut ea argumenta Videamus, quae indicare Videntur, actiones humani systematis legibus mechanicis esse contrarias ; hoc enim s. evicero, facile obtinebo, hominem fabricam non esse mere corpoream : Nam quia mechanices regulae ex ipsa corporeorum elementorum natUra derivari debeant, evidens est, nullam excogitari Posse, fabricam ex elementis corporeis sibi invicem adaptatis constructam, cujus actiones per leges mechanicRS, atque compositionis modum explicare nequeant.
Ut autem dicti fidem faciam, considerari velim, nullam machinam construi posse; quae propriam VirtUtem augeat: machinam si tibi constructam velles, quae nunc adtollendis quatuor libris vix susticiens paucorum annorum spatio ita se perficeret, ut jam centum libris elevandis par esset, nec mole tantum cresceret, et viribus, sed et ipsa, propriam sibi formam his usibus accommodatam conciliaret, risum excitares etiam mediocriter mechanicurum artium peritiS, nec reponerent tantum, ob impermeabilitatem materiae multis difficultatibus id esse involutum, et humanam solertiam superare, sed etiam postulatum hoc cum legibus virium, et motuum mechanicis stare posse,
Nam licet non inficior, per causas mechanice agentes quodammodo explicare posse, qua ratione suppeditata materie idonea instrumentum aliquod continuo mole, et viribus augeatur, quemadmodum statera, cujus brachium longius ligneum est, alterum ferreum, adtracto ex aere humore
36쪽
humore potentius elevat pondera, mechanice prorsus in explicabile est ; quo pacto automaton imperfectioris primo fabricae postea se ipsum in praestantioris strivsturae con-1Ormationem convertat, ut fit, ubi excluso in lucem foetu, obturato foramine ovali, et canali arterioso, nova via sanguini per pulmones aperitur, ne dicam omni reconditioris mechanismi influxu majorem esse novarum partium formationem ; has enim in tenero embryone tanquam in compendio ita omnes praeextitisse, ut ex alimento deinceps ΠOVae Prioribus non adjiciantur, ne pertinacissimi quidem evolutionis defensores, ut puto, adfirmabunt ;quis enim olfa quondam epiphyssibus suis caruisse, et abscissas lacertarum caudas, chelasque cancrorum ex alimento restitui, inque partibus noviter enatis vasa, et nerVOS succrescere ignorat Z
Idem novo argumento confirmat mirabilis illa vis noxios motus in viventi corpore per morbificas causas excitatos suffocandi, inque eorum locum substituendi saluberrimos, qua detrimenta accepta animalis natura resarcit, inlatas injurias averruncat, morboS curat, nocitura fugit, aut praesentibus malis remedia, quae ipsa paravit, opponit, quam nemo in dUbium vocavit, nisi qui rationis, atque experientiae lumini clausit oculos, nemo in machina mere corporea qUaesiVerit, nisi qui simul reactionem in determinata parte actione majorem cum mechanicis legibus conciliare sustinuerit.
Ne vero diutius iis inhaereamus, quae licet firma sint, sorte non omnibus aeque sunt in confesso, videamus argumenta Psychologica, quibus anima se ipsam ab omni
37쪽
concretione corporea diversam judicat. Nam quia anima, quo nomine hoc Ioco perceptionis principium internum in homine mihi volo, se ipsam immediate intuetur, atque etiam, imperfectius licet, corpora, quibuscum Proxime conjuncta est, sibi repraesentat, eaque proximi corporis repraesentatio erroris sit expers, ut antea conatus sum ostendere , rationi consentaneum est, ut anima etiam seipsam cum natUris corporeis conferre, . atque in quibus cUm corpore
conveniat, quidque ab eodem differat, distinguere possit.
Si enim unus, idemque limes communis separationem faciat corporis ab anima, atque modus, quo limes hic corpus terminat, corporis figura sit; quo vero anima terminatur, modus, idea sit hujus figurae, ac Praeterea modi testentur de natura subjecti, cui inhaerent, hauu minorem differentiam reperiri necesse est inter corpus, et animam, quam inter figuram, ipsiusque ideam in mente ;est autem ipsa figura composita, et divisibilis, idea vero figurae simplex, et indivisibilis, nec constat partibus distinetis inhaerentibus substantiis diversis. Nam, etiamsi partes videamur in ideis, quas compositas adpellant, animadvertere, ita ut idea oppidi, aut arboris, in ideas singularum aedium, aut ramorum Possit resolvi, minime existimandum est, partes illas simul mentem informare, et certum est, ideam compositam V. c. arboris non posse dividi in tot ideas simplices, quot partes reperiuntur in objecto : ergo simplex idea repraesentat compositum extensum. Si vero idea corporis extensi sit non extensa, sequitur, subjectum extensionis ad subjectum ideae, id est. mentem, esse ut extensum ad id, quod extensum non est.
38쪽
Simili ratiocinio facile evincimus, corpus esse ad mentem, ut id, quod successive existit, ad ens simultaneum, seu id, quod simul coexistit partibus temporis diversis : si nempe argumentum ducamus a confusa, id est simultanea. Perceptione eorum, quae successive fiunt, quales sunt aeris, luminisve vibrationes, quarum confusa repraesentatio in mente soni ideam, vel lucis constituit. Quae omnia XXXIX. &c.) accurate perpensa osten dere mihi videntur, in homine Vivente adgnoscendum esse principium aliquod omni composito corporeo praestantius, quod vis motricis, qua corpus concitatur, fons est, et sensationum receptaculum, quodque cum materiae corporeae pluribus particulis substantiam compositam constituit perfectioris quidem naturae, attamen similem hujusmodi moleculae, qualem elementum quodlibet ultimum naturale cujuscunque corporis esse, Praec. Cap. adserui.
39쪽
'Triplex Civentis hominis principium recenset, triplicemque ipsus et itam delineat.
XLIX. SI ad vitam hominis requiratur materia corporea limitata forma nobiliori, quam est omnis forma corporea XLVIII.) et forma substantialis omnis a materia, cui semel inhaesit, per vires naturae sit inseparabiles s XXX. necesse est, in homine vivente praeter animam, atqUemateriam animatam corpus qUoddam reperiri, quod ab anima, ejusque materia inseparabili possit sejungi, quum experientia vel levissime adtendentem doceat, humanum corpus in partes posse discerpi, membris suis privari, et quotidie intestino adtritu functam suo ossicio materiam defricare, et per millena ostia expellere.
Liquido sic constat, in homine distinguenda esse, Imo, corpus, per quod illam intelligimus hominis partem, quae per vim finitam divisibilis est; ado, animam, quae Vitae principium sua essentia involvit, atque corpori extenso simul praesens existit ; 3tio, animae vehiculum, quae illa materia corporea est, quae cum anima in substantiam compositam multiformem, ne unitis quidem totius Uni versi viribus dissolvendam, concrescit. Pro
40쪽
Pro triplice hoc humani compositi principio triplieem
nos vitam admittere decet, animae, vehiculae, atque corporis, quae conjunctae compositam hominis vitam consti
LI. Triplicem hanc hominis vitam rite intelligi non posse, nisi quis in antecessum naturam subjectorum, in quae illa cadit, investigaverit, res ipsa loquitur, ejus vero cognitionem ex disciplina cum psychologica, tum physica hauriendam esse, aeque evidens est. Omnem enim animae rationem exponere, deque ipsius vita agere psychologi est, dum corporis, et materiae corporeae, nR-turam physicus tradit. Etsi autem de anima, ejusque vita, deque natura, et vita vehiculi ex professo dissererea proposito hujus dissertationis alienum videri possit, sunt tamen his de rebus hoc loco pauca quaedam monenda, quae theoria, quam propono, sibi habet peculiaria, imprimis quum ostensurus sim, mentem, ipsiusque vehiculum inter causas vitae corporis numerundaS esse, et considerandRS.
De anima quidem hominis Ultra ea, quae dixi in praecedentibus, nihil habeo, quod moneam, modo teneamus, ipsius formam simplicem esse, eamque vitam vivere 1implicem, essentialem, primitivam, et spontaneo unitatis adpetitu definiendam.
De vehiculo vero multa quaeri possunt, ad quae hactenus nec facilis est, nec tuta responsio. Incertum enim est, an nuda materia corporea id constet, atomorum nempe sub-