Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

371쪽

318 Praxis Medico pluviae incredibili copia rursus prolapsus sit in stragula, sicut id ipsum saepius non sine ad- imiratione conspeXi. Pars vulnerata circa metaCarpum valde intumuerat , quia propter fibrillas complures disicisias ac tubulos consequenter obstructos humores stagnabant ibidem. In altero vulnere Caro egregie luxuriabat, i sicut in ossibus denudatis plerunque contingit , . sed unde producitur hic eflectus p Non

a provida natura, quae, prout Veteres somniarunt, os denudatum Carne Contegit, ne ab ambiente aere laedatur, nam si haec res ita se haberet, naturae providentia tanta esse deberet, ut statim post vulnus inflictum os nudum carne muniret, nec exspectare deberet,

donec corruptum est os dc a reliqua parte sana - separari debet. Unde igitur caro haec fungosa progignitur 3 sequens comparatio rem, ut opinor, satis dilucidabit. Ex trunco arboris abscissae non raro prodeunt fungi, quia nempe figura tubulorum trunci ab aere ac pluvia ita immutatur, ut particulae per radicem sursum propulsae in superficiem trunci, non in ramos sed in fungos convertantur; modo haud ab insimili figura tubulorum in osse denudato ac

ab aere ambiente nec non pure Corrupto ita distorquetur, ut humores Circulantes CXCresicant in camem mollem dc iungosam.

372쪽

Chirurgica Rationalis. 319Febris autem ac mirandus ille sudor pro uenit ex eo , quod multum ichoris absorp- tum sit in massam sanguineam, eidemque motum conciliaverit adeo Concitatum, ut particulae serosae a reliqua massa separatae sub sorma vaporis avolaverint usque ad umbellam lecti. Quoad vulnus transversum metacarpi ;praediXimus aegroto, digitum unum aut alterum rigidum mansurum post curationem, quia tendines sauciati fuerant. Ut ad curationem tandem deveniamus, vulneribus imposuimus digestivum ex therebinthina communi, vitello ovi, radice artis stolochiae rotundae, aloe & myrrha , carni fungosae inspersimus pulverem ex aequali portione ochrae & sabinae Confectum, ac superposuimus Cataplasma per aliquot dies tam ad dolorem demulcendum, quam ad dissolvendum tumorem ue tandemque ferula Charis tacea usi sumus, ne os brachii fractum in vulnere distorqueretur. Contra febrim ac sudorem nimium prae scripsi aliquot pulveres ex Corallo rubro, terra sigillata ac saccharo saturni. . Atque ita aegrotus noster, trimestri spatio vix elapso, reconvaluit, amisso tantum motu unius aut alterius digiti. -

373쪽

Praxis Medicoons Enu AT Io V. De vulnere pectoris lethali.

JUvenis triginta circiter annorum ilhusclopeti sauciatus est eum in modum , ut globulus plumbeus major, circa papillam sinistram pectoris cavitatem ingressus, per dor

Uulnus dorsi brevi temporis spatio iterum coaluit, sed in vulnere anteriori laesa fuit a teria intercostalis, quae situm suum habet in sulco in ulpto inferiori costae parti , sic ut crebro ingens sanguinis copia promanaret e vulnere, ac ubi vulnus obturabatur, sanguis per tussim ejiciebatur, quod alias non conti gebat. Nihil propemodum relinquebatur intentatum ad haemorrhagiam hanc sistendam tam

interne quam CXterne tam medicamentorum

quam manuum opera, sed frustra, nam aeger noster sanguine tandem spoliatus naturae debitum persolvit. Hinc manifestum evadit, Practicos non sine ratione mopere juniores Chirurgos, ne in apertione pectoris empyematici aut alio modo male constituti sectio fiat in inferiori costae parte , quia vasa sanguifera sulcum prae

dictum perreptantia facile laederentur hoc

374쪽

Chirurgica Rationalis. 3 6 rpacto, unde lethalis haemorrhagia posset produci. OBsERvAT TM UI. De ingenti altheromate brevi sanato.

ANte aliquot septimanas accersitus sum cum Chirurgo juniore sed satis habili ad

puel.m decem annorum, quae ante biennium prolapsa fuerat in dorsum. Brevi post casum tempore aegrotula nostra persensit circa os cocCygis parVum tumorem, ejusdem cum cute caloris ac indolentem, qui tum temporis, cum ego Vocabar, adaequabat molem capitis infantis , eratque valde mollis tactu, ac latae basis, expers doloris, ejusdemque Cum cute coloris adhuC tum temporiS. Aperuimus extemplo hunc tumorem scalpello, ac profluebat ex eodem materia obtinens similitudinem pultis illius, quo utuntur textores ad lubricanda fila. Inter effluxum ex altheromate materia

haec paulo liquidior existebat, sed in pavimentum prolapsa e vestigio inspissabatur ab

aere ambiente.

Postero die vulnus scalpello inflictum eo usque dilatavimus, Ut totum iundum tumoris in conspectum veniret; atque ita oculis sub

375쪽

262 Praxis Medis iubjiciebatur olla illa membranosa, cui pulshic includebatur antea. εTangebamus igitur membranam hanc, post pultis effluxum egregie incrassatam Propter Corrugationem, nonnunquam lapide infernali sed saepius adhuc penicillo butyro antimonii liquidiori imbuto, atque hoc pacto ope unguenti digestivi Complures lamellae, ex quibus membrana haec conflata erat, separabantur indies. Mense nondum elapso puella haec ple issime sanata fuit, sed permansit cavitas ad instar nucis juglandis, quia separata omni ex parte membrana, in qua pultacea substantia continebatur, pars subjecta statim conspiciebatur obducta cicatrice , nulla carnis generatione praegressa. Si tumor hic collo praeditus tasset, simul& semel eundem cum membrana sua secundum artem forsan sustulissemus, sed haec operatio ob basin nimis latam fieri nequibat. OBsERvATIO VII.

De hydrope ovarii muliebris utriusque.

V Irgo honesta quadraginta annos nata jam

perlongam annorum seriem misere laboraverat profluvio mensium, quod nullis Un- quam remediis obsecundavit, sic ut progressu

376쪽

chirurgica Rationalis. 363 temporis in hydropem prolapsa sit patiens.

Anno Issi I. die I 8. Augusti eX terrore iterum Correpta est profluvio mensium, quae nec venaesectioni, nec aliis mediis obtempera

Bat, quare brevi post tempore assidue dec huit, attritis valde viribus. Interea temporis incredibilis seri limpidi Copia quotidie ex utero promanabat Cum innumeris vesiculis albis & membranosis, diseruptis quidem sed adhuc aqua viscida semi-Plenis , quae aeri exposita fluidior fiebat dc

Prorepebat. Harum vesicularum una altera major erat,

sed pleraeque globuli lusorii molem aequabant aut luperabant. AEgrota dicebat, se posse vivide satis persentiscere has vesiculas prodire e latere sinistro, & post aliquot dies iterum assirmabat easdem venire e latere dextro, sed hae paulo rubicundiores existebant in extremitate sua Appetitus prostratus, febricula continua, aphthaeque aegrotam tandem lenta ac jam dudum praevisa morte consumserunt, Postquam per sedecim septimanas decubUerat. Morbum hunc judico fuisse hydropem ovarii utriusque, atque ova sero plena ob angustias viarum in exitu fuisse disrupta , unda tanta seri copia cum vesiculis praedictis profluxit ex utero. '

377쪽

36 Praxis Medico rubicundiores existebant iis, quae ex sinistro latere prodierant, quia nempe firmius & pertinacius adhaeserunt partibus vicinis , ide que vascula quaedam sanguifera lacerarunt, ubi propellebantur eX ovario. OBsERVATIO. VI II. De fungo cerebri.

Uvenis viginti circiter annorum flagelli

ictu in osse frontis ita vulneratus est ab alio, ut mox prolaberetur in terram sine intellectu dc loquela. Horae spatio post laesionem interjecto valde vomuit ac vociferatus est patiens, sensus rediere, & dolor aderat vehemens, quare extemplo in lectum deportatus est aeger, ac tum temporis vulnus eXipuum in carne se praebebat conspiciendum, sed specillum adactum certiores nos reddebat fracturae dc impressionis cranii, quamobrem quarto laesionis dic, quo Chirurgus patientis me vocari jusserat, incisionem crucialem fecimus, ac labia vulneris implevimus linteo Carpto; quinto die post vulnus inflictum invenimus dc vidimus cranii fracturam & impressionem horrendam , triascilicet fragmenta triangularia, quorum unumquodque habebat magnitudinem articuli pollicis, in medio fracturae, ubi se invicem angulis suis tangebant &strin-

378쪽

Chirurgica Rationalis. stringebant , in cerebrum profunde desidebant; atque haec tria fragmenta tam arcte sibi invicem erant conjuncta, ut nullum, licet exiguum, instrumentum in fissuras adigi posset ad elevandum cranium impressum, quare tropani usus necessarius erat, sed illud imponi debebat cranio adhuc integro, atqui non supererat locus, adeoque iterum incisionem fecimus , non Crucialem, sed semi-cii Cul rem ad latus impressionis & totam laminam Cutis cum Carne & pericranio avulsimus, atque ita sexto post vulnus acceptum die trepanum collocatum est ibidem, perque foramen hoc arte factum ingessimus elevatoriuin i C- bustum, quo duo fragmenta non sine summavi elevata ac ex vulnere prorsus sublata sunt, octavo laesionis die tertium fragmentum etiam evulsum est. Nono laesionis die, non perforamen trepano factum , sed per alterum, quod exemta tria fragmenta formaverant, propullulabat fungus ad instar nucis avellanae, qui intra paucos dies ovi gallinacci molem propemodum adaequabat, rubicundus, mollis, &pulsationem oculis nostris conspis Cuam eXhibens. Hunc fungum , omissis acribus medica

mentis , sola sequentis pulveris ex Fabritio Hildano desumti inspersione sensim sine

sensu evanescere coegimus.

379쪽

3 66 Praxi, Medico

Hor.salvia. Major Ana. R orismarini a a P. i. M. F. pulvis tenuissimu .

Hoc pacto laminae osseae trigesimo sexto die a Cranio separatae sunt, atque aeger brevi post tempore persecte convaluit. Mirandum autem summopere mihi videtur , quod toto curationis tempore aegrotus noster domum perambulare, edere, bibere, aliaque naturae munera obire potuerit absque impedimento , nec unquam febrim vulnus tam immane comitatam fuisse. Praecipuum, quod aegroto molestiam aliquam creabat, incommodum somnus erat solito turbulentior. Interrogabit hic loci fortasse aliquis, Curii CX foramine trepano facto etiam non prodierit fungus p sed illi respondeo, fungum Cerebri teste Hildano aliisque expertis Chirurgiae scriptoribus non generari nisi disrupta vel fau- Ciata dura meninge , quae integra existebat in perforata apertura, in altera ab exemtis fragmentis formata vulnerata fuit. ΑCria medicamenta in hoc casu sedulo vitavi, quia eadem funestos effectus sortiri Con-

380쪽

Chirurgica Rationalis. sueverunt in fungis cerebri; sic legimus apud Hildanum centuria. I. Observatione XIV, inspersionem pulveris aluminis 3c vitrioli ustilethalem fuisse aegroto cerebri fungo labo

ranti.

Malpighius fungum cerebri ortum suum debere existimat laesis glandulis , ex quibus

Cortex Cerebri componitur, sed hic cerebrum adhuc contegebatur utraque meninge, licet crassa laesa foret a fragmentis , quamobrem

causa a Clarissimo Malpighio allata hic locum habere non potest. Jacobus Aubertus sui Hildanus refert centuria se inda, Observatione XXXu a) fungum fieri vult rupta dura meninge & tenui in altum elevata, substantiaque cerebri repleta, sed hic non aderat disruptio durae meningis . Author hic sorsan judicavit fungos citatos substantia cerebri repletos esse, quia pulsationem squam quoque in nostro patiente distincte satis perspicere licebat) haud aliunde

deducere potuit quam a palpitatione Cerebri,&quia in praxi observavit post aerium medi Camentorum aut ligaturae Constringentis applicationem mortem cito pede plerunque subsequi. Si dura meninx disrupta fuisset in vulnere nostro, fungus aegroti non tam facile obtemperasset medicamentis impositis, sicut Hildanus etiam annotavit loco moX Citato, ubi q, i 4q sun-

SEARCH

MENU NAVIGATION