Historia pontificatus Gregorii 13. Summi Pontificis. Authore P. Ignatio Bomplano Soc. Jesu

발행: 1685년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

4 Historia Pontificatus.

componeret , nec abnuit Pontifex , misso

ad Franciscum Fabio Mitto ; sed itinere ina pedito, serius hic accessit, pace jam confecta magis necessaria , quam honesta. Verum bella ex bellis seruntur, nisi semina bellorum excindantur , & Regna instar lNavium semper jactantur, ubi anchora

timoris non firmantur. Henricus imparseveritati, eoque contemptui proximus , contumax Haereticorum ingenium lenire conatus, magis excitavit, novisque tumultibus pressus, sensit demum Gregorii consilia propiora securitati fuisse, quibus dum haud paret pacem eligit bello iniquiorem. Quod ubi Gregorius audi jt,indoluit: precibusq; de auctoritate, CatholicaeReligionis damna qua minuere, qua reparare , iniquae pacis remediu censuit: Regem ipsum commonuit,ut contractam inde invidiam, anxiamque sui opinionem depellerer, sitn- cerae Pietatis constante cultu, patrocinio ; Catholicos non defuturos optimae

spei, quam Rex offerret. Atque ita plane accidit,quippe Catholici Religionis & S

cramenti vincula arma animosque conjunxere, atque in Conventu Blaesensi omnium

102쪽

Gregorij XIII. 93

nium ordinum principes, tam soriter eloquentesque Catholicae rei, ac dignitatis Apostolicae causam perorarunt, ut Rex palam testatus fuerit, se pigere contractae

pacli: illusum sibi per Suorum consilia:

superesse tamen optimum malorum rem

dium, favorem amoremque Catholici nominis, cujus honori Majestatem commodabat : fore, ut quam primum Gallia intelligeret, Regi nihil esse antiquius religionis studio. Et reverebatur Henricus Gregorium , quem sciebat Galliae prob tum, ejusque causa parce adum famae, ne temeritas glisceret. Mox literas ad Gregorium perscripsit, pietatis ac prudentiae specie laudabiles; easque in Senatu Purpuratorum Pontifex recitavit,& commentavit: Nihil gratius accidere posse Reipublicae,quam ut Henricus vividam indolem , florentemque militaribus ornamentis animum, in rebelles & sectarios converteret: constanter praestaret, quod liberaliter promittebat: Galliam vindicaret ab Haeresibus, quarum insidijs nunquam in sinu credendum: eΣtorres ag

103쪽

,s OHa Pontificatus cliebantur 1, Hoc unum esse discordantis Galliae, immo Orbis praesidium, ut unius Religionis legibus regeretur. Ex haeresidiscordiam nasci,ex discordia interire principatus,quorum potentia irrita est,ac Vana,.si discors. Obtulit etiam equitum peditumque auxilia: vim plurimam auri ex aerarioPontificio,& armorum sulphuratiquet pulveris non leve subsidium misit: conciliavit illi plurimos, quorum opera belloe necessaria foret; ac praesertim An uilla: Toparcham, grande utriusque partis momentum, seu Regi, seu rebellibus faveretia Nec defuit armatae Regis voluntati occasio armorum ; Sacharijs, ejusdem Toparchae oppida invadere ac diripere aggressis, odio & ira, quod is in partes, Regis concesserat; Magnus inde Catholicorum &R egis ardor contra efferbuit, ac praecipue Rogerius Bellagarda, Gregorio auctore, sectariorum impetum fregit, oppidis, qua receptis, qua munitis. Et sane debellatum fuisset cum Haereticis, nisi Rex malui ias et bell5 abstinere; pace sancita, non sine

ingenti rerum ruina , quae semper certa est, dum incerta consilia sectamur. Calliarina

104쪽

Gregorij XIII. sprinae artibus plerique hanc Henrici facilitarem adscribunt, quod illa &ipsi Gregorio suadere tentaverit,ut Regem ad pacem alliceret; Sed Gregorius constantiae ac religionis tenax, sibi, ait, haud unquam probari posse pacem illam, cujus pretium erat extrema Galliae calamitas: bello p cem peti ex immatura pace bellum nasci aeternum Atque haec omnia eventus probavit , nam de Haeretici, quorum dux Morbonius, & Catholici, duce Guisio; conspirarunt in Henricum, qui pessimo consilio, dum nulli vult esse invisus, suspectus omnibus fuit, & quia suspectus, magis invisus; Gregorius tamen rogatus ut foedus probaret, diserte respon dit, se nolle turbis ac bellis immiscere, etsi non posset non probare ea,quaeReligioni expedirent; atque hoc prudenter dictum re ipsa adservit, cum magnae authoritatis viris suadentibus , ut incertam Gallici regni successionem firmaret , omnino abstinuit, gnam rus, alia esse R eligionis, alia Regni negotia.

L 3 CAP.

105쪽

og Historia Fontificatus

CAP. XXII.

Germaniae opitulator. lPostquam Lutheri perfidiam toleravit,

non minori Principum, quam populo- lrum calamitate, Germania infia Romanam pietatem vivere caepit, eoque maxime a se ipsa descivit: veterum abjecto ritu, dc animo. Hinc aperto ad nova bella, novasque haereses aditu, procacibus laborabat ingeniis, quorum gliscente audacia, civile quoddam exat sit incendium, exita luctuosum, dc animorum discordia aeternum. Et quamquam corruptis plerisque Usbibus,constanter agerent plurimi Principes, non ignari, mobiles vulgi animos, nulla re magis in fide dominantium, obsequioque contineri, quam Catholicae stu- ldio Rel gionis; tamen erat atrocior haereticorum impetus, quam posset cumprimi, Vialgo ad nova promptiore. Igitur cum in dies pericula coalescerent, ac deteriora semper metueret conscia malorum , dccon filiorum incerta Principum mens,Gregorius opportuna subsidia paravit, ut sua

106쪽

rediret Septemtrioni forma , cem pressis haeressibus. Neque arma, sed studia literarum instruxit, quibus facile vertitur Provinciarum status. Primo Collegium Aulumnorum Germanorum a Iulio III. opera S. Ignati, Loyohe Romae excitatum, locuplete proventu ac numeto amplicavit, adeo ut quinquaginta eo tempore supra centum ibi alerentur adolescentes,ostimae indolis ac spei, qui deinde Religioni Catholicae servirent, ac instar fortissimorum militum Ecclesiae aciem sustinerem integra pietate. ' Adivit ipla domicilium, Iu- stravit cubicula, compellavit Juvenes, Observavit vicium, Pontificia manu contrectavit vestes, de cuncta fere eorum ossicia ministeriaque perpendit amanter 1on m re judicis aut principis, sed parentis. QUO spectaculo vertit in se omnium ora,& corda, praesertim Prmcipum Germanorum. Et sanc Germania tunc optabat nihil ma- gis, qua m ut in sinum Pontificis reciperetur. Auxit hanc benevolentiae famam

Caspar Gropperias eo missus cum Nicolao Elgardo, ut res jacentes consilio de doctri na erigerent; Inde maxima Gregorij Ω-

107쪽

Ioo Historia Pontificatus .ma apud Germanos, ut pene omnia ad eum referrent. Comes Salentinus ab Isimburgo, Archiepiscopus Coloniensis, Joannes Argentorati Antistes auctor menta dignitatis, quod ante abnuerant, a Gregorio emagitavere, quasi minime liceret uti dignitate, quae Gregorio non approbaretur. Herbipolitani ad Iulium: Echterum, Auginani ad Egolphum Cno-ringenium detulere sacros fasces, quod hi pietatis studio insignes a Gregorio am

rentur. Neque Pontifex ullas omisit a tes , quibus hanc benevolentiam mereretur , eoque facilius insurgentem paulatim Catholicae Religionis auctoritatem extoruleret. Germaniae negotia, rogatus il Caesare, fidei ac indastriae Ludovici Madruiij commisit , illique attribuit opulentum Sacerdotium, quo sanctius & minus timiderem gereret. Octo Purpuratis id curae imposuit, ut bona, malave Germaniae explorarent, excogitatis remedijs mala minuerent, bona foverent ε, Leniri posse calamitates populorum benevolentia, & subsi- dio. Augustam Societatis Jesu Patribus accersitis, adversus haereses munjvit. Pios

108쪽

Gregorii XIII. IOIae nobiles Episicopos, cum licuit, illustrioribus Urbibus obtulit, ut nobilitate, quae penes Germanos loco gratiae est, firmaret Religionem , daretque Ecclesiis Praesides simul, & praesidia. Hussitarum tentamenta, praesertim in Bohemia, depulit, resti utque constanter efflagitantibus, ut ijsdem Hustitis Meret admovere homines sacris ministeriis ordinibusque: verebatur

enim, ne Schismaticorum, Haereticorum que au cha auctoritate,emet quoque auge retur ; quippe Honor non minus alit e Tores, quam artes e, Neque unquam adduci potuit, ut ab Monasterii Episcopo

Adiutorem sineret adoptari Principis nobilissimi filium, quamquam & Caesar MUrbis Sacerdotes exposcerent, certus nihil posse pericolosius a Romano Pontifice committi, quam ut Ecclesias ijs hominibus credat quorum fama aut familia suspecta, Is etenim Princeps n*scio quid Hussitarum erroribus indulgere ferςbatur, eumdemque,interposita Caesaris & Bavari

potentia, deterruit, ne accipientibus Eucharistiam,opptatum Calicis usum concederet: neu arrideret Haereticorum votis,

109쪽

1oa Historia Pontificatus

petitionibusque, quibus assentiti , siam mi discriminis res erat , atque ut omnem illi spem adimeret, extincto Monasterij Episcopo, Maesimilianum Austriacum obtulit, qui moliore fortuna Urbi praeficeretur Antistitis loco. Sectatios Aquisgrani& sacra & senatoria munera per vim ob untes, acerrime coercuit, ne Urbs & imperij Romani diademate , & Catholicae fidei studio praenobilis, in casum daretur, ac scelus. Con it Lubecensitum ICanonicorum securitati, compressa tum Episcopi hominis perditi audacia , tum Sena tus infensi auctoritate increpita, & etiam eluso Principis cujusdam Haeretici conatu, qui assumpta, uti mos est, Haereticorum arrogantia, Catholicos ritus moi esque abolere minabatur,nisiGregyrii metu consedisset Principis impetus. Colmari ensem Clerum ab Adversarijs affictum, omni ope recreavit, terroremque incussit hominibus, qua Sectarijs , qua suspectis, ac etiam Catholicis ad infanda pronioribus rhaud impune vexari vel Religionem, vel Religioni addicta capita. Eos aute qui Catholicos spiritus, abjecta haeresum indole,

110쪽

reciperent, amantissime complexus fuit,

quod plurimum intererat ad famam dignatemque Pontificis, Instar filiorum haberi, qui se redderent Ecclesiae: Provinciam obtrectationis, & odij avidam non aliter, quim Pontificia benignitate traduci ad cultum amoremque Apostolicae Sedis, cui non raro pro imperio Clementia fuit ; Itaque Praeconem Haeresum, facti mentisque poenitentem , henigne admisit,

aluitque de suo; & alios quoque plures,

ubi audiebar ad meliorem frugem converti , oblatia, misiisque opibus retinebat firmius ; nam experimento liquebat Plerosque ad Haereses,haereticorumque commercia compelli paupertatis, odio, dc de-ψeratione fortunae. Adeo miseri sumus nos Mortales, ut magis fortuna, quam Pietas cordi sit. Contra eos,qui Catholico nomine ad fraudem Catholicorum abutebantur, inexorabili ultione, vel in supplicium, vel in ex lium vocabat; δέ comperto, Religiosum hominem, inter suos auctoritate insignem, consuetudine haereticorum in suspicionem venisse ἱpud Germanos affectate haeresis; quamquam haud solebat Es er

SEARCH

MENU NAVIGATION