Dissertatio medica, exhibens cogitationes physiologicas de vita, et vivificatione materiae humanum corpus constituentis

발행: 1782년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

CORPORIS HUMANI.

contrario, fore determinatam ; hanc determinationem abessicacia atomorum coexistentium omnino non pendere, adeoque rationem suffcientem hujus determinationis in sola essentia ipsius atomi tanquam causa secunda esse quaerendam, unde sequitur, atomo essentialem esse tendentiam in determinationem hanc peculiarem ; quae tendentia, atque procliVitas quum absque determinata vi, et nisu concipi nequeat, una intelligimus, omnem atomUm semper, atque UbiVis ex interno principio eundem statum determinata vi adpetere, in quo, nisi ab externarum CRU-1arum actione penderet, actu versaretur. Vis illa quom ad atomi essentiam pertineat, destrui neqUit, nec minui, nec alterari, sed constanter sese menti offert, quamdiu atomum existentem animo concipimUS.

XVIII.

Sequitur porro, in atomum novam determinationem non posse induci, nisi per vim essentiali vi atomi contrariam sXVII.) ; quia autem atomi vis sibi ipsi contraria

non est, evidens est, vim vi atomi contrariam ab atomi vi diversam esse, ipsiusque respectu externam: UnRadparet, Omnem vim externam naturali tendentiae cujusvis atomi contrariam esse, et inimicam, ex quibus concludimus, omni atomo essentialem esse vim, constantemque nisum perseverandi in statu suo naturali, eumqUe adversus vim quamcunque extrinsecus illatam defendendi. ', XIX. Perspecto statu atomi naturali, facile, quid futurum sit, Praevidemus, si duae, pluresve inter se committantur, ut in se invicem agant. Omnis enim passio, seu determinatio per vim externam illata, contraria est naturali statui cujusvis substantiae

22쪽

XVIII. , unde intelligitur, omnem atomum, dUm exter nam vim patitur, tota sua vi hoc agere, ut se actioni transeunti vicinarum subducat, imo omnem actionem transeuntem atomi in vicinas ab ipso hoc principio naturalem suum statum vindicandi, et nisu in independentiam Proficisci, adeoque violentam deturbationem ab hoc statu Praesupponere. XX. Ergo nulla atomus unquam in vicinam agit, nisi externam vim passa fuerit; unde evidenter sequitur, in toto systemate materiae corporeae nullum principium agendi in vicinas materiae particulas posse reperiri, adeoque vim agendi in vicinas materiae atomis non tantum non esse essentialem, sed atomorum essentiae penitus contrariam.

XXI.

Quum autem particularum cohaesio actionem transeuntem atomorum in se invicem inferat, ac vis essentialis atomi non sit principium mutationis XVII. , palam est,

cohaesionis phaenomenon per vim unius atomi, aut vireStotius systematis conjunctas, nunquam posse explicari; adeO-que confluxUm plurium atomorum in unam massam cohaerentem in systemate ex meris atomis materiae corporeae conflato esse penitus impossibilem, fallique vehementer, qui molecularum corporearum cohaesionem ad nisum singularum monadum ex interno principio harmonice mutabilem, aut nescio quam vicinas particulas adtrahendi virtutem materiae corporeae essentialem reducere sustinuerunt: ex quibus paratissima nobis est conclusio, cohaesonis rationem sum cientem in causa a systemate materiae ςorporeae diversa nobis esse quaerendam.

XXII.

23쪽

CORPORIS HUMANI. XXII.

Ut autem detegamus, quaenam illa causa sit, determinanda est natura earum substantiarum, quae praeter materiam corpoream universi creati partem constituere posisunt. Licet enim ad Dei Creatoris immediatam operationem nonnulli hic forte se recipiant, corpoream materiam in corpora cohaerentia solius Dei creantis virtute, absque causae secundae auxilio, conformatam fuisse, eademque vi perpetuo contineri rati, nihil tale nos decere existimo, qui nullam finiti entis determinationem accidentalem absque causa secunda produci posse antea intelleXimus : Missa igitur tota hac disputatione, quibus vinculis supremus universi Artifex corpoream materiam colligave-Fit, enarremus l

Quidquid praeter materiam corpoream in Universo eYistere concipitur, id quidem si compositum sit ex substantiis, et cohaereat, cum massa corporea, si vero simpIeae isubstantia habeatur, cum atomo corporeae materine und-logiam quamdam habebit: Quidquid fuerit, quia omne

compositum existens in elementa sua resolutum determinato numero substantiarum simplicium constare deprehenditur, simplicem ejusmodi substantiam cum atomo materiae corporeae breviter comparabimuS.

XXIV.

In quo examine primo, convenire deprehendimus utramque, quatenus Utraque una est substantia indivisibilis, finita, atque infinitae perfectionis imago : simplicem autem hanc substantiam ab atomo differre deprehendimus Pe In Parmenide, S 3IO. &c.

24쪽

I 6 perfectionis gradu, qui eo major erit, quo Perfectius supremi exemplaris adtributa reddiderit. XXV. Quia autem una est omnium adtributorum infinitorum perfemo, quorum diversitaS omnis tantum a diversa relatione ejusdem subjecti ad diversos terminos repetenda est, mirum non est, si eadem indivisibilis substantiae finitae perseetio, sive eam respectu durationis, seu extensionis, aut vis agendi consideremus, semper nobis in eodem gradu consistere videatur, et tanta esse respectu spatii, quanta est respectu temporis, et adtiaositatis.

XXVI. Ex quibus concludimus, omnem substantiam simplicem

atomo materiae corporeae perfectiorem, plurium atomorum viribus conjunetis resistendo parem fore, et Praesentem esse posse pluribus atomis simul, neque spatio contineri, atque simul coexistere pluribus diversis momentis successivis, quibus atomi duratio distrahitur. Similem relationem ipsa atomus habebit ad simplices substantias atomo ignobiliores, etiamsi nulla hactenus mihi

etiam cum cura circumspicienti sese ratio commendet, quae existentiam substantiarum atomis perfectionis ordine cedentium extra omnem dubitationis aleam collocet.

XXVII.

Sequitur nunc, ut ostendam, qua ratione plures atomi per influxum unius substantiae nobilioris possint ita uniri, ut debellata mutua earum aVersatione sXIX. &c.) quantumvis invitae in societatem tamen redigantur : quod

ipsum per principia vulgaris philosophiae haud facile quis eXpediet, nec omnino videtur explicari posse, quamdiu

tantum

25쪽

CORΡORIS HUMANI.

tantum per causaS externas, materialiter ab atomis ipsis

diversas, atomos agitari, et compelli concipimus. Quia enim ea, quae de atomo vi essentiali XV ΙΙ.) adpetitustatus naturalis continuo XVIII.) et aversatione determinationis per causas transeuntes XIX.) ostensa sunt, etiam de substantiis alterius ordinis, quoad materiam diver sis ab atomis, aucto tantum, vel imminuto gradu, procedeIevidentur, facile perspicimus, nihil nos lucraturoS, quamdiu substantiarum simplicium meditationi inhaeremUS.

XXVIII.

Unum igitur hoc nobis relictum est, ut indagemus, utrum plura entia finita, simplicia ita possint nasci concreta, ut se invicem quodammodo penetrent, id est, partem habeant suae substantiae systaticam communem, quae numero eadem sit in pluribus : hac enim reperta, dubitare amplius non poterimus, quin unita maneant vinculo insolubili, quamdiu ipsarum substantiae conservantur. Hunc in finem in principia finitum ens constituentia nobis erit inquirendum visuris, an aliquid in finiti entis notione abstracta nobis occurrat, quod specie, et numero

idem plurium substantiarum essentiam ingredi possit. XXIX.

Ρrimo in omni ente finito ΜοDos deprehendimus, seu limites ab entis relatione ad res externas pendentes; modi hi pro causarum externarum variatione multiplicem variationem subeunt, quibus agentibus oriuntur, remotis iterum evanescunt, hac de causa ACCIDENTALEs nobis di cendi ; integrum autem complexum modorum accidentalium, quibus finitum ens dato momento terminatur, et a Proximis distinguitur, ipsius FORMA Μ Acci DENTAL ΕΜ adpellare licebit.

26쪽

DE VITA

Hinc sequitur, quum modus omnis subjectum modifica tum ponat ab .ipsis modis distinguendum, in omni ente finito considerandas esse tum formam accidentalem, tum SUBSTANTIAM ; hoc enim nomine accidentalis formae subjectum satis commode possumus designare. XXX. Porro ipsa haec finiti entis substantia s separata etiam per abstractionem mentis forma accidentali) non est indefinita, si vero non ssit indefinita, simul vero finita, iterum suos limites habebit, modosque ab accidentalibus diversos, propriamque sitii formam ah ipsius relatione ad Deum

Pendentem, non Vero mutabilem per causas finitas, sed per omnem externi influxus vicissitudinem constantem, et immobilem : haec mihi finiti entis FORMA SUBSTANTI

ALIs audit. Ipsum tandem subjectum, quod substantiali finiti entis sormae substernitur, eodem enim jure illa subjed tam cui inhaereat, sibi vindicat, quo accidentalis PRIMAM ipsius MATERIA Μ dicimus. XXXI. Materia haec prima, quia OmniS formae, atque limitis expers est, nihil est determinati, nec est actu aliquid, sed mera potentia, unde adParet, in materia Prima totius universi nullam disserenti*m reperiri. Deinde materiam

hanc per se, et nec et Iario occurrere in omni loco, et capacem esse cujuscunque formae substantialis, est enim locus contingentia desinus in sinultaneo rerum ordine, qui pereYsentiam fιbstantiae tolli potes. XXXII.

Postquam vero ostensum est, plures formas substantiales diversi ordinis in universo reperiri XXIII.) negare non possumus, plures in eadem materia Prima tanquam sub

jecto

27쪽

CORPORIS HUMANI.

iecto posse cohabitare. Sic si ponamus, primam materiam forma aliqua nobiliori esse informatam, nullo modo existimabimus, eandem etiam alias inferioris formas reci piendi potentiam abiecisse, nisi quis demonstraverit, harum formarum plures eidem defectui tollendo accommodatas esse, sive plures formas eandem perfectionem in materiam inducere. Id vero propter substantiarum simplicitatem, et perfectionis differentiam nemo non sentit, esse

impossibile.

Ergo eidem materiae primae plures formas substahtiales diversi ordinis inhaerentes concipere licet ; quia autem ΠΟ- bilior forma una pluribus atomis simul praesens existit, concludendum nobis est, in materia prima nobilioris substantiae una cum forma nobiliori plures inferiores ejusdem ordinis posse constitui.

XXXIII.

Neque minus evidens est, plures atomos per formam nobiliorem communi cum atomis materia utentem ita unitum iri, ut non tantum mutua, et essentialis earum

aversatio subigatur, sed etiam non obstante earum indivisionem, et secessum proclivitate tam firmiter cohaereant, ut nulla vis finita excogitari possit, quae iisdem divellendis sit idonea. Ex quibus etiam adparet hanc vim substantialem uniendi atomos cohibendis intestinis earundem inimicitiis, et in separationem impetu stadicere, sed etiam quicunque

per causaS externas atomis imprimerentur, motus in dissolutionem totius tendentes suffocando, contrariosque generando parem esse.

XXXIV.

Invenimus sic, ut puto, veram cohaesionis in ultimis moleculis corporeis causam, illud nempe vinculum substantiale,

28쪽

DE VITA

stantiale, quod formis singularum atomorum praestan tiUS, materiZmqUe primam plurium atomorum simu imoque m loco informans singulas ita secum, adeoque universas inter se unit, ut ex atomis illis, atque vinculo

XXXV. Hanc si quis aliqua diligentia contemplatus fuerit, et eum definitione IX.) tradita contulerit, omnem ultimarum particularum muteriae corporeae cohaesionem Veram

aliquam vitae speciem esse, mecum, ni fallor, judicabit, eoque minus ea de re dubitare poterit, quo magis Omnem cohaesionem non tantum tendentiam in unitatem involvere, sed etiam ab uniente quadam, et unitatem adpetente entelechia incorporea, ab ipsis atomis substantialiter diversa, sed intime cum iisdem conjuncta, ultimo proficisci intellexerit.

XXXVI.

Hac ratione totius universi materies corporea in molecu las compostas, extensas, cohaerentes, stUPendae exiguitatis, nec ultra dividendas distribuitur, quibus singulis sua praeest animula Uniens, quae non tantum materiam moleculae secundam coerceat, Verum etiam pro essentiali suo unitatis adpetitu ita organice disponat, ut tota molecula quam perfectissimum unum constituat : perfectissimam unitatem tunc dicemus compositum ens adtigisse, ubi partium vires ita fuerint determinatae, ut conjunctae essecium praρ- sient, quo sabita causarum externarum ratio e major concipi non potes. Licet enim organitatio haec vitalis ab immutabili principio efficiente procedat, Observandum est, eam quoque non tantUm per externaS causas continuo adfici,

sed etiam ipsam animantis principii actionem per eXterna obstacula

29쪽

obstacula multiplici ratione determinari, ne dicam, vires' atomorum essentiales huic organisationi plurimis modis

obesse s XIX. . XXXVII.

Porro, etiamsi atomorum compactio in molecusas minimas animae actio fit, concludendum inde non est, in omni generatione corporum magis compositorum ex mo- leculis sibi invicem unitis, animae alicuius ministerio semper opus esse; ipsarum enim molecularum organica conformatio sXXXVI.) plerumque sussicere videtur, ut mechanica quadam ratione plures inter se possint connecti, quae tamen ratio nec sensu, neque per communia rationis principia determinatu facilis est, etsi hamos hic excogitare, et nodulos, ansulaS, cochleas, UncOS, tenacula, Particulas striatas, inflexas, ramosas, &c. luxurianti ingenio sit fa-eillimum.

XXXVIII.

Ρer me quoque licet, si quis non omnem materiam corpoream in moleculas esse collectam concipiat, et ipsis mo- Ieculis animatis interfluere atomorum haud cohaerentium, et substantialibus vinculis solutarum Oceanum ; quemadmodum vero de peculiari molecularum conformatione, et animarum superiorum plures moleculaS unientium existentia sententiam hactenus cohibere non dubitavi XXXVII. ita etiam hac in re judicium mihi suspendendum esse existimo : unum tamen profiteri non Vereor, omnia totius universi corpora ultra moleculas, quas descripsi s XXXVI. Per Vires actuales naturae dividi non posse, et esse omnia ex particulis viventibus, et in aeternum interire nesciis composita.

30쪽

DE VI ΤΑ CAPITIS SECUNDIS C H O L I U ΜDe demonstranda de ita materiae corporeae diSi bilitate in atomos simplices, et numero de itas. HYPOTHESIS.

CORPUS concipe, quod tempore UniUS min. PTim. lineam rectam unius pedis uniformi motu describit, illudque pone, praesenti momento dimidiam sui itineris Partem absolvisse.

momentum praesens durationis hujus corporis in momenta plura dioidi nequit. Dem. Si possit, momenta illa vel sibi invicem succedent, vel erunt simul. Verum si successive fluant, non erunt partes momenti praesentis, si simul adsint, non erunt momenta diversa, sed unum. Ergo, &c.

Omnia momenta totius min. primi sunt indivisibilia, quae enim praeterita sunt, omnia aliquando fuerunt praesentia, quae vero futura sunt, sunt futura praesentia

mentum praesens est vera pars durationis. m. Nisi esset, omnes partes durationis vel praeteritae essent, vel futurae, nulla praesens. Hoc si verum foret,

SEARCH

MENU NAVIGATION