장음표시 사용
111쪽
ex rumore statuere, statim auctoritate, provinciaque abdicatum , ex Austria in
Italiam jussit deportari: quippe Religiosis hominibus vel ipsa criminis suspicio pro
crimine est. Sed illud maxime contenis dit Gregorius, ut nutantis Germaniae ani mos, &glilaemium in dies Haeresum artes compeseeret , in Germaniam remissis Adolescentibus , qui Romae destinato in Collegio Catholicae Religionis ac bonarum artium documentis informati su rant; nec fefellit consilium. Siquidem hi modestia & nobilitate spectabiles , incorruptis moribus arguebant Haereticorum nequitiam, & constanter veritatem professi, penes Vulgus, & Nobiles venerationi erant,quae inde major, quod iniqua fama percrebuerat, Romae non virtutes,
sed scelera 'foveri ; atqne ex mala fama gravius interdum periculum , quam ex mala doctrina ; Hanc ob eausam, quia primi fidem famae conciliant oculi, Nobiles Episcopos in Germania modestiae admonuit, deteru1tque a multarum Urbium administratione; nam hoc spectaculo haeretici offendebantur , & incitabantur C
112쪽
Gregorij XIII. Ios tholici ad invidi am. Et ipsum Ernestum Bavatum sibi gratissimum, quδd jam fuisset Antistes Leodiensis designatus, Vetuit ad Monasteriensis Eccleuae principatum accedere, non quia utrique par ille non esset, sed ut ejus modestia agnita, alijs exemplo foret. Graviter incusavit, foristiterque continuit eos, qui specie ostentandae potentiae, seu odio pietatis, prohi-hebant Salisburgerisis Archiepiscopi Adjutorem suo muneri satisfacere: Cavebatque omnino, ne Antistitum ignavia insidi js Haereticorum locum daret, eosque 'Cum impatio ac potestate ad ossiciam ex citabat, si quando invalesicebant Haeretici, quos nunquam quietos snebat aut securos, sed ubique exturbabat, velut veneriata semina, quae dum sinuntur adolestere, omnia, corrumpunt. Spira, Her
bipoli, Basilea, Argentorato, aliisque
innumeris urbibus eos abarcuit. Gheusios Colonia depulit , & Calvinianos
eo se per dolum inferentes. . Halber stadio inhiantes removit. Tirolim, Carinthiam, Stiriam, aliasque provincias ab horum audacia, servitioque pro viribus
113쪽
vindicavit. Rhenano tractui opera Joannis Gropperi prospexit; missisque in omnes partes Apostolicis Nuntijs, praesertim Eugardo, & Alexandro Trivio, ac Viris pijse Seminarijs vel aliunde accersitis, Archiepiscopum Moguntinum, Administratorem Bambergensem Fuldensem Abbate, caeterosque Antistites extimulavit ad exploran
da,lustrandaque sibi commissa oppida ,ne
atrocior esset errorumlpestis, dum occulta, adeoque insanabilis. Maximilianum Caesarem, eique succedentem Rodul-phum, cunctosque Catholicos principes sollicitos semper habuit, ne quid Sectariorum ferociae, licentiae que tribuerent, impavidi adversus minas , illibati adversus blanditias ; Nunquam esse nimiam Principum pro Ecclesia constantiam 3 verbis, dolisque feroces Haereticos, demum pavere, ac frangi, nisi timeant ipsi Principes, quorum vultus potentiam spirat. Neque lum mediocris notae hominibus, prava opinionum serentibus obstitit, sed etiam Dynastis quorum impetum aversus Catholicos nec dissi mulari debere, nec posse tolerari, censebat et Saxoniaeque Ducem
114쪽
Gregorij XIII. IOTLusatiae prava dogmata per illos praecones insimantem, avertit a consilio Catholicis perniciosissimo ; nam Gregorius scriptis ad Caesarem literis, metum injecit illi, ne Caesarem offenderet, dum Pontificem offendebat. Praeterea qubd Religiosae familiae, ac literatae Academiae, Semionaria sunt sincerae pietatis ac doctrinae,
nisi ad otium segnitiesnque degenerent, insita quadam mortalibus licentia ; D linga nam Academiam sustinuit paene
praecipitem; Coloniensem purgavit, caeteras ornavit, Religiosis autem viris ut vita & moribus nomini essent pares, infra turbam viverent, serio praecepit; non ignarus, eorum facta ad rem, Pietatemque publicam pertinere,ac validi ora esse vitia ad exemplum sceleris. Ad haec nihil se praestare existimabat,nisi conis silium Tridentinum Germaniae approbaret, nec unquam destitit Principibus Vobibusque commendare: Necessariam est.
hanc Germaniae medelam, ut aliquando convalescat.
115쪽
Germaniae Principes beneficus , o benevolentia prosequitur
V Exum publica Germaniae mala mois
dum excesserant , insolensque sectariorum audacia lacessebat ultionem, ve irebatur etiam Gregorius, ne paulatim hae resis invalescens anteiret, vanamque redderet potentiam Catholicorum, quibus g aviora pericula impendent ex tolerata quam oppugnata haeresi. Ergo tr ansgreI sus est a pacis artibus ad belli consilia, totusque in ea cogitatione suit, ut quaefita Catholicorum conjunctione, ac instaura into Lanspelgico foedere , vim dc arma haereticis intentaret : communibus viribus facile extingui incendium, cui singuli aut pares esse nolebant, aut non poterant:
absque invidia Caesarem, & absque metu reliquos Principes illi bello se impen- dere, cui principium & manum offerebat Pontifex : trepidaturos ubique gentium Sectarios, & fortasse datutos locum poenitentiae, si armatum & severum
116쪽
Gregorij XIII. , rox Pontificis Catholicorumque ingenium
animadverterent: haereticae audaciae aliis menta praecipua esse, disiunctos ac divisos mostrorum animos. Jamque re deliberata propior erat caepris , cum arcanae prude tiae ferix animiis novam ingessit cogitati nem , Contumaces animos facile in de
berationem agi. Quid si Haeretici Otho
manum accirent, mallentque Barbaris,
quam Catholicis servire Nihil posse optabilius Othomano accidere, quam potiri Germania, quo toties & vota & vires conis verterat : quale subsidium fore in eo bello, quod omnes declinarent ὶ Germanis qua animum, qua vires deesse : Hispanos bello 'premi Galliam turbatam. & Italiam quoque malis obnoxiam. agitur ne sp cioso belli titulo Rempublicam in casum
daret, Religionis adminicula quaerere coepit, dissimulata potentia, cui semper c . mes invidia ρ, & aucta benevolentia, cujus artes tutiores ; nam plerumque valida& acria consilia periculosa. Igitur ratus, amore Pontificis odium haeresis stare; Germanos Proceres ad se allicere, qua
collatis beneficiis, qua suppeditatis adjumentis;
117쪽
mentis 3 dc sponte occasiones benevolentiae aucupabatur. Maximilianum & Ro-dulphum Caesares, Archiduces Austriacos, Albertum Bavarum, Antistites,Septemviros, Omnesque majorum minorumque gentium homines prono favore amplexus, plus potuit per benevolentiam, quam alij per minas volunt. Ita enim se Gregorius semper gessit, ut suturi ambiguus, amandi potius quam ulciscendi aculeos relinqueret : Optimos quidem Principes expetebat, sed tolerabat mediocres,ne in deteriora laberentur, lubrica in omne scelus aetate. Nec nascebatiar principibus Acatholicis aperto odio, sed malebat infensos lenite, gnarus, non alio vinculo innecti corda etiam Principum, quam Charitatis, eoque vincebat. Augustus Saxoniae Dux, non mali ingenii Princeps, vehementius in novas sectas, praesertim Calvinianorum, coeperat exardescere, evulgataque Gregorii erga Germanos benev
lentia, tacito, amore in erim ferebatur,
spemque faciebat Catholici animi, si foveretur ; inerat illi summa potentia, & potentiae additamenium, egregia indoles;
118쪽
Gregorij XIII. OErgo Gregorius rem serio aggredi; Augustumque per Archi ducem Ferdinandum, de Albertum Bavariae Ducem , sanguine amicitiaque conjunctos, ac per ipsum Caesarem amanter salutare, hortari ad Luthe- . Tum deserendum. Et palam Augustus
jactavit, mregorij Decimi Tertij vigilantia
Catholicam Religionem niti, alioquin casuram, dc Gregorio similes Pontificessi forent, fore eos non modo Ecclesiae, sed etiam Orbis Terrae principes; neque alia illum causa retraxit consilijs Gregorij, quam inanis pudor, quo nihil ineptius,
nihil potentius in rerum mutationibus; quasi infra majestatem sit, abdicare innata studia. Jam vero Catholicis Principibus non modo non irascebatur, sed clementius favebat; cectus, pari affectu a Cathol: cis &keligionem Sc Pontificem amari. Ernest uiti Bavaciae Ducis filium magnificem cedibus V aticanis exceptum, aluit pluribus mensibus cum tota familia, Poritificio amore, sumptuque regio: & conlilio quoque ac subsidio fovit,ut par generi,granorque Parenti rediret in Germaniam, refer- roxque propitiam Romanae Aulae volunta
119쪽
'ira Historia Pontificatustem. Jacobum etiam Fridericum, Ernesti Consobrinum, pari pompa & liberalitate suscepit ε, Neque unquam splendoris ac
magnificentiae partes omisit, ut Religionis ac pietatis majestas eluceret; Princi pum enim ac Populorum animi, sordidum& avarum pectus aspernantur, maluntque obesse, quam subesse auri cupido. Andream , Archiducis Ferdinandi filium, et si aetate minus promptum,novem scilicet ac decem annos natum, Romana purpura donavit, atque hoc nobilitatis additamen to & consuluit Germaniae, & Ferdinando optime de Ecclesia merito gratificatus,in dicavit, esse etiam aliquod praemium No-hilium pietati. Mariam vero Augustam,Rodulphi Caesaris Matrem, in primis diarigebat, quod Catholicam Religionemetueretur, eamque Germania excedere modientem retinere conatus est , tum ne
Germania hoc praesidio nudaretur, tum ad confirmandam in Religione densendenda Rodulphi constantiam : eam esse rerum conditionem, ut si deesset Principum benevolentia. Religio minus foveis retur : panderet sinum provinciae, quap
120쪽
illi solium erat, ac theatrum. Sed cum illa omnino discessum adornaret, rogavit, ut Rodulpho Pragam Bohemi unque, obi chis, apertisque haeresibus obnoxiam commendaret, eique faces adderet, ad Calvini semina nuper nata excindenda I. Nobiles factionum avidos metu comprimi; plebem voluntate Principis allicle. posse convelli quamlibet Sectariorum molem ostensi Caesaris ira. Demum misso Franciseo Toleto e Societate Jesia, quem illa sponte accersierat, exquisitissimis muneribus, & benevolentiae argumentis eam cumulavit, Germania egressim, de Genuae se inferentem. Tantus in erat illi erga Catholicos Germaniae Principes amor; Haec tamen magnitudo benevolentiae, nihil detraxit auctoritati, cujus retinens fuit, dum indulgebat charitati. POL sem similia non pauca memorare, sed alibi indicata, satius est praetermittere: Mors certe Caroli, Cliviensis Principis filij, omitti non potest; neque enim amor magis se prodit quam in suprema calamitate. Accesserat hic nobilitate pietateque eximius adolescens ad Gregorium, Romana