Dissertatio medica, exhibens cogitationes physiologicas de vita, et vivificatione materiae humanum corpus constituentis

발행: 1782년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

CORPORIS HUMANI. 73CXXIX.

In quartam hanc opinionem proclives fuere PLATO LAVICENNAs, FR. REDI, BIELI Us, &c. et profecto quid spiritus illi ad conformationem alieni corporis Valeant, Hrduum est dictu, nec inficiari vellem praefracte, corpori S humani adornationem certis quibusdam, et extraordinariis orbis periodis aliquam partem esse ministerii, quod humano generi praestent, cogita primi parentis ortum ex luto, primae matris ex costa, cogita alteram illam, quam inconcussa fides promittit, defuncti corporis, et dissoluti restitutionem, quae setiamsi ex naturae tenore cujusvis animae esset, proprium sibi corpus adaptare in rem tibi

forte ostendent a consueto mentis artificio secretam.

CXXX.

Dum vero de casibus his magis extraordinariis, tanquam ab observatione, et sensu plane remotis, magisque ad praedis positionem materiae ad vitam, quam ad Prae- dispositae vivificationem referendis, judicium suspendere non erubesco, simul fateri cogor, non tantum nullam me K videre

' Vide Timaeum, pag. IO34. ubi supremus ipsius Deus, postquam universum condiderat, ab animalium corporum generatione abstinet, fabricationem operis cito petituri, et mortis fato obnoxii maj state sua, et immutabilitate indignam iudicans, totumque hoc negotium Diis inferioribus sΘεοι Θεωνὶ relinquit, quibus tamen animas corporibus illis ad noctandas semet ipsum suppedititurum promittit.

BAELIUs quoque, Ut caeteros taceam, in Lexic. artic. SENNERT Us,

Not. C, almeroit mimx supposier, que I'ame meme ne dirige potni tes,nouυemens, qui font crostre fon foetus a it almerois nitelix auribaer ceue direction a tin autre esprit. Supponere mallet, animam ipsam non diria gere motus, qui faciunt, ut ipsius foetas crescat, mallet directionem hanc Iribuere alteri cuidam spiritui.

82쪽

videre rationem auxilium entium humana mente excellentiorum in construendo corpore implorandi, sed etiam alias praesto esse, quae eorum ossicia in generationis negotio supervacanea esse suadeant. Ea vero argumenta facilius intelligentur, ubi primo alteram sententiam, quae animam hominis proprium corpus sibi construere docet, quamque ad tertiam classem revocavi. exposuero.

CXXXI.

Magna est hujus doctrinae celebritas, quam AR IsTOTELES ProbaVit, et recentiorum memoria secuti sunt SENNERTUS, SCALIGER, PORTER FIELD, et praecipue integrae sectae agmen agens STAΗLI Us, estque eadem adeo intime cum notione Vitae, et theoria Psychologica mentis, quas proposui, conneSa, Ut tota ex iis solis pendeat. Quum autem non Uno modo profiteri liceat, animam essicientem esse sui corporis causam, neminem mirari oportet, me, relictis priVatiS horum auctorum opinionibus, eam tantum sententiam aliquanto Plenius adumbraturum, quae dolirinam mentis, atque Vitae antea traditam corollarii

in morem sequi mihi Videtur, quamque primo confirmabo in genere, deinde distinctius proponam per partes.

CXXXII.

Qitin anima hominis causa sit essiciens, atque principalis construendi sui corporis, neminem dubitare oportet, qui principia Cap. sexto proposita admiserit. Profecto si

cogitemus, qUod omnes facile concedent, animam causam esse essicientem vitae corporis, ita ut principium esse vitae ab omnibus character animae habeatur, si praeterea cogitemus, memorato loco ostensum esse, vitam corporis in determinata Partium corporearum compositione consistere,

binis his propositionibus conjunctis evincimus, animami causam

83쪽

causam illam esse, cujus virtute partes nostri corporis determinato modo inter se componUntUT. Si vero anima corporis sui organa ipsa struat, sponte sequitur, funetionem hanc ad entia humana mente eχcellentiora non esse transferendam.

CXXXIII.

Sed videamus hanc rem propius, et accuratius t Anima non est immediata causa formae corporis ViventiS ; terminat enim anima immediate non corpus, sed suum vehiculum : unde sequitur, animae vehiculum causam immediatam esse, sed simul instrumentalem tantum, formandi Corporis: quae propositio, quum Vehiculum animae ipsum jam sit organice conformatum, insignis usus est inexplicando, qua ratione anima ex materia praedisposita diversa corporis sui organa fingat.

CXXXIV.

Quemadmodum enim intellectu facilius est, quo pacito artifex opus suum exsequi possit, si idonea ipsi instrumenta ad manus fuerint, quam si iisdem destituatur, ita animam quoque, si fabricandi corporis modulum corporeum, et instrumentum ipsi concesserimus, organa haec producere, minori dissicultate laborabit.

Licet autem negaverim, animam esse Vitae corporeae

causam immediatam CXXXIII.) non ideo mihi negandum duxi, quod contra tanquam tertiam propositionem hoc loco refero, animam esse vitae corporeae causam proximam M. Nam Proximam causam e juscunque essectus illam voco, inter quam,

84쪽

DE VITA

Nam quia anima vitae causa est principalis, s CXXXII.)nisi proxima sit, inter animam, atque vitam corpori S, collocanda est altera effectui propior, qua mediante anima Producat essectum ; hoc si fiat, causa illa pendebit ab anima tanquam instrumentum, nec erit principalis vitae causa, multo minus principalis Proxima.

CXXXVI.

Pergamus prudenter ad dissiciliora i Quaenam est causa essiciens vehiculi Z id est, quaenam est causa essiciens instrumenti, quo anima, quamprimum se ad ordinandam materiam corporis adplicat, utitur ZCertuita est, finimam data materia instrumentum hoc fingere, nullo alio instrumento intermedio adhibito; terminare enim eam suum vehiculum immediate terminat autem anima vehiculi sui materiam substantialiter XLIX. et per solam adplicationem formae mentis ad materiam substantialibus atomorum formis informatam, et ab omni organisatione per se alienam, Vehiculo organismum conciliari, et Vitam.

CXXXVII.

Hinc sequitur, animam tanquam vinculum substantiale considerandam esse, quo particulae vehiculi ita inter se colligantur, Ut cum anima in Unam vexi nominis substantiam confervescant, qUae archetypam Dei unitatem, quousque eam imitari per multitudinem, et diversitatem partium hujus systematis licet, quam perfectissime referat. Sequitur deinde, Omnem Vehiculi conformationem per simplicem, atque solum unitatis adpetitum, qui menti essentialis

et essectam nulla alia ejusdem ordinis causa intercedit, etsi nihil impediat, quo minus proxima causa dicatur, quae ab essectu per intermediam

aliquam, sed alterius ordinis, seiuncta est.

85쪽

tialis est LII.) explicari posse, et debere, simulque animam construendi sui vehiculi exemplar esse, et modulum CXXXVIII. Posse stutem substantiam simplicem exemplar esse fabricae compositae, nemo mirabitur, qui Deum substantiae omnis ex materia, Rique forma compositae, PraetereaqUecompositi universi exemplar esse cogitaverit, simili ratione simplicis animae terminUS, qUem VolUntatem Vocunt, compositi motus exemplar est, et vice versa simplex idea sensualis prototypo composito, tanquam exemplari respon

CXXXIX.

Deinde considerandum est, substantiam simplicem compositae substantiae modulum esse posse, hoc est, esse posse compositae substantiae exemplar eo modo, ut utraque communi limite terminetur, quemadmodum annulus sigilli in cera expressi non exemplar tantum est, sed et modulus. Malo fundamento de hac Propositione dubitant

egregii etiam viri, quae demonstratu tamen est facillima. Mens, inquiunt, et materia corporea adeo inter se disserunt natura, ut altera alteram terminare nequeat. Vide, quale hoc sit ratiocinium, quia nimis disrunt, ideo sibi mutuo limites ponere nequeunt f Hi vero, si animo perpendere velint, quid sit terminare, quid terminus, reperient, Ut puto, eo perfectiUS, eo completiUS terminare Unum ens alterum, quo major est utriusque differentia, terminare enim unum ens alterum, quatenus alteri est oppositum : indubitatis tandem rerum testimoniis fidem habeant, quos exempla magis movent, quam demonstratio abstrusior,

cogitentque, ut LXXVII.) jam monui, Deum terminare primam materiam, nec hoc tantum, illove respectu, sed omni, quia differunt in omnibus, et disserunt magis,

86쪽

DE VITA

magis, quam mens, et materia corporea, quae ratiotiesubjecti, et primae materiae inter se conveniunt.

CXL. Neque hoc tantum, sed quemadmodum Deus simplicissimus simplicissima actione materiam primam in organUmquam maxime compositum cogit, atque anima simplici nisu diversis partibus corporis motum excitat in partes distinctas resolvendum, atque omni ideae sensuali, simplici objectum respondet, motu, atque temporiS respectu compositum, ita etiam tertio loco concludo, simplicem substantiam compositi effectus causam esse posse : neque dissicile conceptu est, qua ratione simplex causa compositum essectum producat, si cogitemus, praeter simplicitatem eiu cientis causae in subjecto compositionis principium requiri simplicitati, et unitati essicientis causae negative opposi

tum.

Est autem ipse unitatis adpetitus essentialis animae principium, a quo vehiculi conformatio procedit: Unde pro viribus substantialibus, quibus diversi ordinis animae unitatem adpetunt, diversa est corporis fabrica in animalibus diversis, nec alio fonte sexuum discrimen derivari credibile est, et in genere eo tantum nomine Viventia perfectiora ab imperfectioribus discrepant, quod magis sint unum, quam posteriora.

Nunc, sic sit primo generationis momento, cum anima solius vehiculi ministerio usa stamina futuri corporis in aliena sibi materia educit, postea vero ipsas formati jam corporis

87쪽

Poris partes tanquam instrumenta subordinata adhibet, quibus instratista, atque armata sensim, sensimque majora jam audeat, atque majora, quam nudae olim, et inermi sperare licuisset. Hinc, licet anima semper aequali vi in Unitatem enitens incrementum non capiat, parvuli nasci-mUr omnes, et in primordiis nostris suspensi haesimus inspumantis libidinis guttula, ex stupenda hac exiguitate, atque teneritudine viginti, et quod excUrrit, annorum spatio adolevimus in hanc, qUa nunc conspicui sumUs, molem, atque staturam : ex quibus etiam ad quaestionem, cur non, qui membra haec molitus est artifex, si semper fit idem, ab initio jam tanta, et talia fecerit, qualia nunc humanis usibus maxime accommodata experimur Z facilis est, et in promptu responsio.

CXLIII.

Neque hoc loco praetermittenda videtur celebris illa, diuque in scholis physiologicis agitata quaestio, quaenam illa corporis particula sit, quae ita reliquis praesideat, ut caeterarum omnium adtiones ab unius influxu pendeant, ipsa alterius auxilio non indigeat Z de qua re judicium mihi liceat servare integrum : interim satis adparere arbitrors CXLII.) in corpore adulti hominis alias partes esse, quae vitam sint adeptae ab anima, ejusve vehiculo immediate, alias mediantibus illis prioribus ; ab altera parte postquam omnem vitam corporiS in partium compositione positam

esse judicavi XCV.) veluti necessitate quadam adfirmare

cogor, Omnem Partem corporis Viventem vitam sibi vivere propriam, et ViVere posse etiam a reliquis omnibus, imo et ab ipsa mente separatam, eodem modo, quo Vivit, dum mentis, reliqUammqUe commercio Utitur, si modo interior ipsius fabrica non patiatur injuriam.

CXLIV.

88쪽

Superest unica removenda dissicultas. Construendi corporis humani artificium sapientiam negavi, requirere infinitam in causa essiciente CXX.) credere tamen posses, Omni humana solertia requiri majorem, qualem embryoni nisi per jocum, et fabulam nemo concesserit. Sed certe non est ita : non plus ego in mente sapientiae requiro, quam in sigillo, quo artificii plena imago cerae imprimitur, nec magis, quam annulus, modulum se sui corporis anima facit, sed factam invenit, in eo dispar est exemplum, quod anima propria se Virtute adplicet materiae, annulus externa vi adprimatur : quod nisi animadvertissem, nunquam dixissem, animam essicientem causam esse sui corporis, sed alterius magis principalis causae instrumentum. Ast anima, quae, dum Unitatem naturae suae debitam vindicat, ex interno principio vires suas explicare nititur, simul ac in renitentem materiam immergitur, hujus nisus vestigia necessario imprimit materiae, quo fit, ut materia hanc unitatem repraesentet, non, quemadmodum animae inest, in Dio, sed in multis, et in singulis diverso modo, universis simul animae Unitatem, et scopi accuratissime referentibUS.

Ridiculum vero foret, si quod ST AHLio vitio versum fuit) dicerem, animam hoc facere volentem, hoc ipsi esse

propositum, ut organa sui corporis construeret, atqUe materiam nacta primo sederet opus suum meditans, postea PraeconceptUm executioni mandaret, totamque aetatem primo disponendo organa, deinde curando, Ut bene sese habeant, consumeret : nihil minus ; anima corpus suum,

dum aliud quid, et majus agit, per accidens struit, nihil

corpus

89쪽

CORPORIS HUMANI.

8 corpus suum curans, nihil de corpore cogitans, imo mate-xiam unitati ipsius obstantem a se repellere conata. Vel sic tamen operis sui ideam habet, sed compositi simplicem, distincti confusam.

Quibus omnibus adtento animo perpensis, Ut illa, quae in praecedentibus de vitae causis disputata sunt, in summam contracta exhibeam, dicendum mihi videtur, materialem causam ordinariam corporis humani viventis alimentum esse, vel semen, formalem irritabilitatem, Analem hominis perfectionem, principalem, atque proximam mentem, instrurientalem animae vehiculum, impulsciam unitatis desiderium.

90쪽

DE VITA

Circumsantias, in quibus materiam humani corporis versari necesse est, ut ficiens Sitae causa effectum fortiatur, leviter, ac veluti in transitu, stringit. CXLVII

IT materiae praedispositio ad vitam s CV, &c. per

causam essicientem in vitam actu conVertntUr, OPUS est, ut in iis circumstantiis materia collocetur, sine quibusessiciens causa effectum propositum non praestat: ordo igitur postulat, Ut enumeratis jam vitae causis etiam de conditionibus, sine quibus vita materiae humani corporis conciliari nequit, videamus : quia autem earum consideratio peculiarem illam vitae theoriam, quam hac dissertatione vestro judicio proponere ausus fui, vix adiicere videtur; de iis dicam brevius, utque verum fatear, bonae methodi gratia magis, qUam materiae.. CXLVIII. Requiritur primo, ut calor ambientis materiam vivificandam medii intra certos limites contineatur, neque ultra definitum gradum nimio fervore exaestuet, aut infra hunmanae vitae tolerabilem temperiem subsideat: qui termini licet haud ita facile accurate possint definiri, et in variis vitae periodis multum inter se suit diversi, certum tamen est,

SEARCH

MENU NAVIGATION