R. P. Octavii Mariae a S. Joseph Tusculani ... Opera omnia; in quibus bis mille, trecenta, et decem dubia moralia, quae per modum interrogationum, & responsionum discussa, continebantur, in hac novissima editione, in duos tomos distributa, multis doc

발행: 1711년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

De Negotiatione Clericorum, ζr R eligiosorum . 3 3

domus, & ided videtur Clericis permissa,ut

probat idem LGana loco cit. maximὰ si aliqua subsit iusta eausa. Et idem dicendum est de aliis rebus, quae emuntur, si pollea mutatae carius vendantur . Uiὸe Sylvestrum

verb. Clericus tII 1 Interrogat. s. Possuntne Clerici, &Religiosi animalia emere , ut in propriis agris, & praediis nutriant,& cum creverint,& partus excusserint, illa, illorumque fructus vendere λη p. De hoc minimε est dubitandum;nam negotiari proprie dicitur , quando quis emit

rem, & eam sic manentem revendit; qui autem emit oves , agnos, pullos &c. non emit, ct revendit eos se manentes ; saginantur enim ex fructibus suorum praediorum . Item pollunt licite mulam, aut jumentum emere, ut cum creverit, & intervierit, carius vendant . Ita Card. de I. ugo loco proxim8 citat.

tem .

rs I Inter. 6. Possunt ne licite Clerici, vel Religiosi in propria domo , vel Monasterio vendere vinum ex propriis vineis coli

ῆ θ. Dummodo id faciant per suos famulos , non videtur ipsis prohibitum , quia r vera non dicuntur negotiatores , nec ad ga- bellam tenentur imo ita praxis observat, &consuetudo haec , prout vidi, est communiter recepta unde non ben8 asserunt Rebel

pria domo , vel Monasterio tabernam constituant Clerici, Ac Regulares ad vendendum vinum ex eorum praediis collectum ι ideo contra illos merito insurgit Renatus a Ualle apud Dianam Drt. 8.trari. 7. resolui. 26. Alia plura videri pollunt apud eundem Dianam pari.ψ. tria21. I. resol. 32. qui hanc disti cultatem

resolvit..13 Inter. 7. Possunt ne Clerici in terra Baronis aperire tabernas, & vendere vinum,& alia ex eorum praediis collecta λυρ. Non obstante Baronis edicto , aut statuto de non habendis pluribus tabernis , adhuc pollunt Clerici aperire tabernas, &res tuas vendere , quia Baro non potest eis arctare privilegium , quod habent de Iure , alias incurrit ipse Raro in poenas,& censuras Bulla: Ccenae,ut pluribus relatis,& de com

es. 69.V7 . idom docuerat. Imδ in dictis r solutionibus probat, posse etiam Clericos licitὰ extrahere bona, vel fructus ex eorum praediis collectos, ac etiam pariter introducere in Ciuitatem , vel locum , vinum , aut aliud extra territorium recollectum, non obstante statuto hoc prohibente, quia elerici, & Ecclesiastici sunt omninδ exempti, neque ineluduntur, neque includi pollunt in tali statuto; nam statutum , per quod tolluntur Clericis ea, quae de jure communi illis com petunt,est contra Ecclesasticam libertatem,

13 3 Inter. 8 Qualiter , & quomodo negotiatio, & mercatura est prohibita Clericis, & Religiosis λῖθ. Clericis, praesertim in Sacris, Beneficiariis , & Religiosis omnibus , est prohibita mercatura , seu negotiatio merε lucrativa , quae consistit in hoc, quod aliquid emitur,ut immutatum carius vendat uri& haec proprio dicitur negotiatio,quae quidem sub pς na excommunicationis, suspensionis, ac depositionis, est illis prohibita in es a. Ne Cisria

et , vel Monaci ,' cap. Sed nec eodem tit. cap.

Consequens 88 disso eappenuis. 9I .dis. Et licόthujuimodi rinae non sint latae sententie,sed serendae tamen obligant sub mortali, saltem

quando ad eum terminum peruenerint

transgressores, ut digni sint, quod illis appli

I 8. Verum est tamen, quod si quis semet,vel

iterum negotiaretur non peccaret mortaliis ter,pro ut ex Cenedo, Grassis; & Salas tenet Diana p. I tr.8.ref 72.nec dissentit Legana loc. cit .sub i . . Hoc tamen bene limitat Busemb.lo 3 tr. r.e .dub. 8 .n. 2. si fiat materia no gravi Is 6 Interrog. 9. Clerici in Sacris constituti , vel Religiosi, possunt ne licito negotiari per alium,scilicet per interpositam personam λReo. Probabile quidem est , dictas poenas non incurri a praedictis Ecclesiasticis, non per se, & immediat8, sed per interpositas

personas , seu per alios negotiationem exemcentibus, ut pluribus relatis tenet Diana loc. Prox. cit.oc loco mox citando,qui testatur de C LOm

32쪽

Titulus CL.

communi. Et ratio est, quia solum prohibitum ell, ne per se Clerici negotientur, aeroinde negotiando per alios cessat ratio pr ibitionis. Mihi tamen videtur res vald/ riculosa, eum sit multis periculis exposita , ideoque indecens, Δc non expediens eorum statui, & consequenter vix excusarem eos a peccato , nisi aliqua justa causa interveniat. Vide Bonae. loco supra cit. n. I p.& seq. Caeterum Religioso particulari nullo modo id licet, quia debet vacare Deo, fugere, periculum contra paupertatem, & negotiis saecularibus non se implicare,ut benὰ notat Leetana

locosumacit. θ tom. I p. I .c. 9sub n 39. quidquid in contrarium sentiat Diana p 9 tr. 7. resol.69.

Nam certo puto hujusmodi mercimonium ,& statum religiosum dedecere,& vix absque aliquo peccato fieri posse.

TITULUS CL.

De Negotiationis Societate.

Viri tit. de inina cte. Interrog. 8.II 7 TNter. I. In societate negotiationis L Titius posuit centum nummos aureos, dc Cajus suas operas, potestne tuta con

scientia Titius finita societate, dc salva manente sorte principali, illam pro se totam

accipere, vel debet dividi inter illum , dc eium illa sors principalis λζθ. Opinio vera, de certa docet, totam principalem pecuniam , integram restimendam esse illi, qui eam posuit. Ita S. Thom.2.3. q. 7ε - 2. ad 3. Cajetanus ibid. & in Sum.

Derb. Mercimonialis Societas , Sylvester Deo.

eietas z. quo. 3. Solus , Tabiena , Angelus, dc alii plures, quos refert, & sequitur ΑΣ

Bulla Syxti V. quae incipit D res lis: ubi habetur, sortem principalem finita societate , si ex tat, esse reddendam ei, qui in commune contulit. Imo Baldus in m. I. C.prosocio πω. I. asserit . quod quando contrahitur societas animalium, ut v.g unus ponit centum

oves, dc alter suas operas; si salvae manserint oves finita societate , non ideo dividuntur oves : ergo idem faciendum est de pecunia , nisi aliter conventum suerit inter socios in initio societatis, cum liciti possint inter se pacisci, ut dividatur pecunia , ac si ea communis esset. Itaque concludendum est in casu nostro, posse Titium tuta conscientia finita

societate accipere suos centum nummos aureos , dc dividere lucrum cum socio: Si autem lucrum non adsit,Titius accipit centum nummos, quos posuit, & perdit fructus ,

quos reportare poterat ex illis , & Cajus similiter ammittit suas operas , ex quibus luiserum reportare Poterat, dc sic sunt pares , nec unus est majoris, vel minoris conditionis altero, ut inquit idem Azorius ubi supra,cui se subscribit noster P. Stephanus 1 S. Gregorio vir quidem doctus, ut sua opera testantur. Vide igitur ipsum M a. de contrari eapJ7.n 8.

I 338 Interrog. 1. Quot upliciter fieri potest iocietas animalium λ & quae conditi nes necessario seruaudae sunt, ut juste, ac

licite fiat λ

ηιπ.Societas animalium licite fieri potest, tam de animalibus majoribus, ut sunt boves, equi, asini, & similia animalia , quam etiam

de minoribus, ut sunt oves, Caprae, PO

ci , ct hujusmodi. Societas animalium majorum contrahi solet ad quinquennium, &minorum ad triennium dumtaxat; tamen in

hoc servandus est usus, dc consuetudo communis cujuscumque Patriae : sed omnino in quacumque societate eommunes debent este animalium faetusin lucrum,sicut dc damna, de expensae, ideoque Doctores communiter assignant tres conditiones necessarias ad hoc,

ut lieith sat societas. Prima est , ut animalia sint periculo ejus, qui ea ponit in societate, ita ut si casu fortuito pereant in totum , vel in partem , aut deteriora fiant , damnum sentire debet ipsemet animalium dominus, dc alter, qui ponit laborem . Ac industriam, tenetur de dolo, dc lata culpa in conscientia ,si animalia sua culpa etiam levi perirent, aut dolo. Sed notandum est, posse periculum in alterum rejici facta gravaminis compensatione , unde si pactum sit, quod periculum

capitalis non si commune, non erit licitus contractus in foro animae, nisi is, qui alleviatur in uno, in alio aecul valenti gravetur, ut bene dicit Sylvest. Oreb. Societas E. quo. 6. dc alii. Secunda conditio est , ut omninὲ serve

tur aequalitas inter socios , tam in impensis , quam in fructibus, dc damnis &c. Tertiadenique est , ut societas in bonum , non autem in malum contrahatur . Item licitum censetur pactum,ut lucrum sit commune,& si quς perierint animalia , eorum pretium domino solvatur , v.g. Si Sejus dat centum oves Cajohoc pacto, ut omne lucrum integr8 serveturusque ad finem societatis, eaque finita ,si ρος interierint illarum, pretium domino persolvatur ex ipso lucro recepto, di postea divi,

33쪽

De Negotiationis Societate. 3 s

dantur aequaliter inter Sejum & Caium,tam

oves, quae remanserunt, quam Iuerum ex

eis receptum I & ideo est licitum tale pactum , quia uterque aequali periculo se 1 ubi icit. Pactum autem , ut animalia in omni ea-su salva restituantur domino, & solum seu-ctus dividantur . est iniquum , & omnino damnatum is sed si fieret pactum , ut, verbi

gratia, centum oves semper manu teneantur

ex foetibus ipsarum ovium, si adsilerint, &si casu sortuito oves pereant , domino P reant, & non socio, tale pactum quidem non censetur injustum , & iniquum , tamquam usurarium, quia quod idem numerus ovium semper servetur, proculdubio est in comm dum, utile, ac beneficium utriusque socii . Item valet societas, ut accipiens animalia , habeat medietatem , sic, ut quoque subjaceat periculo sortis, & de coetero emolumenta sint communia, ut docet Florentius Codic. de

Iusto Imre trari L. eap. 6. πω. q. Ita circa tale

dubium recto resolvit Stephanus 1 Sancto

Gregorio lib. 2.de contract. eap. 79. ὰ πυ. I. usuae

ad sirxtum inclusita, qui etiam alios id afferentes adducit, & per totum illud capitulum tractat de societate animalium . Quare , qui plura scire desiderat, ipsum adeat idi & videat

ego , ut saepe dixi, in his meis lucubrationibus breνitati studeo . 13 9 Interrog. 3. In societate animalium potestne quis lici id facere pactum , ut qui animalia suscipit , suo suscipiat periculo, soluto tamen ei pretio pro tali gravamine λ'θ. Communior sententia assirmat tale Hctum non esse illicitum , ct damnatum,sed justum, dummodo tamen justa merces interveniat pro gravamine; sed quia ut plurimum domini animalium capiunt libenter securitatem, raroque solvunt justum pretirim, scilicet aequivalens dicto gravamini; ideoque meritδ mullii dicunt, tutius esse in praxi , ut ab hujusmodi pacto se abstineant contrahentes societatem; siquidem cum dissiculter solvant domini justum pretium ob tale onus, λω quidem intervenit usura,saltem palliata I & utinam hoc verum non esser. Tenaci ras enim, & avaritia multum quidem praes minari solet in hominibus , & ideo non immerito tale pactum tam ouam injustum non admittitur ab Angelo me G. ciua1 T. πω. 3. neque 1 Sylvestro eodem verbo ρυ. 8. & aliis multis, quorum opinionem in praxi securiorem vocat Aetorius IsturAbs .ca τqu.IO.Ac noster

Stephanus a Sancto Gregoriis loco proxi-mh et r. m. 3. quibus libenter me subscribo.

Caeterum quia, ut docet Caietanus in Sunisqvob. Mocimonialis societas in ηι , in dualibet Patria, varia est consuetudo ineundi eietatis contractus; ideo quisque videat id,quod fieri solet in ejus Patria a viris probis, & s eundum morem 1 viris probis, doctis,& piis approbatum faciat & ipsa, ut securus sit in conscientia, & ante omnia videre procuret, aut videre faciat Bullam Syxti V. de societatibus ad salvum capitale,quae incipit Dei sabilis avarisia m.

i3so. Interrog. Societas illa, quae vulgbdicitur agodere, estne licita &in quo casu

illicita erit λ Res. Haec societas dupliciter quidem fierIpotest: aut aliquis dat alteri per viginti dies v. g. bovem suum, & hic contractus reducitur ad contractum in nominatum,scilicet,do, ut des,quia non potest dici locatio, cum tribuatur pecuniaria merces, neque commodatum, cum non fiat ex gratitudine: ergo in contractum innominatum est reducendus,atque licitus censeri debet, dummodo aliqua pacta illicita non contineat. Aut quis datrem fructi seram , & alter pecunia ad fruen dum cum pacto, ut liberum sit utrique quandocunque rem suam,vel pecuniam repetere,& restitutionem facere de re,vel pecunia recepta; & in hoe easu est dissensio inter DD. an id lieite fieri possit: multi enim putant,tale pactum usurae speciem , ac figuram continere, quia dicunt esse mutuum palliatum , cum tradens pecuniam, recipit lucrum, &utitur re accepta,non computato pretio usus

in sortem; ideo nisi adsit titulus lucri cessaniatis, vel damni emergentis , erit contractus usurarius, atque mutuum palliatum. ons quenter illicitus. Ita tradunt Navar .in eo mem - saer. .m7. Emm-la verb. Usura num . . Filii uetusto. . yr. 26. N. .n. n. Mius de FusitIo. 6.ρω. Lar. I .& fusissime AEM. I. p. lib.9. cap.ΣΟΦer torqvr etiam refert contrarium docentes. Uerum quia hic contractus saepissime in praxi frequentatur, ideo ergo puto,quod si in eo adsint duae conditiones, licite fieri possit. Prima conditio est,ut lucrum cesset illi,

qui pecuniam tradit. Secunda, ut in tali contractu apponatur pactum retrovendendi in favore utriusque contrahentis,ita ut tradens pecunia obliget se aK rem accepta restituendam , si qui pecuniam accepit , illam restituerit in econtra,' & sic suffcit trastatio dominii,ut non fficatur usura palliara.si autem n6 adsit titulus lucri cessatis,& damni eme gentis. Ac pactu ni retrovendendi, praedictus contractus erit usurarius, & mutuum pallia-C a tumi

34쪽

c Titulus CLI.

tum , ac proinde illicitus. Vide Bona cinam

oc alios apud ipsos , a quibus plura haberi

possunt ad intentum.

TITULUS CLI.

De Novitiis.

23 32 TNter. r. Quis potest absolvere Re- L ligiosos novitio , si in casus Episcopo reservatos incidant λR J. A quibus Consessariis sint a reservatis absolvendi novitii, controvertitur inter Doctores. Quidam enim putant, illos ablolvendos esse vel ab ordinario, vel ab habente facultatem ab illo, quia novitii veluti laeculares reputantur in ordine ad sacramentalem absolutionem ι dc pro hae sententia plures allegat Cabrinus de C reDM.2. ei IO. quam probabiliorem esse ex ill imat. Alii vero arbitrantur posse absolvi a Praelato Monasterii , vel ab habente facultatem ab eodem Praelato;& sicut professi per simplicem Confessarium, a suo Praelato deputatum, possunt absolvi a casibus reservatis Episcopo loci, ita pariter & novitii, cum ipsi in favorabilibus1ub nomine Religiosorum comprehendantur; & hanc sententiam, quam docent HenriqueΣ Peregrinus, Corduba,& SuareE de R

lig. rem. .lib. .cap. I 7.n II. cumulati ab eodem

Cabrino, puto in praxi amplectendam esse pMam omnes Doctores asserunt novitios gaudere favorabilibus Regularium, non autem

includi in poenalibus : ergo&e. Vide ad Iam ter. 3. tituli IZo. de ρογιισ.seu Religiosis , c seq. Rs. II Ia Inter. 2. Novitii gaudent ne privit si is concessis aliis Religiosis prosessis λῆ o. Non solum gaudent privilegio fori ,& Canonis , ut aliis citatis docet LeZana

3 .sed omnia alia privilegia Religionis communicare possunt, quia licet Novitius non si ver8 , & proprio Religiosus tamen in favorabilibus habetur tanquam Religiosus , dc Professus imo , ut notat Rebussus apud Dianam infra adducendum , Novitius largo modo dicitur Religiosus , dc Monachus di ita illum vocat Cancellaria Apostolic4 , Uide Dianam par. Ise. 2.res. 73.Di se resolv tcontra RodriqueΣ, & Portellum, dc pro

sua tuenda sententia refert quoddam Privilegium Patribus Societatis Iesu concessum , cujus vigore omnia Societatis privilegia n vitii communicare valent, Zc aliarum Religionum novitii illius privilegii, per communicationem privilegiorum , participes fiunt,& consequenter privilegiis concessis Religiosis profestis omnino gaudent. 3333 Inter. 3. Religiosus professus, i

quens cum novitio sine licentia magistri peccat ne mortaliter λζΦ. P rinus, quem refert Diana μυ.9.rra .res. I. asserit peccare mortaliter , nisi excusetur ex parvitate materiae sed illum optime refellit idem Diana , & rect8 concludit, male facere profestum cum novitiis loque do absque magistri licentia s addo ego, sine

urgenti necessitate sed non peccare mortaliter , seclusis tamen aliis circumllantiis &ita puto tenendum . I 1 Inter. q. Regulares possuntne tuta conscientia expellere novitium e Religione

absque justa causa fp. Cardinalis de Lugo de IV. 6, Iurit . I GD 9sin I. in Appendice n. I . er seqq.recte probat eos peccare contra justitiam , de contra charnalem idem docet Sanctorius in

Consitur. Minor. flat 2.quas. cum quibus tenet Diana pari. 7.rrari. i I. resolui. 26. Rationes

videri possunt apud eitatos Auctores . Unde qui negat suffragium novitio idoneo ad pro fessionem , peccat mortaliter , ut ex Lugo , Bordono, dc Gareias docet idem Diana pari.

viter peccat Religiosus , qui novitio , alias idoneo , denegat votum , vel suffragium ad professionem et impedit enim illum 1 consequutione boni spiritualis , quod est contra charitatent. Imo Novitius expulsus sine justa causa , jus habet agendi contra Religionem, quia sic expellens impedivit opus bonum ipsus , tum quia inde resultat ut plurimum aliqua utita novitio, quod est eontra iustitiam. Et pro se citat Cordubam in ReguI. S.

nino ,π.εῖ. Ideo non sunt audiendi, qui oppositum docent. 93s Inter. s. Quando quis dubitat, an Monasterio expediat admittere novitium ad professionem , potestne illum tuta conseientia reprobare λResp. Circa hane difficultatem pugnandinter se. duo viri docti, nempe Caramuel Κ

35쪽

Dὸ Oblationiόus fidelium. 37

& Bardi: Primus afrmat,secundus verδ negat , asserens non posse absque injustitia a Rel igioso, solum dubitante de habilitate N vitii, serri suifragium , per quod positive r probet novitium illum , ne ad pro sessionem

admittatur. Diana O. tr. II. ref ε . Praefatos Auctores refert, ac utriusque partis rationes ; ipse tamen noluit suam interponere sententiam e sed solum asserit utramque opinionem esse probabilem. In nostris autem

consti tutionibus ρ.2.c. Σ. ρ . . sic decernitur. In approbandis , vel reprobandis nouitiis bono comν ni Coni egationis retiiss , quam privato cujus eumque novitii considendum est , spirituale bonum remporali omnino praeferendum , ω in dubio imrior parr es eligenda , reprobando, oe expellendo eum , de quo timetur , an nocivus sit Congregati

ni. Mihi vero dicendum videtur, hoc esse intelligendum de dubio practico, non de dubio speculativo dumtaxat , ideoque necessarium puto , inquirendam esse veritatem , ut diligenter investigare conditiones, & qualitates illius novitii , antequam suffragium feratur; tum maximε uuia in dubio quilibet praesumitur bonus, & innocens , dum modo contrarium non appareat, praemertim si fuerit bonae notae , & famae , ut colligitur ex L merito A. pro socio , i. quoties I 8. F. qui Gloss. de probat. eap. unico de scrutinis , eap. dudum , ω eap. iat. de praesum . apud Mareum Paulum Leonem in straxi ad sit ter. M. Pamitem. DI. mihi 36 r. ve e. si ad id, vide etiam Lezanam to. Σ.- . Rem n. L in ne, ω tom. consit ε9. πω. 2. Itaque maxima prudentia aὸhibenda est , ne temere proseratur sententia contra novitium , de cujus idoneitate ambigitur, utrum Monasterio expediat illum ad professionem admittere, ob rationes in praecedenti resiponsione allata . II 16 Inter. 6. Potestne Episcopus admittere ad professionem monialem novitiam morti proximam , non expleto probationis anno, & an idem possitnt Praelati Regulares

cum suis novitiis λ v. Dico , quod tam Episcopus , quam Praelati Regulares liciti id ficere possunt

cum suis novitiis, qui ante peractum tempus novitiatus in articulo mortis sunt constituti, ita namque eis concessit B.Pius U. in quodam motu proprio expedito die 23. Aug. Is 7O. &docet Mendo vis. Nin.- .ver, Nouius nu 2.& ante ipsum docuerat Diana p. 3. re. Σ. res II. ωρ N. 7. tr. I 2. res. 3. in quibus locis alios concordantes refert. Uerum est tamen,quod

talis novit ius, seu novitia debet habere se decim annos completos, juxta dispositionem Tridentini se . a s. cap. I e. de Regul. nam

Tomo II.

B. Pius V. solum dispensavit quoad annum

probationis, non vero quoad aetatem sexdecim annorum , ut in Tridentino mandatur,& quia tale privilegium fuit concessum pro consolatione novitiorum tempore mortis , ideo in omni tempore anni novitiatus, si mors acciderit eo uti poterunt, ac etiam post tres dies habitus suscepti. Vide eam rein solux. 3 .suprarit. Dianae .

TITULUS CLII.

De Oblationibus fidelium.

23s7 TNter. r. Oblationes , quae fiunt , a Christi fidelibus alicui Sacello , Imagini, vel Cappellat Ecclesiae ubi est Con- fraternitas, cui cedere debent λ θ. Cedunt Rectori, seu Parocho, aut Superiori Regulari illius Ecclesiae, qui est

veluti Parochus in ea Ecclesia, non autem pertinent ad Constatres. Ita pluribus relatis,

verb. Obiatio n. 3 ef 6. Vide etiam Emmanuel Sa Derb. Oblatio n. r. Verum est tamen, quod si

dictae oblationes factae sint a fidelibus ad temtum finem , puta pro Missiis celebrandis, s brica , ornatu Altaris, vel Cappellae : tunc voluntas ipsorum offerentium ad impieri debet. Uide Barbos. de potes. visee p. p. 3. allet.

Quando autem non constat, quod dictae o lationes factae sint ad certum, & determinatum aliquem finem, cedere possunt in utilitatem Parochi, vel respectivό ipsorum Religio rum . Caeterum Episcopus, aut alius Ordinarius, non potest se intromittere in

praedictis oblationibus Regularibus iactis ,

prout habetur p. r. Θ cap. Nimis iniqua δε excesssi Praelar. ubi Glossi & Doctores communiter , teste eodem LGana loc. prox. Cit. subnum. 2. Armilla veis. Ecclesia, n. 9. ex veta. OM

I 338 Interrogat. 2. Possuntne Regulares recipere triticum , uvas, ligna , & similia, antequam Parochus receperit tuas primitias mss. Sac. Congregatio Cardinalium Concilii Interpetrum , quam refert Lmana ro. I. p. I .cap. Σ.n. I ad dubium tertium decimum

respondit, non esse id prohibitum Regularibus. Vide etiam Peyrin. eo. I. privss. Minim.

in Conse. 7. B. Pii V. O Barbos. de in P. Paracbi

36쪽

8 Titulus CXLIII.

numerari inter scuta centum eidem assignata a Sac. Concit. Trident .s fa . de reformar. e. pro sua congrua sustentatione 'Rs. Videtur non esse computanda , quia

obventiones, atque incerta non attenduntura lege neque habentur in consideratione. Ita

ol tradus cum Rota,& aliis, quibus subscribit Gratian. disce F. 399.O6.ω II. Nam scuta centum, quae assignantur Paroe ho a Trident. sunt, ac servi re debent pro sustentatione, & manu tentione ejusdem , ne mendicare, vel aliquam artem minus decentem , ct honestam exercere cogatur si quidem venter non patitur dilationem, re sic dependere non debet ab incertis, voluntariis , atque eventibus sortunae subjectis. Gratian. ubi

su p. n. I 8. & I9. Haec autem incerta non recipiuntur veluti Beneficii Ecclesiastici fructus, sed veluti

stipendium , aut eleemosyna operum peri natium , ut docent Guar. & PercΣ de Annia

vers . o Calpellamis, ubi in terminis dicunt , quod minimo computari debeant inter Boneficii valorem, juxta decisionem Mohardani 6 de Praeb. quam sequitur idem Gratian. loco citat. n. 2 .& χν& seq. Et ben8 quidem; nam appellatione fructuum, & proventuum, non veniunt fructus incerti ubi agitur de si tuenda congrua ut sunt funeralia, oblati nes nuptiales , eleemosynae , & similia , nisi tales redditus soleant quotannis locari pro

certa pecunia, ut ait Felin. in cupida- ι nu.

6. reser Puto tamen, quod funeralia locari non possint ex decr.Sac. Cong. ideo caute procedendum , quia annexa juri spirituali censentur. Nec dicti fructus sunt computandi incongruam, licet Papa in eam fructus etiam incertos computari mandasset,quia hoc esset intelligendum de incertis , quae habent quamdam certitudinem,ut sunt decime frumenti, & vini, aliique fructus incerti sol imratione summae I sed non de fructibus omni-nb incertis,ut sunt funeralia,& eleemosyns,

supra,non debet pendere ab incerto,cum non patiatur dilationem . Rota coram Bichio. decf2ssan. r . usque ad II. Nec obstat, quod Extravagantes , & Clementinae cum aliis Summorum Pontificum dispositionibus , quando decimas imponunt pro necessitatibus Ecclesie occurrentibus,dicant esse solvendas etiam de obventionibus, & incertis , quia ex hoc probatur non este computanda hujusmodi incerta ex sui natura inter Beneficii vat rem nam si computarentur, opus non esset, ut dieerent, esse quoque solvendas de obventionibus , dc incertis, cum satis esset dicere, ut ex fructibus Beneficii solvanturi, squidem in Rullis , & dii positionibus pontificiis nihil

debet abundare . Insuper confirmatur allem tum ex eo , quia potest dari calus obventi Ones, & incerta minime contingere , vel quia nemo moritur , aut non fiunt Matrimonia , aut Baptismata non sequuntur &c. Et sic Parochus, sive Curatus necessaria sustentatione

careret, necnon cogeretur ex nec ellitate stipem mendicando quaerere, aut aliquam amtem vilem , vel ignomimosam cum dedecore status Sacerdotalis exercere. Imo ad intentum resolvunt Ricciui,& Barbos insorderis quod ab illis centum certis deduci quoque debeant expensa , quae fieri solent a Parocho pro cera , seu candelis , & pro servitio unius

Clerici,& Cappellant; quod mihi sane valde

probabile videtur, in gratiam praecipuε illorum Parochorum, qui libenter, ac patienter portant pondus diei, & aestus, recteque muneri suo satisfacere curant.

TITULUS CLIII.

De Occasionibus.

Vide tit. de Confutuae set. 7. rit e di er. Int. 7.1319 TN terrogat. 1. Quid est occasio pro- xima D p. occasio proxima est illa , qua posita , dissicile peccatum vitatur,quia est adeo praesens , quod potest dici potius ipsam invenire

Peccatorem , quant peccator ipsam : vel ut docet Tam bur.υι e. tu & alii apud Card. de Lugo disp. I . de Poenis. c. I N. I s est illa,qua nunquam, vel sere nunquam utitur homo,consideratis circumstant iis,absique novo peccato , ut qui detinet concubinam domi, raro, vel nunquam desinet facto , verbo , vel cogitatione peccare. Vide etiam

dico omnin6 sussicere ad hoc , ut aliqua casio sit proxima,quod sit talis , ut in ea consti tutus peccet frequenter , ut etiam docebo in hoc titulo ad Int. s. ι36O Inter. 2. Quaenam est occasio rem ta s

ρ. Est illa, qua posita , facilior est evitatio peccati, quia nis peccator eam inquirat , raro , vel dissiculter committat peccatum Nam remota non est talis, ut dictum est de occasione proxima. Vide Tambur. loc.cit.

ubi plura ad intentum .iIει Interros. 3. Ille qui habet occasionem extrinsecam , di proximam pec candi,

37쪽

De Occasiionibus. 3 9

eradi, potestne statim absolvi, si ore pro- I telligi debet de occasione non proxima , sed

ferat se dolere , & proponat emendatio- remota, ut in casu, de quo agitur. Nam pronem λ xima occasio peccandi est fugienda, etiam O. Non est absolvendus, nisi prius eamiquando aliqua causa utilis, aut honesta non deserat,dummodo sit in ejus potestate. Tam-ifugiendi occurrit. Nee aliter assirmari potest hur. loco prox. cit. 6. I. vide ipsum , dc non Decretum Innoc. XI. in quo 62. propositio pigebit. Contraria sententia damnata fuit ablafirmativa fuit damnata . Caeterum ipse ta- Innocentio XI. anno 1679. Ac est propositio li Poenitenti hoc unum considerandum pro-6 I. Vide etiam Dian. p. s. tr s.l Nietur. IOI.imnerem , scilicet, quod mus in pera , ignis Verum . in sinu, serpens in gremio , male s uos remuris Inter. . Si filius familias solitus sit nerant hospites, ut habetur ex cap. Si Judaeos peccare cum famula doma suae, vel si frater II. de Iudaeis, oee. cum Ecelesas β. Idem praecia turpia habet cum sorore, pollunt ne isti taleslpis Dominu I 3. q. r. in consessione absolvi e r36 Interrog. 6. Peccat ne mortaliter , 9 Maxime,quia cum non sit in libertateiqui se exponit periculo peccandi mortali- dicti filii servam expellere, neque fratris so- ter 'rorem, non dicuntur versari in occasione v s. Non solum qui se exponit sermali, &luntaria electa . Tamen sunt adhibenda oriproximo peccandi periculo , peccat mortali inportuni remedia juxta prudentiam Consessa-iter, sed etiam qui se exponit probabili pec-rii, ne iterum relabantur in peccatum; quodlcandi perieulo . Unde v. g. qui cognoscit ses non se emendent, suspendenda est illis a lsaepe labi in mortale, cum solum alloquJ-

solutio aliquo temporis spatio , ac demam tur steminas, tamen vult, confidens suis vi- omnino deneganda. Sed vide Bonac. de mare. ribus , alloqui, mortaliter peccat, & quam- q. ρus. I . n. II. vis confidet divinae gratiae , cum hoc sitI363 Interr. s. Potestne Consessarius a iDeum tentare nam non debet quis hujusmo- solvere Poenitentem , qui ex rationabili, &ldi periculis se exponere , quia est maxima justa causa domi retinet personam , cumipraesumptio,ut recte docet Tolet .m 8.c. 2 .m

civit λ corum n. 6. dc alii, quos sequitur Dian. pari. I. QOSi dictus Poenitens liabet sussicientemit Oct. I. ref 29. contra Caramuelem, qui suis dolorem, firmum propositum non peccanditsubtilitatibus aliter conatur probare . secus in futurum, fiduciam auxilio Dei nixam non vero dicendum est, quando quis non habereti relabendi, ac denique justam , dc rationabi- talem notitiam periculi, cui se exponit. Vi- Iem causam ipsam personam e domo su a nonide quaeso in ris 16o. de Paroebis, M te . ΙΣ. Ac expellendi, potest, ac debet a Consessario nota , quod amans periculum , peribit in itiabsolvi, quia non dicitur esse in occas. prox .ilo sapiens timet, & declinat a malo i stulis peccandi, cum occasio proxima illa sit, quae tus autem transilit, dc confidit, ut dicitur temper, vel fere senaper, aut saltem frequen- cap. I . Proverbior. Sed vide praesertim Suareκ ter ad peccatum inducit ergo dicendum est,ide cbaritate io 9 s Z1.2. - 8. Diana st 3. tr. s. quod sit in occasone remota, quae suapte n, resolur. 3. veri . Verism . Tandem si scire desidetura non est peccatum, vel saltem peccatum ras, quaenam dii serentia sit inter occasionem lethale non est . Unde si solum bis , ter , vellproximam, dc periculum peccandi, vide ea , quater per integrum anni circulum simuliquae dixi in rix. 7O de D erentiisi ad Inter. 7. Ita

peccant,est per accidens, cum non proveniat etiam ride in rix. 36. de circumstantiis peceato .aa

ab occasione proxima, quae non adest, sed aiInser. 18. propria fragilitate, & ob humanae voluntatis I Interrogat. 7. Si Mulier in choreis mutabilitatem. Et ita expresse Nauar in Ma ipublicis sciat se ab alio libidinose tangi ,

Nunc cap. 3. n. I nu. 2 I. Ner . Es tamen gram vel cum prava intentione dcc. peccatne sisio , Grassus lib. I. dec. aur. cap. 28.n. 23. Bona- non se retrahit, dc contactum non imp Cin. de Matrim. q. ρωαδ. t . n. m. o II. Cabr.idit λδε of esp. .e .s pag. II 8. prose em; nec dis- 'θ. Quando tactus non sunt impudici, sentire videtur Layman lib. 3 re. 6. cap. . nu 9.l& extrinlecus censentur honesti, & fiunt Emman. Sauris. Absoliario nia. I a. ubi sic ait risecundum consuetudinem Patriae,Ac in alr

Absolvi potest, qui ex rationabili, & justa rum praesentia, aut in publico, dico, quodeaula non vult omittere peccandi occasio- mulier non consentiens , non peccat morta

nem , modo Proponat firmiter non peccare , liter se non retrahendo, & illum non repel- etiamsi aliquoties sit relapsus; hoc tamen in- ε lendo a contactu. Ita docet Bonacin. dr M C 4 rrim.

38쪽

Titultis CLIV.

f. 22. cum Filii ucio , & aliis penes ipsos , dc innuere videtur etiam I .ayman lib. 3.

feci. q. n. I 6. θ lib. I. tr. 3. c. ρ s. n. 6. idem docet C etanus 2.1 q. I s . arr. 6. si mulier a npossit sine scandalo se retrahere. Ir66 Inter. 8. Mulier si seiat se eoneupi Dcenciam ab aliquo lascivo dum ad Missae sacrum accedit, teneturne Missam praetermittere , vel Missim audire e Resp. Multi multa dicunt, ut videre licet

linquere sacrum , sed non teneri. Alii vero respondent per aliquod tempus in tali casu abstinendum esse a lacro ἡ & tandem non desunt qui dicunt interdum posse hoc talisce minae licere, imb & esse necessarium . Mihi tamen magis placet id quod docet Na-

sam audire , quia hoc damnum , & scandalum per accidens sequitur, de quo non est curandum , nec sunt praetermittenda praecepta propter scandalum passivum , maximδcum unul quisque habeat jus ad faciendum , quae non solum sunt bona , sed etiam obligatoria , praesertim sub gravi praecepto. UL

ubi plura ad intentum , & concordat Cassianus a Sancto Elia in Arbori vis.mo I. Ne .Arimi β. . . I .ri 67 Inter. 9. Peccantne Parentes, aut domini, qui praebent filiis, aut famulis occasionem surandi, ut eorum fidelitatem ex- Periantur λωρ. Quidam dicunt, non licere alicui praebere occassionem peccandi, ut sarandi , adulterandi &c. propter aliquem bonum finem; nemph ut in tali crimine deprehensus resipiscat, quia haec non est actio indifferens, sed potius opus intrinsech malum, & cooperatio ad peccatum , quae sne peccato fieri

non potess. Ita docent Emman. Si Perb. pece itam m3.7. SancheZ tom. 3 de Matrimonio lib. io. HJ. I 2. n. I 3. Bonacina tom. 2. de peccat. dissur. a. q. . pDiat. 2. β. unico num. I. dc alii ; sed solum putant non peccare parentes , Vel heros,qui filiis, aut famulis non auferunt occa sionem iurandi, cum eos ad iurandum propensos norunt, ut sic in furto deprehensi , emendentur , quia in hoc casu non faciunt,

vel petunt actionem aliquam intrinsece mMlam , sed justa de causa negativi se habent

permittentes furtum ob majus bonum . Imo excusant maritum etiam, qui cum habeat de uxoris adulterio su icionem,assumit secum testes idoneos ad obtervandum, num adulteretur,ut eam possit de adulterio convincere,& facere cum ea divortium ι scd apponere directe uxori occasionem, ut adulteretur , aut filiis, vel famulis, ut furentur, nullo modo putant licere . Alii vero oppolitum sustinent, ut Petrus Navarra δε Restit. lib. 3. cap.

uis. in nova editione π. IO . Layman lib. 2. tr. I. c.i . n. s. Sanctus issetectis diis. 33. n. 12. quos refert, nec impugnat Diana p. 3 tract. s resoLr8. Et ratio horum est , quia id non est sor- maliter cooperari ad peccatum , sed materiam , & occasionem peccandi ministrando illud permittere, n6 quod permittens intendat malum peccati fieri, sed potius aliquod malum impedire. Sed prima sententia, mihi videtur congruere damnationi propositionis 63. factae ab Innocent Xl quae propositio videtur habere aliquam affinitatem cum hac secunda sententia.

TITULUS CLIV

Inter. II

r 368 TNter. I. Quaenam siunt opera illa , L quae dicuntur mortua,& quae sun emortificata λ O. Opera mortua sunt ea , quae fiunt iapeccato mortali, mortificata verό,quae fiunt ingratia, sed postea per peccatum mortale Inoi tificata remanent, sed per poenite viam & adveniente gratia revivistunt. I I 69 Inter. 2. Advocatus , Medicus , vel Chirurgus, peccant ne mortaliter non subvω

niendo indigenti opera sua λ s. Azorius, VasqueE , Filii ucius, Corduba , & alii, quos dat, & sequitur Bonac

de Praecepi. Decad. diu ς. Σ. quaesi. pun i 6. nume . 9. affrmative respondent, & de hoc ego non dubito. Vide quae dicam lina intit. 2 3. de inura , Usu ariis , ad In

39쪽

De Opinione.

Ius, qui ne male tractetur 1 Domino suo,vel 4 Domo eiiciatur ipsum scienter adjuvat ascendere per senestras, ut rem habeat cum Foemina λRεθ. Si famulus timeat male tractari, aut 8 Domo Heri expelli, sine peccato posse pedem Domini sui sustinere, vel scalam apponere ipsumque adjuvare &c. nani sacit acti

nem indifferentem , nec cooperatur ad malum , sed tantum illud aliquo modo permittit, ad grave damnum sibi imminens averis tendum , docet Castrop. tom. I. trari. 6. AJ 6. 'm II num. s. dc ante ipsum docuit Nav lib. . confs .in x .edit.cons s de 'n circIP.Merolla,&alii, quibus astipulatur Diana pari. D tr.7. U. 28. Verum cum talis opinio sit scandalola, &improbabilis, atque in praxi pernici Ola, jure merito iplam condemnavit Innoc. XI. in suo Decreto edito anno I 679. & est II. proposi- tio ab eodem Pontifice profligatas nam talis

Famulus certo mortaliter peccat, quia cooperatur ad peccatum Heri,quod est intrinsece malum, dc ubi culpa, & peccatum est,p tius vitam perire tenemur Permittere, quam peccatum admittere. I 37I Inter. . Peccatne mortaliter, qui cooperatur ad minus malum, ut vitet majus, ut si volenti alterum occidere, praestet opem

ad secandum brachium, vel pedem λη θ. Certo mortaliter peccat, quia cooperatur actioni intrinsece malae, ut optimo docent SuareE , Filii ue. Sanchra , Rebell. &alii . quos refert, & sequitur Bonac.δε irre- .di 7.quo. punct. 8.num. I9. in . Ac est communis sententia. Vide etiam Dianam par. trari. 7.ref. I 9. circa . qui idem docet satis quidem docte.

TITULUS CLV.

De Opinione.

rer. I 2. II.

r 372 TNter. r. Quid est opinio γλ vo. Est cognitio motivum habens intrinsecum , qua judicamus aliquid ita esse,

quod non videmus , nec firmiter credimus , cum sermidine, ne contrarium sit verum. Ita Nicol. in Flos in Derb. opinio m. r. vel ut ait Em. Si eodem oris opinio, est assensus cum formidine de opposito. Vide Bonaci n. de Preccatis disp. 2.ρω Φ.ριμ. 6. n. ubi docet quid si opinio,

quae differt a dubio, quia in opinione est sensus, qui deest iu dubio.

Hic autem notandum puto , qu bd licet ego in rit. 73. G dub. ad Inter I a. dixerim non peccare qui in dubio ex duabus opinionibus contrariis unam eligit, & lecundum illam mperatur , dum certo credat opinionem ab eo electam esse veram , tamen sensus talis meae Responsionis non est quem forte aliqui praeis tendunt , juxta dicenda ad Inr. 6. bustus tituli, quod quidem manifeste apparet in sensu germano limitationis a me ibidem datae , dum dixi, credendam esse opinionem electam utique non puro arbitrarie γ esse cer- tb veram, quod sine ratione, saltem ad veritatem proximius accedente esse non potest . Praeterquam quod dubium proprie versatur, eum dubium est, vel pur8 negativum, vel f si positivum , cst inter opiniones aequales ,

si tamen istae reperiri pollent quo casu licet sequi utramque, dummodo dubium praetice deponatur, seu dummodo non sit circa formale prudentiae, licitum scilicet,& illicitum sed circa materiale prudentiae, quod est dubitare puro speculative, an scilicet casu sit necne lub lege comprehensus.Quandoquidem tunc homo est in statu objectivae indifferentiae,& haec suit olim opinio seu sententia P. Binii piissimi viri ex Inclyta Societate Iesu,& P. Passerini Praeclarissimi Sacri ordinis S. Dominici. Unde censurari non debet Rei-ponsio ibi a me data prout jacet. Quin imb ad

non aperiendam viam laxitatibus , asserui bona ratione ex animo dubietatem expellendam . At bona ratio in controversia opini

num aequ8 probabilium est , quod neutra in pondere ullo, seu attentis omnibus, superet aliam . Et in dubio negativo, quod nihil penitus constet; quod est certὰ esse permissum, seu nulla lege , aut dictamine prohiberi, aut constare esse permissum. I 37r Inter. z. opinio est ne idein ac sententia ρηίρ. Dico , quod sit idem , & ita habetur

ex Lege a ProconMulibus I9. C. de appeli. ubi GDyr. in Derb. Opinionis , Θ leto Sciendum 6. tibi Gloss. in verbo opinionum F. de appeli. recip.

137 Inter. S. Quaenam est opinio proba

bilis

Resp. Est illa,que innititur rationi,seu funis

damento alicujus momenti,ita tamen ,ut Prω opposita parte nihil convincens sit. Legana

137s Inter. q. Quaenam est opnio probis.

bilior estes. Opinio probabilior illa censetur . quae pluribus iundamentis, seu melioribus

40쪽

Titulus CLV.

rationibus innititur. Leaana lotosv.citat. dc alii communiter

a 376 Inter. s. Estne idem opinio probabilis , quod tuta ι & probabilior , quod tutior λRED. Non est idem,quia opinio tuta est illa, quae aliquo modo vitat peccatum; tutior vero , seu securior est ea, quae magis, & 1ecurius vitat illud . Sed probabilis, vel probabilior dicitur respectu fundamentorum , quibus innititur ι tuta,vel tutior,ex eo quod peccatum vitet, vel aliquo modo, vel securius, ut supra dixi. Ozana ubi supra ex Mn-chez, & Bordono; dc in hoc omnes Doctores

conveniunt.

I 377 Inter. 6. In concursu opinionum, quarum una est probabilis, & altera probabilior,potet: ne quis tuta conscientia sequi opinionem probabilem, relicta probabiliori, &magis tuta in praxi r 'Rup Affirmat Sancher in summiom. I M. I.

nas, Esparsa, Mendo , dc alii plures poli ipsos . Tamen discedendum non est a negativa sententia ,& probo . Qui enim agit ex opinione probabili favente libertati in concursu probabilioris faventis legi, & rectae rationi. non est certus moraliter in operando, siquidem operatur eum sermidino morali de Opposito, atque incertitudine , majorique periculo violandae Legis Divinae, quod est quidem proprium opinionis quamvis probabilis in eoncursu probabilioris , quae utique est melioribus rationibus, & sundamentis suffulta, quapropter excludit omnem mor lem in operante sermidinem ; quare si ita ab eo cognoscatur , dc nihilominus vult ipsam opinionem probabilem sequi, relicta probabiliori , dc tutiori, quae periculo peccandi' caret, jam peccat, quia nunquam licet cum periculo de peccato operari, ut omnes fatentur. Dicendum est igitur , quod qui sequitur opinionem certo probabilem,prudenter agat, modo tamen alia probabilior illi non appareat. Unde Clemens V. sn Clem. de Summ.Tr-β. .sc.inquit: inionem secundam tanquam probabiliorem sequendam esse duximus e dc recte quident; nam probabilior concurrens supponitur apparere talis operanti : sed quod apparet probabilius , judicatur verum et ergo nequit operans judicare verum Oppositum contradictorium , ct conisquenter probabilior est sectanda, ut vera . Ita doceat D.Λu Ioninus D . I.ιιν. Dcώρ. IO. IO. sylvestcaiet Corradus, Solus,& alii,

quos refert Diana loe.cit. Fagnan de opin preb. in cap.Ca απυι de feriis lib. 2 Decret. num. I. in cap.ne snnitaris de Constit.num 98o. P Sim. 1 S.Cruce in scio Memor. TMolog. rom. I sis de M. m.quaesito 2I. qui licet parum dicat , argumentum tamen mihi indissolubile sormat, ociatε, ac luculenter scribit Pater Gonga legAlmae Societatis Iesu Generalis meritissimus, atque inclytum decus , de rect usi opin. difffer. I num. I. seqq. Θ ἀδρον. vo a. per tot. Comitolus, Cand. Filal.& Hyacinthus Par- paro in Indice copioso . praesertim in 3. parte cap. 6.& 7 & in scholastica veritatis Lucerna qu. 6. 7. 8. dc 9. ubi rem prodocte tractat, dc Advertariorum dicta satis retundit. Alias rationes, dc Authores libens praetereo: Ego enim brevitati studeo. 378 Inter. 7. Consessarius potest nc qui opinionem probabilem poenitentis , contra suam. quae videtur sibi probabilior λ v. Quando opiniones sunt vere probabileς , dc suos proprios assertores habent, Consessarius tenetur sequi opinionem Poenit. cumque absolvere debet . Victoria iisS-n de Comes .b num. I 6 Enim. Sa verb. Alsolutio num. I s. dc sortius probat Diana ρ 2. tr. .r , M. qui testatur de communi: favet

dum, Boriac de S- .io. 3 qu. 7. y .rsob num.26 oe 37. Excipe tamen , dum agitur de valore Sacramenti, aut de damno tertii. Sed vide, quae dixi in titul. 7 .de dubiis ad Intre a. ex quae

r 379 Inter. 8. Tenetur ne Consessarius sequi opinionem probabilem poenitentis contra suam probabiliorem flvo. Docui in resp. ad Int.antecedentem immediate Consessarium teneri in hoc calusequi opinionem renitentis , nisi tamen agatur de valore Sacramenti, aut de damno tertii . Sed jam prius ad Inter. 6 docui, in concursu opinionum,quarum una est probabilis,& altera probabilior,n6 posse quem tuta conscientia loqui opinionem probabilem, relicta probabiliori. Ne igitur videar mihi contradicere , sic me declaro cum P. Fratre Petro Martyre Petrucio Ord. Praedicatorum in libro cui titulus, Lucerna Moralis, edito Romae I 698.1 lac. mihi 399. Et dico prim6,qua-do poenitens bona fide suam opinionem pro

babiliorem iudicat, & in se veth probabilis

est , licet minus, tune Consessarius debet illum absolvere. Dico a Consessarius inquirere debet, an veia poenitens, facta su

cienti diligentia secundum qualitatem , α

SEARCH

MENU NAVIGATION