Rhetorica ecclesiastica ad tyronum institutionem, cum brevi appendice nonnullarum orationum, ... Authore d. Thoma Bari sacerdote campiensi

발행: 1691년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

Quot sint partes Ecclesiasti e e

Rhetoricae.

QUAESTIO '

Communiter ab oratoribus quinque assi

gnantur Partes Rhetoricae, Inventio scilieet, Dispositio, Elocutio, Memoria, MPr nunciatio. Nos, quarta omissa, dereliquis tantummodo agemus, non quod memoriter dicere Oratorem non deceat , sed quia aliud est de firmanda memoria praecepta tradere,aliud oratorem monere, ut memoriter dicat. hoc poste. xius ad Rhetoricam, illud prius ad distinctam Artem pertinet. ti , oportet igitur Saerum oratorem, ad apte ducendum, Res adinvenire, inventas disponere, dispositas verborum, & sententiarum luminibus dornare,exornatas memori ter,apteque pronuntiare. De quatuor hisce Partibus singulatim suo ordine dicendum erit.

De Inventione. FARS PRIMA.

Cum Inventio nihil aliud sit, quam Exeog ἔ-tatio Rerum verarum , vel verisimilium, quae propositionem probabilem faciant, ad rem per inere arbitror , prius nonnullas Re .gulas de Reperienda, efformanda, & dividenda praepositione,inde Res, quibus propositio probe

42쪽

Ec L. RUET P. P.

De Propositione

C A P. I.

SECTIO L- De nonnullis in reperienda prois positione servandis.

E X multis, variisque Propositionibus, quae

ex Evangelici Textus Promptuario erutpossunt, videat in primis Orator, ut eam eligat, quae magis Auditoribus conducere existismabit, in quo divinu humiliter imploret amatu. Deinde ut Evangelio, quam maxime poterit.

conformetur. . Tertio observet tempus,cui aeeommodata. ,ε

congrua esse debet; imo saepe tempus tiberem fructuosae Propositionis materiam exhibet. Quarto Auditorum mores, ut ad eos praecipue conculcandos,& extirpandos valeat, quibus pessime Auditores afficiuntur; nee in illud vitium. cadat oratio, quod procul est ab Auditoribus . Quinto Personarum qualitatem, ut quod dicitur, Audientium Captum non excedat. Sexto Auditorum expectationem , ut cum dα aliqua praecipua, ac celebri matella audire Popa Ius expectat,eorum expectatio non illudatur.V g. de Hypocrisi, vel Eleemosyna in feria VI. Cinerum disserendum non est, ubi de inimicorum disiectione expectatur sermo. Septimo tandem suas ipsius vires metiatur,ue Propositionem non eligat, ad quam probanda s.vires, discientia non suppetit.

43쪽

De modo efformandi Propositionem

SECTIO IL

Ropositio, sivὸ orationis Argumentum , per

quod summatim ostendimus, quid probare velimus, εc quis rationes, & Argumenta nostra dixi genda sunt , multis profecto modis efformari potest. Nos hic faciliores,dc usitati Ores,pro tyr num captu, proponimus. Primo. ad unum caput totum Evangelium rein ducemus, eoque omnes Evangelii partes revocaxe studebimus. E. G. in Evangelio Centurionis, vivae Fidei officacia noster fieret scopus. Facile ad unicam Propositionem revocabitur, eum unicam doctrinam, vel historiam continue. xit Evangelium: seeus vero , si Doctrinae fuerine

multae, historia non una.

Sciendum igitur est,omne Evangelium reduci posse ad unicam Propositionem unitate , vel Praedicati,vel generis,uel medii ad finem , vel similitudinis, vel alicujus moralis signi sicationis . Unitate praedicati, cum aliquod personae Pra dicatum aptabimus, quod diversi ejusdem actio. nibus conveniat. E. G. Christum in eodem Evangelio Socrum Simonis sanitate donantem, Sc ob- . sessos daemone liberantem, Potentissimum praedicamus a Unitate Generis, cum Genus a Ii quod reperitur,quod complectatur, quotquot propositiones ab Evangelio educi possunt. E. G. in Evagelio Feriae I U. Cinerum, ubi de Iejunio, de Hypocrisi,&de non thesaurizando in terris admonemur, Pro is positio Geperica, haec omnia complectens, eri U

44쪽

Contemptus terrenorum omnium. Unitate medii ad finem, eum reliquas Evangelii partes ad propositum thema dirigimus, veluti media adfinem . E. G. in eodem Evangelio Fer. IV. Cinerum, finis erit : Thesauros in Coelis aggregare; Media vero,Jejunium,& Humilitas. Unitate similitudinis, cum sub aliqua una simi lit udi ne partes omnes concordabimus. E. G. in eodem supra memorato Evangelio' Bonos metiscatores fore nos docet Christus, si merces com parabimus, quae sunt Jejunium, & caetera alia bona Opela; sicar a nobis vendita fuerint, quod nofit ab Hypocritis , humanae gloriolae fumo eas venditantibus 3 si tute a nobis in Coela sue I inta epositae. Unitate alicujus moralis significationis , eum Historiam ad Doctrinae consonantiam, secundum aliquem sensum mysticum exposuerimus , ita D. Gregor : I me significat sculnea infructuosa ,

quod mulier inclinata, ct hos sculnea refervata, quod uinulier erecta.

Secundo. Propositionem efformare possumus, majorem Evangelii partem ad unam aliquam ejusdem Evangelii revocando, v.g. in Evangeli Domini eae III. Quadrag. agi potest de Regno Ty-xannico Diaboli, & primo recensebimus nomina hujus tyranni: Daemonium mutum, fortis armarus piritur immundus. Secuudb locum , qui est Mundus, habetque sua nomina: Regnum divisum

4.Atrium, domus vacans, scopis mundata, ct ornata 1

Tertio modum,quo regnat; reddit enim subditos suos Caecos, rdos, Mures. Tertio. scopum unicum ex textu Evangelii tiabi praefixeris, inde duas, vel tres ejusdem Evange Iii partes, scopi partes effeceris, ut in Fer. VI. Post B a pri

45쪽

primam Domin. Quadrag.Thema sit inimi eorum dilectio,ex illo: Diligite inimicos vestrosi cujus prima pars erici Ego rico vobis. Secunda, ut sitis Ili Farris vestri. Tertia , si diligitis eoa , qui vos dit 1 nr, quam mereedem habebitis rQuarto. Doctrinam, Historiam, sive Parabo. lam, in Evangelio contentam , sumimus, inde in duabus,vel tribus ejus partibus immorabimur, totidem materias di versas, nostrae Concionis aringumentum eiungentes ἔ ut in Evangelio , quod ptima die Cinerum occurrit, triplex tibi argu mentum ex tribus ipsius locis efformaveris. Pririmum de Iejunio, ex illis verbis: Cum Jejunatis . Secundum de Hypocrisi,ex illis: Nolita fieri, scutwpoerita trister. Tertium de Coelestibus divitiis, ex illo et I hesauriet te vobis Thesauros is caelis. Quinto . partitionem assumes, quae in ipss1vangelio reperitur. v. g. in Evangelio de Christo duodenni,quomodo quaesitus, quomodo Ie-

Sexto. ex tota Evangelii serie locum aliquem majoris ponderis,& utilitatis eligi potest, di tra. Et ari ad terrorem malorum , vel ad consolatio.

- Septimo, Unam aliquam sententiam Evanis gelii, omissis aliis, assumes,ut: Diliges Dominum

Deum tuum .

octavo Una vox etiam aliquandδ methodum praebet. E. G. in Evangelio festivitatis S. Iacobi agi potest de Calice Mundi, de Christi. Nono . ex intentione Domini educi potest a gumentum. v g. in Evangelio de Panibus multiplicatis, ut providentiae suae exemplum habere-

rura

De timo. Ex intentione Ecclesiae, quae in prima Dominica Adventus Evangelium de extremo

Domini Adventu fidelibus proponit, adsignifi-

46쪽

candum Christi adventum in Nati νitate. Undecimo. ex intentione ipsiusmet Concio natoris, ut si ex illo Evange Iii: Eeeenscendimus

gumentum de Christi plagis dimerendi, ut Audientium amorem erga Christi vulnera excitet, di inflammer. . t Dus decimo . Aliqua ex septem circumstantiis argumentum saepe suppeditat. sum autem circumstantiae: Q ais, Quid, Ubi, quibus auxiliis, Cur, Quomodo, Quando, hoc est Persona, Res, Locus, Media, Finis, Modus, & Tempus. Decimo tertio. Aliquando diversae Patrum exposi tiones, ut Matth. s. illud cle Iustitia Pharisaeo. rum potest applicari ad Hypocrisim, vel ad Justitiam Veteris legis.

Decimo quart5. Interdum aliqua sententia secundum varios sensus S. Scripturae.

Scripturarum duplex est sensus alter Liter alis, alter Spiritualis, isti mysticus, qui iterum dividitur in Tropologicum, Allegoricum , dc Anago. gicum is Liter alis est, quo explicantur Scripturae eo dem sensu prorsus, ac sonat litera. Tropo Iogicus, qui & Moralis dicitur, sub sigilia rarum , ic similitudinum umbris docet ea, qum

ad sormandos mores pertinent.

Allegoricus, ex veteri Iege, 8c sub Metaphora rum umbris, ac rerum sublunarium similitudini-hus, novae legis Mysteria innuit. Anagogicus indicat ea , quae in sutura GIoria speram uvis Horum omnIum exempIa habentur in hoe uno verbo, Hierusalena, quae secundum literam significat Urbem illam Iudaeae, tib r passus, de Crucifixus est Redemptor noster Christus. Tropolo sice denotat Animam ι ΑIlegorice militata tem

47쪽

Patriam, de qua canitur : Caelestis Urbs Hierulalem,beata pacis visio, &e. Litera scripta docet,quι d. cνedas .Allegoria , Maratis quid agat , quo tendat uagogia.

. . . a

De Divisione Propositionis .

Quibus de causis necessaria, ct quot modis fiat.

UBi propositionem adinvenisti, dividere

hane in aliqua Puncta, ubi opus est, sciam idque pluribus de causis:

Primo, ut omnis evitet ar confuso , & ordine procedat sermo. Secundo, ut quoad modum, Partes, & circumstantias rem exprimamus. Tertio,quia facilius per partes res probatur,&eommodius in sua puncta divisa oratio memostia retinetur. Quarto demum, ut attentior, & ad veritatem

elarius percipiendam, aptior fiat Auditor . Modus autem dividendi multiplex. Primb dividitur Thema, cum universale est, 1n suas species, ut: Iudicium Iustisse Iicissimum , Beeeatoribus miserrimum. SecundΛ in sua effecta , tum quoad specificam

varieta tem, ut:Peccatum Temporalibus, & Spiritualibus Bonis hominem exuit; Tum quoad vatietatem numericam,Ut: Peccatum divitiis saliris

denique vita. ieis komiam privat

48쪽

Tettib dividitur Propositio in causas, uti Pec ea tum odit Deus, & quia summe Bonus , dc quia summe Iustus. Quarto dividitur in suas circumstantias, E. G. Quis . Secundum variam Personarum diversitatem, aer ratio cuique personarum conducit, sive incipientes, sive proficientes, sivὰ perfecti sint. Quid . Secundum variam Rei acceptionem,uele jusdem rei proprietates. v g. Crux Christi Schola Mundi, Scala est Coeli . Ignis Inferni ardens est, Non lucens; Irit, non consumit. Ibi. Secundum locorum diversitatem. E. G. Christus Iesus in Antro Betthemitico, dc in Calis varii vertice paupertatem servavit. Quibus Auxiliis. decundum varia media, E. G. divinatum Deus consolationum dulciariis ad amorem suum incipientes allicit; derelictionum amaritudinibus perfectos comprobat. Cur .Secundum diu et sos fines, ut est illust Augustini : omnis malus,aut ideo vivit, ut corrigatur 3 aut ideo vivit,ut per eum Iustas exerceatur . I Quomodo . Secundum varios modos. E. G. Deo strviendum est eum amfre,& timore. Quando . Secundum temporum diversitatem. Ε.G.Christus Iesus 3c Puer, re Iuvenis, & mort proximus, PuIcher admodum , dc perhumanus fuit.

Quin ib, dividi potest Propositio in ea me illa,

quae eidem propositioni probationem asserunt, 2. C. Mors amara est, ac dolenda, tum ex erimi num recordatione, tum ob districti Iudicii memoriam .

Sexto, divἱ di potest in ea medIa,quae preposi

atoni sunt ad finem, E. G. bene vixerit homo, si in moriturum, di brevi moriturum saepe recogitetis

49쪽

deptim Λ , in eam causarum varietatem , quae nos movena de aliqua re sermonem habere. E. G. Ad dicendum de proxima Dei vindicta contra Peccatorem nos excitant, Nimia peccandi licentia, Nimia poenitentiae agendae Ohlivio.

Octavo , cum propositio in aliqua Allegoria Rindatur, potest dividi, Vel in munera personae, per Allegoriam signatae , vel in ejusdem qualitates, vel effecta Ut, si Christus Pastori comparetur, munera Pastoris sunt: Quaerere, pascere ovea, Mtueri. Qualitates: Vigilare,&amare oves suas. EGLecha: Pax,& tranquillitas Gregis. Reliquas dividendi formas, brevitate suaden in te, praetermittimus, &apud alios legi malumus, quam hic recenseri . . Unum interim sciendum, has, & alias dividendi Regulas iis argumentis non esse applicandas, quae ab ipso Evangelio suam divisionem capiunt. sed illis dumtaxat, quae divisionem a nobis expectant.

Divisionis Virtutes, & Vitia.

.noma Virtus divisionis est, ut totam Proposi- . t i On em complectatur. - Secunda, ut nullum membrum superfluum si nee in alio implicite contineatur . Tertia , ut re ipsa membrum distinguatur ab alio. t Quarta, ut trium, veIquatuor membrorua numerum divisio non excedat;& si plura occuc gaut, magis praecipua seIigantur .

Quinta,ut sit clara, dc recto ordine disposita o

50쪽

ga. Sexta, ut quae majoris efficaciae sunt membra , iri sine locentur. Vitiavero sunt: L Si divisio totam propositionem non incluctat .

Si aliquod membrum superfluum sit,& in aIio

contineatur .

Si nomine, & non te,membrum distinguat ut αti alio. Si nimium minuta, & eapillatis si divisio.

Si trium, vel quatuor membrorum numerum excedat.

. Si sit obscura,& a recto ordine aliena. Si minus effieax membrum in fine loeetur,aseaeius in principio .

Methodus parandae Sylvae, Quae Concioni proxime deseruit .

Τ Hemate adinvento,&in sua membra rectδ, rutὸque distincto, prima Concionatoris indu-sria erit Oratoriam sibi sylvam comparare, hoc est, firmas rationes,exquisitos conceptus, valida testimonia,doctrinas, exempla, sententias, &c. Ex locis topicis, Sacra Scriptura,s S. Patribus, ali inque Authoribus colligere, & in suo Codice, ad id parato, transcribere , ut hac supellectili dives, habeat unde facilius rem suam probet,& oratio. nis contextum felicius absolvat. Huius parandae sylvae methodum breviter aperimus hoc modor Aecipe propositionem tuam, & in ea subiectum,ec Praedicatum observa;mox utrumque di

SEARCH

MENU NAVIGATION