R. P. Octavii Mariae a S. Joseph Tusculani ... Opera omnia; in quibus bis mille, trecenta, et decem dubia moralia, quae per modum interrogationum, & responsionum discussa, continebantur, in hac novissima editione, in duos tomos distributa, multis doc

발행: 1711년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

r L Thulas

postum tenet Maguel lus de Osres'. disp.2 . - . ΙΟ.di c. . ru. & haec sententia Mazuehelli mihi satis probatur, quia ex uno actu non denominatur quis honestus, vel inhonestus, scuti neque prodigus, aut liberalis, sed ad praedictam denominationem actuum se quentia desideratur ; nam uniea fornicatio non efficit, ut spmina dieatur inhonestε vivere unde dicitur, quM unica hirundo non facit ver . Vide Mazuchellum , dc Dianam loco sup acit. Et nota , quod Mulier, quae duo admisit causa quaestus, est Meretrix,ut docet Sylvester De b. Infamia nu. 9 er Io. quia in malis actibus , & in delictis sufficit binus actus ad probandam consuetudinem , ideoque non dicitur luxuriose vivere quis ex solo unico actu sornicationis , ut bene ostendit Diana tibi sup dc Bonac. de contrari disρ ι.ε. I 7 tunct. 8.V. .n. I l .qui tamen bene advertit, nisi legatus actum fuit sub conditione, si non fuerit sornicata ; nam tunc per unam fornicationem, etiam occultam, amittitur legatum . Diana ex par 9.r I I .M.Ner . se quaeras.

II so Inter. 7 Legatum amissum ob fornieationem, vel ob vitam inhonellam , recuperat urne, si scemina redeat ad meliorem frugem, & te emendet λ

o. affirmativo respondet, quod etiam vid tur tale dictum probabile, tam Trullen in δε-

stillo δε justis.lib. 2 tr. I9.disp. I. b I. 63. qui tamen probabilius putant oppositum cum Sancheg , & aliis , cum quibus tenet etiam Diana loco prox.cit. vel Et tandem. Et ratio est, uia ex communi modo intelligendi, haec vinetur suisse mens testatoris, ut nolit uxorem frui legato , postquam turpitudini se adjecit. Itaque concludunt non recuperare legatum amissum ob fornicationem , aut vitam inhonestam , quamquam ad meliorem frugem redeat, quia deficiente conditione legati, legatum expiravit, & non datur regre us. Vi

I 23I Inter 8. Legatum relictum uxori sub conditione non ineundi secundas nuptias , amittiturne, si ipsa suerit fornicata λReo. Non amittitur , quia legatum explicandum est juxta verborum significationem :Haec autem conditio non ineundi secundas nuptias non significat amittendum esse legatum per fornicationem, sed per nuptias. Ergo occ. Ita docent Bonac. de com .dio. . qu. U.ρι n. 8. & alii plures apud ipsum . Idem sustinet Diana par. Io. tr. IL M. 2. I. vesEt tandem noto , & hanc esse probabiliorem sentcntiam latet I Bonacina loc. cit.

Iasa Inter. 9. Legatum sub eonditio a

non transeundi ad secundas nuptias, amitti- tume per secundas nuptias invalidas . aut per Matrimonium validum, & non consummatum ρηίρ. Bonac. 3Iup. . I7.er I 8 ex Sanchez, Guttierra, & aliis dicit. quod non amittitur in foro conscientiae per secundas nuptias invalidas, quia non Praestat impedimentum , quod de jure non sortitur effectum , iuxta regulam , Non proar, de regui. - in 6. Idem dicit,s Matrimonium nondum fuit consummatum, quia nomine nuptiarum, seu Matrimonii , in materia odiosa, seu penali intelligitur matrimonium consummatum dc haec omnia docet Diana st Io. re is res 2I. versanuerὸ, er vers. Sed qui . Vide Armillam ver . poena sub n. I.

TITULUS CXXXIII.

De Libris Prohibitis.

I 2I3 TNter. I. Quam pςnam incurrit, qui I libros haereticorum, aut aliorum prohibitos legit, vel retinet λResp. Qui legit, vel retinet libros, seu

scripta haereticorum , vel quorumcumque Auciorum damnata , & prohibita, propter haeresim , vel falsi dogmatis suspicionera, incurrit excommunicationem Indicis ret. IO. a finem , quae tamen nulli est reservata, ac proinde de jure communi potest a quolibet Consessario per absolutionem aut erri. Qui vero scienter legit, retinet, aut imprimit libros haereticorum de Religione tractantes , aut haeresin continentes , incurrit ipso facto excommunicationem Papae reservatam in Bulla Cς nae . Vide Bonac. do cens dio 2.qu. I punct. .num. .er 3. Le Eanam rom. I. verb.Libri num. Is er seqq. qui alios alligant id

asserentes. 12s Inter. 2. Incurrit ne excommunicationem Bullae Cςnae , qui legit libros Haer ticorum de Religione tractantes , haeresim

tamen non continentes λResp. De hoe non est dubitandum, quia ad incurrendam dictam excommunicationem , luiscit,quod alterum horum contineant,vel haeresim , vel de Religione ex instituto tractent ; nam Bulla Cςnae aperte loquitur disjunctive, & alterum tantum petit. Ita docet

12쪽

De Libris Prohibitis. I

tom. . e p.I. SuareΣ de Fide ἀθω. 2o. se nume . Iob dc Sancta rellus in trari. de his-r si cap.I 3.dia. unu . num. Io. quos dat , & sequitur Diana par.6 tr. 6.res. 1L Unde non sunt audiendi, oui oppostum docent. Vide ea, quae dixi Inter. antecedamem , et dicam ad Inter. sequentem . Imo Musa in Butia Coenae east.2.disp. I 3. num. D. recte observat, lectionem librorum prohibillorum in odium Auch. inter- diei, dc libri haeretic.prohibentur in poen illorum Auctor. quamvis haeresim non contineant , ut ait Sanctaret tussic.cis. o. I . nu. . Ergo dce. Vide August. Matthaeuc. in Q. Confe lib. I .cap. . .6.Θ seqq.

Iass Inter. 3. Qui legit librum haereticorum tractantem de Religione ut haeresim Continentem , sed non intelligit id ouod legit , eum sit idiota nesciens linguam latinam incurrit ne in poenam excommunicat. Bulla Coenae fl eo. Multi dicimt,qubd non incidit in ex-

Communicationem , ut Sanchra , Fili luctus, ec Suum,cumulati a Diana pari. I. tract. II.

UM. 36 cum quibus ita ipse tenet . dc ratio horum est . quia illa non est formalis,& vera lectio , sed tantam materialis; unde dicunt, quod cessat ratio legis, cum non se exponrt periculo imbibendi haeresim: Mihi tamen probabilius videtur oppostum eum Megala

damentum est , quia Ecclesia in prohibitione librorum ha reticorum non habet hunc solum finem, scilicet,ne Catholici salsa doctrina inficiantur, sed praeterea legem statuit in

poenam Authorum haereticorum , atque in odium ipsorum , ad eorumque dedecus mandat , ne legantur eorum libri, etiamsi de Religione non tractent,ut sunt Dialectici, Rhetorici , Gramatini dcc. in quibus non inest perversionis periculum : Ergo dicendum ell, ad incurrendam dictam excommunicationem non requiri, ut legens legat sermaliter, scilicet, quod intelligat, quod legit, quia Bulla

Coenae in detestationem haeress , dc haereticorum vult omnino , ne hujusmodi libri legantur , nec ullo modo retineantur, sive curiositatis gratia , sive ad eos consutandos, etsi in retentione hujusmodi librorum non adstpericulum imbibendi haeresim; ex quo sequitur, Ecclesiam non habere hunc solum finem sed prohibere quoque, ne legantur, dc rctineantur, ad obscurandum, Zc abolendum eOrum nomen , dc ne hoc assciantur honore, ut inter manus Catholicorum hominum volvantur , dc in .Qyro propria, sive aliena, suo nomine proprio, sive alterius , retineantur, Concludendum est igitur, qu bd qua ndo lex habet plures fino , deficiente uno , obligati. legis non deficiat; ergo dcc.

Ia Inter. 6. Contrahiturne excommunicatio ab eo, qui per alium legit aliquem librum prohibitum , vel Haereticorum, hς- resim continentem,aut de Religione tractantem , seu prohibitum ob falsi dogmatis suspicionem λReo. Non conveniunt DD. quos citat Diana par. I. ira I. I. Vc 3 3. tamen non esse re-eedendum ab affirmativa sententia, docet te se Diana; nam qui per alium facit, per se ipsum facere videtur , juxta regulam Iuris iao.& ita videtur per se ipsum legere, qui per alium legit ;& pro hac sententia sunt Alterius , S rus , Graisus, AZorius , Dyman , Megala , SuareE , dc Reginaldus, qui pro negativa sententia male citatur a Bonac.δε cens. io.a inaes punct. n. H. Tamen distinguen

dum est cum Lerana rom. 3. - . lib. -n. ΣΤ.

vel enim ille nullo modo fuit causa , quod alius librum legeret, vel fuit causa, auctoritate, vel mandato in primo casu non incurrit excommunicationem , benὰ tamen in s eundo. Ita etiam si lotum filii causa legendi illum librum , dumtaxat luadendo, monendo , petendo , consulendo, non incurrit, nisi id secerit animo audiendi per alium ea , quae legit, quia tunc moraliter censetur legens , & valet illa regula , Qui per alium facit, Ecc. Ita ex Layman docet Lerana ibidem,& in praxi puto tenendum . I 237 Inter. s. Incurrit ne excommunicationem Bullae Coenae , qui legit Epistolam , seu litteram missivam alicujus Haeretici in qua aliquam haeresim docet aut Epistolam dedicatoriam, vel Indicem, dce ipsius

libri ρ θ Quoad primum dubium , Sanche E

D trari. I 3. ref I6. dicunt, quod non tamen mihi probabilius videtur oppositum , quod tuetur Megala , cui adhaeret Diana ibidem , quia licit Bulla tantum loquatur de eorum libris legentibus, tamen prohibitum est Catholicis communicare cum Haereticis, eo rum scripta legendo . Caeterum communis sententia docet, lcgentes prooemium , Prae-1ationem , indicem , epistolam dedicat riam , vel similia reperta in Haereticorum libris, incurrere excommunicationem Bullae

13쪽

Titulus CXXXIII.

ra 18 Inter. 6. Qui legit scholia , seu additiones haereticorum contenta in libris Au-vioris Catholici , estne censendus excommunicatus pη θ. Uarii varia dicunt; quidam enim imnent subjacere excommunicationi latς in Indice librorum prohibitorum,alii vero putant legentem huiusmodi scholia affici excommunicatione Bullae Coeirae, posito, quod scholia adeo copiola , dc multa sint , ut liber potius videatur compositus ex scholis,& annotati nibus , quam ex textu, ut videre est apud Bo

eo cit supra nu. ΣΟ. 2 a s dc Duardo , dc idem censet etiam Diana par. I r. I I sol 32. qui ex Sousa contra Suareg lic concludit: Liber Auctoris Catholici, licet Commentarios copi log alicujus haeretici habeat, semper nuncupitur liber Auctoris Catholici , ii quo in lucem editus est , ct non liber Haeretici commentatis I dc hoc quidem probatur , quia revera Summam Divi Thoniae non appellamus librum Cajetani, quamvis maiori ex parte constet ex commentalis illis 1 Caiet .adjectis, ut docet Sancheκ ubi supra. Tamen vide Omni no Dianam par. s.trarii. I 3. ref I6. ubi citat Hurtadum de Mend oza, qui recte existimat, utramque sententiam in parte esse veram nam si praeter explanationem alia disputet haereticus non facientia textui explanando ,

sed quae adjungi commode possunt, liber est interdictus , quamvis lit exiguus , quia vere est ab Haeretico A uctore. Itaque scripta illa, a quibus non pendet textus Auctoris Cath lici explicatus , sunt prohibita, & liber ob

illa. Haec ex Hurrado , alia plura dicente , quae brevitatis gratia relinquo .ra19 Inter. 7 incidit ne in excommunicationem, qui legit, aut retinet libros,aut tractatus Astrologiae iudiciariae , Geomantiae , Hydromantiae , Pyromantiae , onomantiae, Chiromantiae, Negromantiae, artis Magicae, aut in quibus sortilegia , veneficia , auguria , auspicia , execrabiles incantationes , ac superstitiones continentur q'θ. Dico,quod qui hujusmodi libros,seu

tractatus legit,aut scienter retinet, incidit in Excommunicationem, quia prohibiti sunt obhaertam , vel falsi dogmatis 1 ulpicionem , &talis excommunicatio nemini est rei eruata,sin praedictis libris, vel tractatibus non contineatur haeresis. Uerum si sunt haereticorum libri, seu tractatus, simulque haeres m contineant,& ita in dubio judicandum est,excommunicatio, quae incurritur, erit reservata in Bulla Coenae,ut docent Bonae .is tmfHO.a. q.

confirmavit Urban. VIII. in alia, quae incipit , Scrut is, ubi quoque alias poenas hoc dei ictum concernentes imponit. Et nota, quod in hujusmodi libris , prout saepius con tingit, affertur modus recedendi a Catholica fide adorandi Da mones,& similia verae fidei contraria, & Α uctores Negromantiae in foro

externo merito praesumuntur haeretici, ut docet Farinac eo. I.de barsq. 8I.n. 36. Iabo Inter. 8. lam poenam incurrit, qui legit, aut retinet libros prohibitos, non propter haeresim,aut falsi dogmatis suspicionem sed alio titulo , scilicet obscenitatem , vel

contra bonos mores δ θ. Peccat mortaliter , dc puniri pote1 ab Episcopo , vel Inquisitore tamen non incurrit excommunicationem , modo non sint libri Haereticorum , quia excommunicatio non incurritur,nisi sit in jure expressa . Ita Bonacina ubi sis a num a. Θ 3. dc Leetana ibid. numer. Is . e seqq. quibus poenis puniendisnt legentes, sive retinentes quoscumque libros prohibitos , docet Diana pari. 4. trari. 7.

I 16I Inter.'. Quid facere debet, qui habet Gud se hujusmodi libros prohibitos λῆ 3. Tenetur In qui litoribus, aut ordinariis locorum consgnare,quamvis non desnt , qui illum excusent, si propria auctoritate comburat dictos libros , ut videre licet apud

ref 48. Def.Sed aliquis. Sed verior sententia est, quam communiter docent Doctores,non posse propria auctoritate libros tales comburere, sed teneri illos deserre ad Inquisitores , ut conflat ex quodam motu proprio Iulii III. qui incipit o Cum meditatis , ω. dc ex Const. Gregor.XU. quae incipit et Amsolatus noster ,e c. Verum est tamen , quod si comburat, non incidit in poenas contra retinentes libros prohibitos , ut ex aliis docet Diana. LV citat.

Caeterum libri, seu tractatus Astrologiae judiciariae , G comantiae, & alii supra relati ad Inter. 7.ex Bulla Sixti V. debent cons gnari Episcopis, vel Inquisitoribus, prout docet

Emm.Sa verb. Libri, dc Lezana eo rom: 3. eodem ver, .num. 29. Et nota, nullo modo licere retinere libros prohibitos, usquedum adhibita

diligentia corrigantur , ut docuit Marchan tius, quem sequitur Diana par. . te. 8. 116.

in . Nam id fuit reprobatum ab Alexand. VII. dc est propositio ΙΤ. reprobata . I 262 Inter. IO. Epiicopi, dc Praelati Re

14쪽

De Litteris, Scrip uris. I s2l res, possunt ne concedere sibi subditis

entiam , seu facultatem legendi Libros prohibitos λ

O. Minivi, qui Urban. VIII .ann. I 6 I. dc ιnte illum Gregor. XV. revocavit licentias concessas quibuscumque personis, tam Saecularibus , quam Regularibus, cujuscumque gradus , liatus , conditionis , qualitatis , Cc praeeminentiae, etiam speciali nota , dc

mentione dignis , teste Leaeana in Summ. xom. 1 me. r.eap. 8. sub numer. 96. contra Peyrinum rom I privit. Minimor in Cons 9. Pauli H a num.

9. dc hanc opinionem securiorem , & in praxi consulendam esse, inquit idem LMana. Addo ego,& omnino sequendam . Hinc Di

na parnstri I 3.resol. 9. testatur se impetrasse a Sac. Congr. S.ossic. Generalis, dc universalis Inquisitionis licentiam legendi. quoscumque damnatorum Auctorum libros, seu alios quomodolibet prohibitos, etiam . damnatos in Indice Romano librorum prohibitorum .

Inter. II. Possuntne EpiscopL , &Inquili tores legere libros prohibitos λ J. Non possitnt legere sine licentia Papae, seu licentia Sacr. Congreg. Inquisitionis Generalis Indicis, Magistri Sacri Palatii,

juxta eorum facultatem. Vide LeZanam lom. 3 verbo Libri num. 18. & Dianam pGr. II. u. 8.

e solve. 62. .

TITULUS CXXXIV. .

De Litteris , & Scripturis.

r26 TNter. T. Estne peccatumi mortale I aperire , 5c legere litteras alienas λ η .Ego bsolutὶ puto esse peccatum mortile legere litteras alienas interclusas sigillo, vel alia via,quamvis ex hoc nullum damnum

oriatur,qui Z ut plurimum omnes cupiunt ea, quae continentur in litteris, Occulta aetin

re,& sie fit ei injuria, quae proculdubio pertingere potest ad peccatum mortale. Unde nisi ratione amicitiae , aut aliae de causa, quis credat adesse interpretativam voluntatem ejus, qui scripsit, aut illius, ad quem litterae scribuntur, aperiens, & legens litteras alienas, mortaliter peccat, dummodo non sit Gubernator tempore Belli ,. qui. hoc facit, vel alius ad praecavendum proprium periculum, quod sibi probabilitet timet ab inimicis inserendum, aut denique Superioris Regularium , aut Paterfamilias . Vide Emman. SI Berb. Litterae , Bonae de restitui AD I qu. x punct. Umc num s. 6. 7. ubi addit ex Molinae, & aliis, teneri etiam .ad restitutionem,qui licteras alterius injusia aperit. Caeterum , qui litteras in publicum locum abjectaς legit, non peccat , etiam si illarum frustra colligens id faciat , quia tales litterae habentur pro derelictis, peccaret tamen mortalite si aliquod secretum. in ipsis contentum , alteri manifest ret, modo in damnum alicujus cederet, ut ex Sylvestro Derb. Emprist nume . I 8. Ac Lay manlib. I seri. νη. par I .cap .num 4. firmat Dianae

I 16s Inter. a Estne peccatum mortale scribere litteras sine nomine ad Praelatum,in quibus contineantur aliorum delicta λ Et potestne Praelatus ex tali notitia ad inquisiti nem delictorum procedere λ' Resp. Scribere hujusmodi litteras ad Superiorem, in quibus continentur delicta occulta alicujus, ex senere suo est peccatum mortale, quia est i pecies detracticinis. Verrem si hoc fiat ex charitate , & non ex odio , aut malevolentia , se solum caula eorrectionis,& emendationis proximi, nullum est peccatum , quia ex bono , dc h esto motivo , Occultat , dc celat scribens proprium, nomen , nempe', ne ad notitiam veniat illius, contra quem . scribit, oc sat ejus. inimicus . Ita do

cap. 8. sub πυ-r. 3I. qui ex RodriqueZ addit , dc bene , non poste Praelatum ex hujusmodi litteris ad. inquisitionem procedere delictorum, quae continent; idemque probat ibinem cap. 27. no. quia hujusmodi litterae sine nomine, nullam inducunt infamiam, ut colligitur ex cap. Inquisitionis. de areus Non Pro hibetur tamen , ne Praelatus generaliter inquii ero pollit, habita tali notitia, quia ad ge

15쪽

Titulus CXXXV.

TITULUS CXXXV.

De Lucris ex mutuo.

1 illicitὸ provenit ex mutuo Resp. Est triplex , nempe a lingua , ab obsequio , & 1 manu . Unde qui tradit alteri mutuum cum pacto, ut praestet munus , &officium a lingua, vel ab obsequio, vel a manu committit usuram & ratio est, quia haec ossicia sunt pretio aestimabilia , quare

imponere mutuatario obligationem pretio aestimabilem , ad quam alias non tenetur, est usura manitella , ut docent Doctores plena manu. Vide B κ.ri Cout .disp. .

I 267 Inter. 2.Quodnam dicitur ossicium 1 lingua , a manu , ct ab obsequio eqsp. ossicium a lingua est alloqui Principem , Dominum , vel simile; a manu est accipere pecuniam , vel alia bona , aut quids mile aequi valens , ut agrum colere, domum aedificare, rem conducere, & smilia; ab obsequio vero est exhibere incia particul

ria, vel signa amicitiae, ut comitari tanquam dominum, venerari, &c. Ita. S. ThOm. . B. ρ 78 ar a Bonac. ubi supra n. 3. Steph. 1 Sancto Gregorio tib a.de ContracI. . 3 .numer. I .& alii

communiter.

I 268 Inter. 3. Quaenam sunt conditiones, uuae requiruntur, ut liceat aliquid in mutuo accipere pro damno emergente , & lucro

cessante λvs. Dico primo, quδd tres conditiones

requiruntur,ut mutuator licit ε queat exigere damnum emergens ex mutuo . Prima , ut

tempore contractus in pactum deducatur damnum , quod re ipsae veniet,vel immine aut revera sit sequutum ratione mutui, &per illud mutuans factus sit impotens ad dictum damnum impediendum . Secunda, ut non deducatur in pactum aliquid supra damnum , quia nou reciperetur ratione damni emergentis, sed supra sortem, S per cons

quens esset usura. Tertia,ut non cogatur mu

tuatarius potius pacisci de periculo damni , quam de dano,sed relinquatur in sua potestate; & si eligat pacisci de damno, poteric mutuator accipere dictum pretium, dummMδsit justum, & juxta qualitatem periculi, licet

damnum non sequatur. Quando vero adesset pactum, ut mutuatarius teneatur ad damnum emergens , ante terminum restitutionis asti. gnatum, nullo modo poterit mutuator exigeiare dictum damnum , quia non tenetur nu tua tartus,nisi ratione morae . Ita in terminis

firmat noster Pater Stephanus a S. Gregorio loco sup a rat. π 3I.'. 3. Vide Bonac. ubi 'st . . nu 3. Habenda tamen est ratio probabilita tis periculi, & qualitatis ejusdem, ac servata proportione inter periculum,& id quod accipitur . Dico secundo , alias tres conditiones requiri, ut liceat in mutuo pacisci de lueroeessante, ut docent Doctores communiter, sed sub diversis terminis Prima, ut mutuatio sit causa, cur cesset lucrum , quod habebatur in spe certa , vel probabili. Secunda , ut luerum non statim exigatur , sed post debitum intervallum ἱ aliter non diceretur mutuata tota summa unde fit, ut si quis mutuat centum alteri, non possit cum eo pacisti, ut ei statim reddantur quinque ratione lucri cel santis. Tertia conditio, ut non tantum quis exigat, quantum sperabat, sed deductis e pensis, labore , & periculo i nam luerum in spe minus valet, Quam in re. Vide praecit tos Doctores, di alios apud ipsos, & praesertim Tolet M 32. Semper tamen praemoneri debet mutuatarius, ut quis possit aliquid accipere ultra sortem , sicut diximus de damno emergente. t 269 Inter . . Quodnam dicitur damnum emersens ,& lucrum cessans flReue. Omnes Doctores conveniunt dicentes illud dici damnum emergens , quod quis patitur in re sua ob mutuum alteri datum, quare cogitur ad usuram acet pere ob necessitatem pecuniae , quam mutuo dedit, vel pistitur aliquod damnum ex desectu pecuniae, cogitur v. g. domum suam minoris iusto

pretio vendere ob mutuum , aut domus corrula,quq non corruisset, si pecuniaalteri nota mutuasset, cum ex desectu pecuniae eam reparare nequit. In his, & smilibus casibus accidit damnum emergens. Lucrum autem cel-fans dicitur esse , cum quis non percipit fructus ratione mutuatae pecuniae , ut accidit, quando paraverat pecuniam ad emendum

agrum , vel domum , vel ad negotiandum , sed ea alteri mutuo data,non potuit domum, vel agrum emere, & fructus ex eisdem reser-re , aut pecuniam negotiationi exponere, &inae lucrum percipere. DD. citati , & ali. communiter ita docent.

16쪽

De Ludis.

TITVLVS CXXXVI.

De Ludi S.

L tiei ludendo ludis Αlearum , &Taxillorum e Re . Iure Canonico est prohibitum Clericis ludere Aleis , vel Taxillis. Imh non tantum ludere, sed etiam interesse hujusmodi

ludis est prohibitum Clericis,ut patet ex e p. p niat. de tu , er Vita Clericor. cap. visiop. 23. s. Θ cap. inter allectos de Exces Praeiar. quas prohibitiones demum confirmavit Concit. Trident si . 22. de reformat. cap. I. Et hoc maxime procedit in omnibus Clericis , qui ordine sacro initiati sunt, vel si in minoribus, habent Beneficium Ecclesiasticum . Verumtamen est , quod quidam tamen dicunt, eos non peccare mortaliter, si animi gratia secreth , dc modice luderent absque t tanda lo Hos Doctores reseri, di sequitur Diana γυ. 7.rraci. 9. resolux. I. Sed Ugolinus d. me. Epis

p. cap I 3. F. 23. num. I. resolvit, peccare

mortaliter Clericos praedictos , qui Aleis , vel Taxillis ludunt. Ideo vide Barbos de jure

ra7I Inter. 1. Quibus poenis sunt puniendi Clerici, & Religiosi , qui cum diversis, di ad longum tempus, & de notabili quantitate , dc frequenter Aleis, vel Taxillis ludunt prio. Ultra peccatum mortale, quod incurrunt, debent deponi ab ossicio , ut decernitur in cap. Inter dilectos do Ex f. Praelat. &damnari debent, juxta east. Episcop. a s. diu.

Qui Canones loquuntur de publicis Aleat ribus, aut de eo, qui Aleis est nimis deditus;& praeterea fiunt infames , infamia facti , ac proinde irregulares , & inhabiles ad ossicia,& Beneficia Ecclesiastiea. Ita docet Thesaur.

a quibus plura haberi possunt ad intentum ,

quando casus occurrerit.

Ia 72 Inter. 3. Si Episcopus v.g. sub poena excommunicationis , aliave censura vetat suis Clericis usum aleae , incurrunt ne talem

censuram Clerici ludentes in loco exempto, ut sunt Monasteria Regularium λῆ θ. Plures Doctores mox citandi dicunt, quod non incurrant, quia locus exemptus pro extraneo haberi debet; & hanc sententiam in terminis tradunt Sylveller in sum.

num. 3O. & plures alii apud ipsos . Vide Dianam p. s. νω t. 9. ref 7. in . idem asserentem , & DD. citandos infri in tit. I 8 . ad Inr. 77. oe 78. Ia73 Inter. . Episcopus ludens aleis contra constitutionem sub poena excommunicationis ipso facto a se latam , contrahi ine e communicationem λReo. Minime , quia legislator non servans legem a se conditam, non subjacet poenis latis contra transgressores legis,& consequenter dicendum est , Episcopum non subjacere excommunicationi in tali casu . Ita ex ΑΖ

rio , Salas , & Sayro in Clavi Regia firmat

de dicta in rit 8 s. de Episcopo , er Episcopa ro. as

I 27 Inter. F. Ludens cum Episcopo in casu dicto , scilicet manente edicto continente excommunicationem , inciditne in excommunicationem ab eodem Episcopo latam flvo. Si Episcopus tune non suspendit vim sui edicti, certo in excommunicationem incidit, quia iacit contra edictum Episcopi edictum non suspendente. Verum est tamen,

quod tunc Epikopus censetur suspendere tuum edictum, seu dispensare cum illo , qui

secum ludit; nam probabiliter censetur eum punire non velle, vel ad grave peccatum in ducere. Ita aliis citatis docet Bonae locos pracit. num. 7. Ego tamen dico , si Episcopus eo casu aleis ludens peccat, pariter peccare ludentem cum eo i nam ipsius peccato co

peratur .

I 273 Inter. 6. Quamnam poenam incurrit Episcopus, qui ludit cum eo, quem scit contraxisse excommunicationem 1 se latam propter ludum λResp. Incurrit excommunicationis pςnam, quia participat in crimine criminoso cum excommunicato , iuxta cap. Nuper desentent. excommunicationis , Bonac. de cens distur. 2.quos. 1. punct. 6.' I. nu.8. er seqq. sed hoc in-

17쪽

1 8 Titulus CXXXVIII.

telligendum est,dum modδ is, cum quo Episcopus ludit, sit excommunicatus vitandus,ut colligitur ex dicito cap. Nuper citat. Siquidem poli Concilium Constantiente non tenemur excommunicatos toleratos vitare , ut docet Bona c. de texi . HO I. q. I. pran. 6. num. 18. Cum

Sanchez , & aliis,& eii communis sententia. Vide quae dixi in ris. 3 s. d. Episcop. et Episcopis

ad Int. 62.

TITULUS CXXXVII.

De Luxuria.

ra76 TNter. I. Quot sunt species luxu-

i. Sunt septem . Simplex sornicatio , Stuprum , Adulterium, Incestus, Raptus,

Sacrilegium , & peccatum contra naturam . Tolet M s. c. I D. n. . Bonac. de matrim. qu. q. p n. r4 n I. alii comm. I 277 Inter. 3. Peccatum contra naturam

quot uplex est λReo. Triplex est , scilicet mollities, seu voluntaria Pollutio, Sodomia , ct Bellialitas . I 278 Inter. 3. Peccata contra naturam

potestne dici, quod lint ejusdem speciei specialissimae , ita ut sufficiat in confessione dicere se proeurasse Pollutionem, non explicata Sodomia, vel Bellialitate qResp. Nullo modo hoc potest dici, quia solum conveniunt in specie subalterna;& ideo contraria sententia merito reprobata suit ab Alexandro VII die a . Septemb. I 663. & est propositio 24 damnata.

TITULUS CXXXVIII.

De Mandato.

Christianum interfici, quam me nam in foro conscientiae incurrit λη θ. Non solum committit gravissimum peccatum homicidii, sed etiam excommunicationis poenam ipso facto incurrit, etiamsi non sequatur effectus. Ita namque decernitur in c. a. de Homhidio in 6. & tradunt Sylv. Derb. excomm 8. sub n Σ . TO et . ob I. cap. 8. π 8. prope finem.Verum haec excommunicatio nulli est reservata, ut ait Iacobus Mancinus ρ. . Lb. 9. tes ex bac regula . Sed Vide Armillam reb. Assusnus oe verb. excomm u. 7.i 28o Inter. 2 Quot upliciter potest revocari mandatum λῆ θ. Dupliciter, scilicet expresse, quando sine ulla fictione revocatur, vel prohibetur mandatario , ne ullo modo exequatur mandatum: Virtualiter vero dicitur revocari mandatum , si mandans fecit pacem , vel amicitiam , vel contraxit parentelam cum adver1ario , sciente tamen mandatario. Ita Sylvester inf. . orb. Homisi tum I sub num. Ir. Tolet us lib. I. cap. 34. sub num. I. Bonac. de Dr.dio.7. q. . punct. 8. nom. I & est communis sententia. I 28r Inter. 3. Qui revocat mandatum exinpresso, vel virtualiter, ut non committatur

homicidium, fit ne irregularis, si triandata rius occidat Resip. Non fit irregularis, quia tale homicidium non oritur ex priori mandato, sed ex malitia mandatarii; ita HenriqueZ , Sayr. Filii ucius , & Ugolinus, quos dat, di sequitur Bonac. locosupra citar. Vide etiam Tolet. lib. I. c. I . n 8. er c. 83. π.6. Θ F.

I 282 Inter. q. Qui mandavit interficere inimicum , & facta revocatione mandati , adhuc praevidet mandatarium velle manda tum exequi, tenetume ex justitia admonere occidendum , ut sibi caveat λResp. Ex justitia non tenetur ι nam partes

suas egit, revocando mandatum impolitum, cum mandatum suapte natura revocatione extinguatur re adhuc integra. Unde si mandatarius homicidium committit, non imputatur mandanti. Ita S. Antoninus 3. p. t t. 23. e 2. β. 2. Bonac. de irregularit. HO. 7. e . q. pun. 8 sub n. I . & alii apud Dianam p. q. yr. R. ref I . Vide etiam Sylvest. in Sum. verb. H micid. I sub π. Ir. qui idem asserit. Tamen ex charitate tenetur ipsum admonere ι unicuique enim mandavit Deus de proximo suo;&qui potest impedire peccatum , di non impedit , est ejusdem peccati reus.

18쪽

Dὸ Medico.

TITULUS CXXXIX.

De Medico.

de Usur. erc. Int. I . I 18s TNter. I. Potestne Medicus sine pe I cato applicare medicinam prOVO-cativam etfusionis seminas , & polluti nis λ θ. Si talis medicina nullum alium habet

effectum , nemo illam lumere , aut ordinare potest , sub poena peccati mortalis, quia illicitum est procurare pollutionem per medium contra naturae ordinem. Nam pollutio est intrinseco mala, & quamvis eam des-derare ciuis possit ob sanitatem . ut pluribus relatis docebo in tit x I. de Mollitie , seu Pollu

tione , ad Inter. L. tamen numquam licet eam

rocurare ob eamdem sanitatem, ut recthocet Diana p. 9. tr. 9. ressit sy. ef idem, quia diritum es. Vide etiam eumdem Auctorem ρ. resol I s9. Em m. Sa Deo. luxuria n. II. ω ι .qui testatur de communi, dc respondet ad argumenta contraria egregie. Vide etiam Toletum lib.s. c. I 3.f- n. a. 128 Inter. E. Peccat ne Medicus tradens

medicamentum infirmo ad sumendum de eo experimentum λζο. Quoties non adest opinio saltem probabilis de illo pharmaco , peccat mo taliter Medicus contra justitiam , quia injuste vitam proximi exponit periculo , cum I raetermittat medicamenta probabiliter uti ista,quae habet, adhibendo incerta, ut ex Sayro, Azorio, & aliis , firmat Bonacina is legib.

ra8s Inter. D Pitne irregularis Medicus, qui praebet aegroto Medicinam, quam nescit, vel dubitat, an prosutura si infirmo λReo. Si Medicus habet remedium certum, dc adhibet remedium , seu medicamentum incertum , & dubium , utique peccat, & secuta morte infirmi irregularitatem incurrit; nam Medicus ex charitate,& justitia tenetur illud medicamentum certum applicare, quia certum pro dubio relinqui, sine gravi peccato non podest,& in hoc omnes Doctores conveniunt. Si vero medicamentum certum non habet, tunc in conscientia tenetur illud applicare , quod melius est,& opportunius jux-

ta probabiliorem sententiam Medicorum . alias mortaliter peccat, & fit irregularis , - - infirmus moriatur ι nec sufficit, quod applicet id,quod saluti serum probabiliter arbitratur , ut docent quidam apud Dianam part 2.rrarii. Ires. 7. Nam faceret contra conscientiam , quae petit, ut certiori modo,quo pos sumus, proximo subveniamus, ne ponatur periculo mortis, relinquendo opportunius remedium secundum probabiliorem Doctorum sententiam , pro medicamento probabili , ac dubio ς fieri enim potest , ut infirmus propter illud medicamentum ex hac vita decedat . Quando vero Medicus nullum habet

medicamentum certum , aut opportunius , tunc non peccat, nec fit irregularis praebendo pharmacum dubium , & minus probabile an sit profuturum , vel nociturum, quia me lius est aliquod medicamentum applicare eum spe salutis, quam nullum adhibere, re linquendo infirmum in illo statu desperatae

I 286 Inter. 4 Potest ne promoveri ad Ordines ille Medicus, cujus causa AEgrotus interiit λ θ. Si ex culpa, vel imperitia illius, mors

sequatur infirmo, certum est eum peccare, dc fieri irregularem , cum si causa illius mortis, dc per consequens ad ordines promoveri non potest . Uerum si citra ejus culpam moriatur infirmus , mors illi non imputatur, licet illi vetitum esset mederi, ac pr inde ad Ordines non prohibetur ascendere , vel promoveri, quia nullam irregularitatem contraxit. Ita pluribus relatis docet Bonae ina tom. I. de censuri disp. 7. q. . pun. s. n. Σ. V i-

de Toletum M. I. c. 8 I. n. 7. θ I . O lib. s.c S. sub me Iad 7 Inter. L Medicus, qui vocatus recusat venire, peccatne mortaliter,& fitne irr

gularis , si hac de causa moriatur infirmus λvo. Quoties infirmus ex notabili culpa , dc negligentia Medici moriatur, proculdubio ipse Medicus non sollim mortaliter peccat, sed etiam irregularitatem incurrit; nam eo ipso quod se obligavit ex mercede infirmos curare, est obligatus ad curandum illos in omni eventuti mo tenetur gratis mederi pauperibus solvere non valentibus, de peccat mortaliter , si non vult pauperi mederi; & si habet publicum stipendium,nihil potest recipere , etiamsi talarium sit tenue, dc tenetur. restituere, si accipiat, quamvis ultro sit o B a latum.

19쪽

ΣO Titulus

nis iententia. Praeterca Medios, qui est a Communitate salariatus , ex justitia tenetur curare omnes infirmos illius loci, in quo recipit salarium, ac etiam Religiosus,si adsint, quia Conventus Religiosorum,& ex illo snguli sunt Cives illius Urbis, vel loci. ubi est Ecclesia, ut tradunt Bariolus in LI A. ad mm

Em. Sa Ereb. Civitas n. 4. dc alii omnes: Imo

Religios sunt magna pars Reipublicς Christianae , in qua jus publicum consistit, ut habetur ex lib. i. hujus sudii,ss ejusti ν. er jure, di docet Navarrus conf33. de Regia. sub n. I . Pro M. ergo &c. Vide quae dicam ras rit. II .

do operibin , ad Inter. R.

I 288 Inter. 6. Quomodo debent se gerere Medici,si ad infirmos in lecto iacentes vocati

fuerint, ne peccent mortaliter , & multarum poenarum rem se constituant qRωρ. B. Pius U. in quadam sua Bulla, quae incipit Supra gregem , edita anno 1366. praeci pit, quod Omnes Medici,cum ad infirmos in lecto jacentes vocati suerint, ipsos ante Omnia moneant, ut idoneo Confessario omnia peccata sua , juxta Ritum Sanctae R. E con-hteantur , neque tertio die ulterius eos visitent, nisi longius tempus infirmo Consessor ob aliquam rationabilem causam , super quo ejus conscientiam onerat, concellerit, & eis per fidem Consessoris in scriptis iactam constiterit,quod infirmi peccata sua consessa suerint. Imo Medici juxta praefatam Bullam , dum licentiam medendi accipiunt, jurant se illas servaturos. Itaque Medici transgress res, ultra alias poenas in dicta Bulla contra eos impolitas , peccant mortaliter , & sunt

perjuri. Vide Emm. Sa verb. Medicus n. I. &alios mox citandos. Praeteria Sacra Cardinat. Congregatio anno 1682. jussu Sanctissimi, seripsi Epistolam omnibus locorum Ordinariis , super publicatione , & observantia dictae Bullae,ut videre licet in quodam libello cui est titulus Anertimenti di S.Cario a Com

se seri ; & ibi pag. r se. quo ad pag. l 38. inclusive plura videri possunt ad hoc propositum . Et Emmin. Cardinat. Vicarius jussu Sanctitatis suae ann. I 699. publicavit Edictum in confirmatione Rullae B. Pii U. & absolute mandavit sub eisdem poenis,& sub poena I terdicti ab ingressu Ecclesis ipso facto incurrenda, ne Medicus post tertium diem visitet aegrotum cujuscumque gradus, conditionis , aut disnitatis,&pro quacumque infirmitate,

CXXXII

etiamsi videatur levis, nis viderit in scriptis fidem Consessarii, qui ejusdem aegroti consessionem audierit. Unde caute legendi sunt

Doctores,quos reseri,& sequitur Diana ρ. 3.re q. ref 9ι. Bonacina tem. 2. Glego. An tit. 4.qI 'n I 6.n. IO.& alii. Caeterum; s infirmus pertinax sit in renuenda Confessione, Medicus non debet illum deserere .praeserti ini si gravis si infirmitas, quia praecepta humana non videntur obligare contra charitatem , secus autem si infirmitas non sit gravis , &non timeatur mortis periculum, quia in tali casu non adest caula,cur dicatur praeceptum non obligare , ut recte liis relatis , resolvit Bonacina tib sv. n. I . licet Diana loe. cit. dicat , quod non sit infirmus deserendus a Medico , quoties ejus absentia esset graviter aegroto nocitura. vide iterum ipsum Dianam p. II. tr. I. ref22 NOIa denique, medicos Hebraeos non esse admittendos ad curandos infirmos Christianos ex Bulla Greg. XII. incip. Aliae Piae s & Medicos Christianos teneri protellionem fidei emittere , antequam promoveantur, ex Bulla Pii IV. quae incipit Insoriosa ta Uide Armillam verb. Iudaeus πάλω ν b. Medisin sub n. I Rotarium de Exam

I 289 Inter. 7. Tenetume Medicus in conscientia nunciare mortem infirmo , quam

praecognoscit cito , & certo venturam qResp. Certo tenetur per se, vel per alium hoc lacere , quia talis praenunciatio prodest valde animae infirmi, & confitebitur, si torto habuerit conscientiam de mortali& etiam prodest , quia potest disponere de rebus suis dum tempus habet. Et licἡt Medicus dubitet, an haec praenuntiatio pro sutura sit, necne, adhuc tenetur, quia in dubio debet,si p teii commode homo avertere a proximo lucidamnum notabile; praesertim quia bono corinporis, bona animae sunt praeserenda. Unde non est audiendus Galenus dicens, Medicos erga infirmos deploratos , debere semper sani talem spondere . Nam Galen loquutus suit tanquam conscius vitae temporalis, Omnino vitae spiritualis ignorans . Vide Sylvest. Nob. Medicus nu. veri Fragosum de Repub. tom. I. lo 3.dio I 3s.9. n. 22 Armillam neri Mericus sus nu I. Et Dianam p. II. tr. I. res 12. τις Non deseram

20쪽

De Mendacio. 2. ITITULUS CXL.

De Memoria peccatorum.

I 29o TNter. I. Qui accedit ad consessionem L nulla praemissa diligentia, ut peccata ad memoriam reducat, facit ne validam iconsessionem λReo. Qui prius non conatur peccata ad memoriam reducere, non facit valido consessioneni, & lices postea subirent in memoriam, adhuc invalida esset consessio, quia exposuit se periculo aliquod peccatum omittendi , & consequenter denuo ex integro est

fe is ores decima , & est communis sententia. 129I Inter. Σ. Sejus accessit ad Communionem , sed dum erat cum aliis in circulo , recordatur esse in statu peccati mortalis, Obunum, vel plura peccata oblita confiteri atquia sine nota infamiae, vel scandalo discedere non poterat,& Consessionem prς mittere, non consessus , imo sine praevia contritione Communionem sumpsit, quaero,an ipse Sejus Peccaverit mortaliter , vel non λ

θ. Quod non peccavit, asserunt aliqui, nisi e conscientia erronea id fecerit, putans in tali casu peccare i & ratio horum est,quia de duobus malis minus est eligendum nam sicut est de Iure Divino vitare irreverentiam Sacramenti, ac illud sine mortali recipere , ita pariter est de Iure Divino sca alum proximi evitare , & se potest suam tueri famam . Unde quia majora mala sequuntur ex scandalo, qu1m cum peccato communicare , ideo dicunt, non peccasse Sejum in dicto casu , quamvis teneatur postea quamprimum confiteris sed adverte quod praeceptum Tridentinis I . cap. 7. de con hiendo quamprimum,non afficit laicos,sed solum Sacerdotes celebrantes necessitate urgente. Ita Gabriel a S. Vinc. de rem. ignor. difI3. Ab Ir Infine alii, quos Ego citavi in tit. Iro. de Laicis adset. L Favet dictae responsioni Victoria in

resol. 77. cum HenriqueΣ , & Reginaldo,imo apertius loquitur p. . Da G. ref 98. cum aliis

ibi eongestis. Mihi tamen probabilius dieendum videtur peccasse mortaliter , eb quia actum contritionis non elicuit, cum in qu cumque angustia temporis possit quis actum contritionis elicere,maximὲ cum Deus se per sit paratus nobis prς re auxilium saum, ut reclὲ concludit ipse Dian. loco mox. cit. in . Sed de actu contritionis vide dicta in liris . de Celeb. Missae ad Int. 8. Θ in tit. 9. de eonia

TITULUS CXLI.

De Mendacio.

I Ressp. Mendacium est falsa fgnificatio verborum cum intentione fallendi ,seu falsum dicendi. Magister Sentent. in I. dist. 38. cui definitioni adhaerent communiter

Doctores Uide Nauar. in man. c p. IS. num. 3. Tolet. lib. 8. c. q.

I 293 inter . . Quotuplex est mendacium Rev. Est triplex, perniciosum , Officiosum , & jocosum . DD. communiter . I 29 Inter. 3. Libenter scirem , quale sit mendacium Perniciosum , Oisciosum, &Iocosum λη θ. Perniciosum est , quando est in damnum , & detrimentum alicujus. Oisciosum, quod potius est in utilitatem alicujus Iocosum , quod nec in detrimentum , nec utilitatem alicujus est. Est communis sententia . 129s Inter. 6. Estne semper peccatum dicere mendacium λReo. Omne mendacium universaliter I quendo est peccatum. Tolet. ubisuris num I. ac etiam ossiciosum , quod videtur mendacium miniὶs culpabile. 1296 Inter. s. Estne semper peccatum mortale dicere mendacium λRev. Perniciosum mendacium ex genere suo 1emper est mortale, nisi excusetur in advertentia , aut levitate materiae tunc enim fit veniale . Sicuti mendacia ossiciosa ex se venialia sunt, quae si cum Iuramento fiant, semper erit peccatum mortale.Tolet.ωo eis. sub nu. 3. & est eommunis sententia. Omne mendae tum in Iudicio est mortale.Cajet. 2.2. q.69 arr. I. non autem in materia levi, nisi sit cum juramento.

I 297 inter. 6. Mentiri in Consessione estne peccatum mortale, vel veniale 'Resp. Mentiri in Consessione quoad mat riam peccati mortalis,est peccatum mortale, secus autem erit tantum veniale. Sed hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION