Historia pontificatus Gregorii 13. Summi Pontificis. Authore P. Ignatio Bomplano Soc. Jesu

발행: 1685년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

81쪽

Historia Pontificatus

Non modo haec seditionis procella, sed alijs casus, Gregorij erga Genuen sies benevolentians prodidere. Philippus Hispaniae Rex ibat imminutum lucra &faenora Genuensium , qui negotiabantur in Hispanica ditione; unde Genuae ingens detrimentum ; nam plerumque pecunia Mercatorum , pretium est familiarum.

Incertis Civibus quid agerent, Cyprianus Pallavicinus Archiepiscopns impendentem calamitatem Gregorio significavit, qui

statim eam avertit, monito perliteras Hispano, ut abstineret damno ; nam sublato foenoris lucro,facile sublatum iri commercia , quibus Hispanica fortuna muniebatur. Alio etiam beneficio caritas Gae-gorij plurimorum Genuensium commodis prospexit, qui naves commeatu plenas ad Christianam Classem in Othomanos paratam, in Corcyram detulerant, & dum pretium reposcunt, nec ab Hispanis, nec a Venetis audiuntur; Ergo Gregorius cognita causa censuit, ab Hispanis deberi pretium, qui statim paruere Gregorio, cujus aequitas pro lege erat. Magis tamen

Placuit, quo magis terruit aliud Gregorijsalium

82쪽

i Gregorij XIII. quefactum. Augustinus Assaltus homo procacis & populatis ingenij, novis in Rempublicam insidijs conspiraverat, statuerat que una cum alijs, obtruncato Duce, Senatuque vastato, Rem turbare publicam seo arbitratu, more eorum , qui ibae obliti fortunae, non nisi scelera, pessima ambitionis praemia, meditantur. Re detectaeapitur, vocatur ad judicium ; sed corruptis judicibus, vi & conatu eorum , qui conjurationi favebant, nunquam sua sceleri poena riss gi potuita Itaque Senatus, ne impunitas fl agiiij pro incitamento esset, ad Gregorium confugit; dc ab eo missis Genuam peritis hujusmodi causarum hominibus, quaestionibusque habitistandem fracta est potentium vis, deque conjuratis sumptum capitale uapplicium. Sic p

nis coerci audacia, validisque docum i iis ad libertatem tuendam insismatis, . Rempublicam adversus fortuita firmavit.

83쪽

Nistiria Pontificat

CAP. XIX. '

Asenionensem tractum tu,

Miserrima Gallicarum rerum conditio, & vincina Aventonensi ditioni, ex Auraniij principatu , haeresum imiem-. peries, Gregorij animum acrius extimulabat ad Avenionem tuendam, ne quid hostium fraude , aut Civium discordia eveniret Catholicae Religioni, Pontificiaeque auctoritati luctuosum. Misit eo Ascanium Martinengum valida cum Militum manu, quam ne in Gallias admitteret , Carolus IX. spopondit, se Avenionem propugnaturum , sed Gregorius refraudem veritus, di ne aliis sua committeret, maluit suis, cum posset, viribus niti,

quam alienis. Nec destitit novis subinde auxilijs praesidia confirmare, pecuniam&stipendia diligenter procurare, ne quid per seditionem Milites agerent; Urbis Rectores, militiaeque praesectos crebris monitis, mandatisque sollicitos habere. ne ullus ex improviso ingrueret hostis. Ex

84쪽

Et eventus Gregorij sollicitudinem approbavit. Caesar PalaZZolus Equitum magister , pluribus excursionibus non modo Urbem ab insidijs armisque hostilibus vindicavit, sed plurimos cepit Haerericorum duces, in primis Joannem Castilionaeum, scelere simul & gratia Principum florentem, quem jussit Gregorius capite plecti, vel invitis Principibus, ne laetiora sibi fingerent Haeretici per Principum benevolentiam , quamquam ille morti propior , Ecclesiae Catholicae se reddidit, temeritatemque vitae absolvit mortis poenitentia. Abolevit etiam Gregorius plurima tributa, quibus demptis

Civium fides, & amor crescerent: exules, & maximὰ infectos haeresum labe

procul amandavit; extruxit nova munimenta, & aperuit, viam, quam Gregotiam dixEre, aliaque piaestitit Urbi propugnandae opportuna, ut insidi js locus deesset ac auctor. Paulo post fama vulgavit, Henricum Regem, qui Carolo successit, Aventonensi ditioni inhiare, quasi Gallici regni firmamento , eoque cogitasse mittere Gondium Patiensis Episcopi

85쪽

fratrem, ut specie defendentis , regios milites in Urbem traduceret, & mox dominatum. Gregorius nihil palam irasci; sed ira dissimulat , & Regis animum fefellit, & spem haereticorum infregit: nam, Pontificio praesidio qua ossici js qua stipendijs confirmato,ad Regem, scripsit

conquerenti similis: non tam, ut Regem accusaret, quam ut cohiberet. Demum Henricus pace cum Sectarijs inita, traxit quoque ad pacis conditiones Avenionen sem ditionem, Pontificis aut iram veritus, aut 3ratiam aucupatus, & ne videretur illudere , ac etiam ut deleret appetitae Urbis notam, reddita fuere plura oppida, praeter Arcem Mineibensem , qurim iussit Gregorius obsideri, & omnino capi, ne asylum in Gallia haeresi esset , Et capta demum arx fuit post sexdecim Mensium obsidionem, pari obsessorum & obsidentium pervicacia. Sed Haeretici novis in dies rebus intenti, non destitere Avenione concire turbas , quibus finem imposuit Pyrrhus Malvetius. sublato Gulielmo Patresio, quo duce omnia turbabantur.

Misso etiam Blasio Capiaucchio militaribus

86쪽

sregorij XIII. γ'

bus expeditionibus insigni cum trecentis bellatoribus, validius repulit arma fraudesque tum haereticorum, tum perduellium, ac factiosorum Civium, quorum aliquoseonspirationis reos per Ceorgium Die- dum damnavit: Urbe potius attonita quam irata ; nullum veritus periculum, dum incolumitatem Urbis tuetur, cui sanὸ Gregorij tum prudentia, tum constantia necessaria fuit, quarum altera cavit insidias, altera repuliti

CAP. XX. Curat, ut Optimus Potiniae Rex eligatur.

E R pro Sigismundo II. pietate ac pru

dentia eximio Rege certatum est in Polonia omnium studijs, praesertim haereticorum, de successore deligendo, nam populorum est, ea Religionis consilia sequi, quae Principes amplectuntur; ideoque suas quisque ad Partes Principatum trahebat. Quocirca studiosius Gregorio cavendum fuit, ne Sechaiij voto potirentur , quibus acquisito Poloniae Regno,

87쪽

non modb patebat omnis Septem trio, sed conjunctis cum Othomano viribus, facilis

erat in Catholicos omnes conspiratio. Ergo, ut coerceret Othomanum, objecto

potentissimo Rege, ac spem Sectariorum eluderet, duos nominavit, quorum alteri isPolonis credi possetPolonia,regenda tue-daque,non sine metu hostium: Ernestum scilicet Austriacu Caesaris silium, di Gallici Regis fratrem. Stephanum Bathoreu omi inserat,id temporis Transilvaniae imperante, sed suspectu,quod Othonianuε illi faveret. Tres praecipue magnae auctoritatis Viri, Gregorius Cogneviskius, Nicolaus Chi stophorus Radaivilius, &. Albertus La schius, Joanni Francisco Commendono iaconjuncti, privatae utilitati rem Catholiacam praeposuere, raro exemplo, & optimo successu. Electus demumstit Henricus ηValesius Caroli IX. Gallorum Regis frater seu quia Poloni nimiam Austriacae familiae potentiam rebantur, & propriorem Poloniae timebant, seu etiam quia minus timebant Galliam, magis dissitam, remotamque. Ad Henricum misit statim lGregorius Seraphidum Olivarium Gal-

88쪽

lum, qui Pontificia: laetitiae argumenta exhiberet, deinde Joannem Vincentium Laureum , qui Regemin Poloniam ded Ceret, eique nomine Pontificis adesset, ac praeterea Edmundum Augerium Societatis Iesu hominem, Galliae probatum , dc H enrieo gratissimum , adiecitque religiosa munera ,, quae novis Principum animis commovendis validissima sunt. Magno iactatus est discrimine Rex, pene adactus iurare in verba Haereticorum, quibus arma, minae, & loco virtutis religionisque, impietas & vitia arrident ; sed Gregorii s aeis prudentia periculum exemit, monito Rege; ne alia vel capessendi, vel adminia strandi Regni, quam antiqui moris se Ina uteretur; neu sineret ab Haereticis in fraudem Catholicos Episcopos abduci Aunum esse tum spiritum, tum corpus PO-loniae: Caetibus conciliisque privatis j vari non publica, sed privata commodaasaepius foveri mala, dum jactantius rem dia procurantur. Verum acerbior casus afflixit iterum Poloniae res, quas Gregorius coeperat sustentare per Henricum Regem, qui aetate ac fama florens intime Ca-

89쪽

ri Historia Pontificat

tholicus, de gemino validus regno, poten- ti stima dominationi subsidia attulerat,nec modo audaciam Haereticolum terrebat,

sed paratus adversum Christianae fidei hostes, spem novi foederis ingerebat. Siquidem Henricus nunciato Caroli fratris i Galliarum Regis obitu, quasi gemino par regno, clilm e Polonia in Galliam discessit, ' ignatis Polonis, quibus absentia Regis periculosior erat, quod vel contemnitur plerumque , vel contemnit, qni abest. Itaq; Gregorius comperto Henricum per Ita liam iter facere,missis ad eum Jacobo Boncompagno, dc Philippo Boncompagno,

quorum alter eum ferrariae, alter Venetijs Pontificiae benevolentiae officia dcferret, specie monentis rogavit, ut vel Romam vel Bononiam accedens, mutui sermonis

copiam faceret ; fore illi ex Pontificio con- .gressu plurimum gloriae & utilitatis: sed

ille maluit inservire consilijs aulicorum, qui sua non Principesm compendia am nt. Hic Henrico discessus quo magis repentinus, eo ingratior, summam invidiam creavit, quasi vilior illi Polonia esset, fla- grantesque studio gloriae homines in ea '

90쪽

eonsilia accendit , ut eo abdicato , novi Regis comitia desiderarent, amarentque ignobiliorem Prineipem, qud minus co temnerentur. Et Sectarij ad tumultum seditionemque proni, evulgavere arcanum; Poloniae interesse, Principem habere, qui mediocri nobilitate, potentiaque floreret. Hoc vulgato novas res quisque moliri, & aliquem offerre, qui praesentiu invidia, & metu, regium honorem obtineret potitis,quam mereretur. Igitur Gregorius Vincentij Laurei opera ingenioque usus. ostensa novi arcani fraude, prospe-sore conatu inclinavit omnium animos ad Principem Catholicum designandum, qui & familiae, & potentiae vi non timeret imperare,nec penderet a Sectariorum impetu , qui pervicaciam & libertarem pro servitute ac obsequio meditantur. Et quamvis omnino Maximilianum Caesa rem laudaret, sollicitaretque ad regnum capessendum, ratus, hiud alijs, quam A striacae fortunae viribus Othoniani ambitionem , Poloniae inhiantem, repressum iri tamen mora Maximiliani coiruppitPontificis consilia, vertitque mentes ad

SEARCH

MENU NAVIGATION