Dissertatio medica, exhibens cogitationes physiologicas de vita, et vivificatione materiae humanum corpus constituentis

발행: 1782년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

substantialibus vinculis solutarum acerVO, an Vero mole Ulis, seu minimis corpusculis cohaerentibus confletur Z Valde

interim probabile est, si corpus sit, fluidum id esse debere

subtilissimum, et valde mobile. Quaerere etiam Operae Pretium est, utrum graVe sit, an vero ponderiS expers Deinde, an sua natura frigiduni sit, vel calidum, vel lucidum, vel tenebrosum Z An vero hae qualitates per animam in vehiculum inducanturῖ Unde variae etiam quaestiones nascuntur de composito ex anima, et vehiculo; an animalis caloris causa sit efficiens, et materialist An lumen moveat, ac sua luce haud raro fulgeat post corporis funus etiam cernendum y &c. Quae omnia nec temere adfirmanda sunt, nec etiam neganda, sed donec clariora adferantur, in medio nobis relinquenda.

LIV. Verum vehiculi vita, quia id ipsum compositum est L.) est composita, et derivativa, licetque vehiculo non sit

essent alis, non tamen ab externa quadam relatione Pendet, et substantialis dici potest, informante anima primam vehiculi materiem substantialiter; unde et ipsum vehiculum, totumque ex anima, et vehicUlo compositum immortale est, et vi creatrice, infinita, et immutabili ab interitu, et morte defenditur. LV.Corporis tandem vita, etsi totum viventibus id constat,

et immortalibus particulis XVII. XXXIII. XXXVIII.

quatenUS UDUm est, et totum est, pendet ab externa, et accidentali relatione ad animam, ipsiusque vehiculum, qua Cessante relatione corporis vita evanescit: simul adparet, vitam corporis humani naturali corporis conditioni, et

42쪽

oeconomiae esse contrariam, et vero nomine coactam

Vivit ergo anima vitam sibi essentialem, vehiculum substantialem, corpus accidentakm. LVI. Hujus vitae accidentalis pleniorem aliquam historiam

sequenti sectione tradere conabor, quam nec a proposito meo, nec a Persona, quam cum maxime sustineo, alienam esse arbitror. Si enim tum sanitas, tum ipse morbus unius vitae adsectiones sunt, nihil magis ad sanitatis, morbique naturam intelligendam, adeoque stabiliendam rationalem aliquam physiologiam, pathologiamque conducere poterit, quam abstralia a sanitatis, morbique consideratione vitae theoria: utraque vero disciplina, si quid habeat dogmatica medendi scientia prae empirica arte privilegii, quanti in conservanda, et restituenda sanitate momenti sit, adeo est apertum, Ut etiam, si argumentum hoc dilatare vellem, clarae eruditissimorum virorum, quibus haec scribuntur, coronae merito videri possem facere injuriam.

SECTIO

43쪽

SECTIO SECUNDA

DE mita humani corporis ex professo agit, eamque primo tanquam essectum considerat, cujus causae invesigantur: posea eadem utitur tanquam actionis principio, et emeritus in corpore hominis universo vi vitae enatos in conspectum ducit.

45쪽

CORPORIS HUMANI.

pinalem humani corporis Cisentis causam invesigat, eamque a perferitione, ad quam corporis benescio homini adspirare licet, repetit.

LVII. L T E R A hac sectione propositum mihi est exponere, in qua re vita humani corporis consistat, quidque ea ad vitam hominis conferat, quo Paeto Oriatur, quique eam effectus sequantur. In quo genere ita versabor, ut corporis humani viventis, qua talis, rationem omnem per ipsius causas, et effectus explicandam mihi sumam, eoque ordine progrediar, ut primo, postquam, quid per Vitam humani corporis intelligendum sit, expedivero, causam alem viventis corporis enarraturuS si1m. Deinde, caUlam ipsius formalem determinare tentabo. Tertio, ad materialem corporis viventis causam reddendam accedam. Quarto, sectentem ejusdem causam in conspectum ducam, doceboque, quibus potentiis in materiam corporis transeuntem, per se nec Viventem, nec ad vitam adspirantem vita inducatur. Quinto, conditiones, sine quibuS Per causaS traditas vita materiae conciliari nequit, recensebo : quibus postremo loco enumerationem adjiciam primariorum σα- tuum, qui cum vita proxime, et necessario vinculo cohae

rent.

46쪽

38 DE VITA

LVIII.

Quia enim vita in genere facultas est exercendi illas actiones, quae ad unitatem n ematis unitatem adpetentis pertinent IX.) hominis vero vita ad unitatis adpetitum referri potest sLII.) palam est, vitam corporis humani nobis dicendam esse facultatem exercendi illas actiones, quae ad unitatem hominis pertinent, Vel paulo distinctius modum corporis, quo cum anima, is usque vehiculo unum hominem Viventem constituit. Quum porro in hac secunda dissertationis parte

aliquanto enucleatius in ipsum hunc modum nobis sit inquirendum, vix quidquam facere me posse arbitror ad intelligendam corporeae vitae rationem utilius, quam si1 primo exposuero finalem viventis corpori S causam cognoscendam ex disserentia, quae inter perfectionem substantiae humanae ex anima, ejusque Vehiculo compositae, atque perfectionem hominis, sive ejusdem substantiae cum corpore vivente conjunctae intercedit. Nam postquam perspexerimus, quid in promovenda hominis unitate, et perfectione corpus possit, adeoque quaenam ipsius sit utilitas, quinam scopus, una promptius Videmur intellecturi, quaenam illa sit conditio, quae in corpore requiritur, ut

huic scopo inservire possit. LIX.

Nunc si ea in memoriam revocemus, quae de singularum partium usu physiologia tradit, eaque in unam summam contrahamUs, cuncta eo tendere deprehendimus, ut Ostendant, corpus hominis instrumentum esse, cujus ope anima vim suam in universum corporeum latius diffundit, et emcacius adplicat, instrumentum deinde esse, per quod humanae cognitionis objecta corporea tam proxima, quam remotiora, in animae vehiculo quam fidelissime repraesen

tantur,

47쪽

tantur, instrumentum tandem esse, cujus auxilio homo 1peciei suae continuandae Occasionem praebeat, et materiem. Ex quibus intelligitur, animam corpore adhibito vim suam latius extendere, et cognitionem augere, et continuare per saecula genuS mortale, et cadUcum, adeoque mediante corpore menti latiorem patere agendi, cognoscendique campum. LX. Quum autem Plenior rerum cognitio ad aestiones liberas sapienter deligendas agenti rationali summi usus sit, imo amplificatae cognitionis hic unicUS 1copus videatur, ut liberae hominis adtiones ad ipsius veram relationem ad res ab eo diversaS accuratiuS accommodarentur, facile

percipimus, re bene Perspecta, scopum, Usumque humani corporis esse perfectionem humani fac proinde liberi agentis, qua tali S. LXI.

Sedulo simul observandum eit, animae non tantum ad certas quasdam actiones corpore tanqURm instrumento opus esse, ut subula, filoque sutori, conspicillis myopi seni, dum hic libro versando, ille consuendis calceis imminet, sed ad omnes plane corporis usum ita requiri, ut homone per momentum quidem gradum suUm in creatarum rerum ordine sine corporis auXilio tueri queat, adeoque corpus non tantum ad ipsius adtiones, sed etiam ad meta- physicam ejus perfectionem, et existentiam concurrere.

LXII.

Quae tamen omnia, ne modum in laudando corpore excedere videamUr, intelligenda tantum sunt de corpore anaturali corruptionis labe libero, tum quoque de vitae stadio

48쪽

praesenti, cui soli mortale corpus accommodatum est, quemadmodum embryoni secundae, utque iis quamdiu nos uterus detinet, carere non PosiumUS, ita etiam mentis his in terris corpore spoliatae Vita mire relinqueretur imperfecta : verum ut eaedem illae, postquam de matre sua foetus cecidit, et in meliorem vitam emicuit, oneri esse incipiunt, et detrimento, sic dies Veniet, quo Omnem hanc corporis sarcinam abjecisse, summa habebitur felici

CAPUT

49쪽

CoRΡORIS HUMANI.CAPUT SEXTUM De corporis humani Oita in ab racto,seu forma corporis viventis, qua talis, sermonem insiluit, inque eo totum est, ut omnem in irritabilitate positam esse persuadeat.

LXIII.

E corporis fine dixi sententiam, proximum est, Ut ex dato fine viventis formam exsculpemus. Huc omnis redit de formali causa corporis humani viventis, qua talis, quaestio, ut expediatur, quaenam illa forma sit, qua concessa corpori, omnia habentur, quae in corpore cum anima, ejusque vehiculo unum hominem vivum constituente requiruntur LVIII.) t At praecedenti capite adparuit, eodem ipso modo corpus humanum cum anima, et vehiculo unum vivens constituere, quo se animae tanquam instrumentum subjicit, cujus ope in agens perfectius convertatur ; ita ut palam sit, in ipsa hac conditione, per quam corpus menti tanquam instrumentum perfectius cognoscendi, agendique subservire potest, humani corporis vitam esse quaerendam.

LXIV.

Quia autem corpus per accidens tantum vivit, dum eandem materiam, quae paulo ante Vitae particeps fuerat, nunc Vita Observamus privari, Praetereaque omnis

mutatio nova determinatio est virium subjecti mutabilisa proxime praecedenti diversa, intelligimus, Vitam corpο-

50쪽

ris determinationem esse accidentalem virium simplicium corporis, per quam debitis sub conditionibus animae idoneum fit cognoscendi, et agendi instrumentum. Vivit ergo etiam omnis pars corporis, quamdiu ipsiusvis ita determinatur, ut mens eadem ad cognoscenda objecta externa, vel agendum in res vicinas, uti possit.

LXV. Discimus porro ex physiologicis, animam, dum sensu

utitur, adeoque corpus suum ad cognoscendum adhibet, per sensorium passive determinari ; ubi vero motum VoluntariUm in corpore creat, tanquam causam efficientem in instrumenta voluntarii motus influere ; nec minuS Perspicuum est, vivens corpus etiam aliis causis extern S, et pereginis multis modis adfici, et vicissim in corpora am- hientia vim suam exerere. Ergo, ut specialior nobis oriatur idea Vitae corporeae, ante omnia inquirendum est in modum, quo motuS VO-luntarii in corpore producuntur; horum enim gratia fiunt, quaecunque in corpore ex sanitatis lege, et naturae in hi- tuto eveniunt, et horum praecipue gratia mens corpuS

suum in sensatione patitUr.

LXVI.

Dispositis scilicet juxta finalium causarum ordinem pes mariis physiologiae problematibus, et humilem analyseos viam secuti, ad illa tandem principia speramus noS Perventuros, a quibus peritior postea condendi systematis

physiologici exordium sumat: at in praesentiarum methodi syntheticae periculum facere, etiam si mihi satis esset temeritatis ad audendum, nec deterrerent priorum Physiologorum exempla, hujus tamen scripti ratio, in quo principia

SEARCH

MENU NAVIGATION